Menologium Graecorum jussu Basilii imperatoris Graece olim editum, munificentia et liberalitate ... Benedicti 13. In tres partes divisum nunc primum Graece, et Latine prodit, studio et opera Annibalis ... card. Albani ... Pars prima tertia .. Pars te

발행: 1727년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

tensus , tradidit spiritum. Sanctus veris polytus eorum assumens reliquias , atque se peliens, captus fuit; & alligatus ad indomi tos equos, raptatus consummatur.

Die Undecima. Cerramen sacras Et Mandiris Eupli.

E lus Cbristi martyr , Diocletiano Im

peratore , ex urbe Catana in sicilia intula claruit. Cum autem in ejusdem urbis ecclesia Diaconus esset, Christi fide populum imbuebat , sacras Scripturas praelegens . amobrem delatus, & praeside comprehensus , eum Christum abnegare compelleretur , nee ad id faciendum induci possct , manibus pedibusque ligatis in equuleum suspensus, ferreis manicis unguiculisque depexus est, gravibulque malleis ossa ejus confracta sunt. Postea ex equuleo depositus, in earcerem detruditur r ubi sitiens , nec aquam ad bibendum habens, fusis precibus sentem aquae ex terra eduxit, bibensque gratias Deo egit. Tiam εcarcere extractus, auribus subulis perseratis, postremum gladio caesus est. E

GRAECORUM

212쪽

Die Duodecima, I 2

res, Diocletiano Imperatore claruerunt. uti ' Erat autem Photius Aniceti nepos . . Cum vero ad Nicona ediae populum concionem Diocletianus haberet, cunetaque in medium tormenta proserret , comminatus fore, ut morti succumberet, qui se tristianum confiteretur; adstans Anicetus Christianum sese clata voce enunciavit: comprchenIusque, vchementer est caesus; de belluas in eum immisias ovibus mitiores effecit. Oraus deinde, Herculis contrivit idoluin . Accepta autem gladii scntentia, dum jam caput illi esset amputandum, susis precibus, manum tortoris aridam reddidit. Tunc aecurrens Photius illum amplexatur a detentusque, simul cum eo vinctus est: ac utcrque diversis affectus cruciatibus, tandem fuit igne consumptu .

EODEM MENSE

Die Decima tertia. I 3. Translatio ReBquiarum Sancti Patris nostri Maximi Confessoris.

Xtitit hie temporibus Constantinimento Pogonati, Heraelii nepotis. Ita que maximis acceptus honoribus a praeteritis Imperatoribus , cum esset ipse ad Reipublicae munera idoneus , sermonibus moribusque quae sunt agenda suadendo , ac longa rerum experientia cdoctus, ad primi a secretis dignitatem fuit promotus, atque a consiliis erat Imperatoribus. Postea vero quam i proba , de barbara corum praevaluit. opinio , qui unam circa Incarnationis Christi ceeon miam stulte ac impiὸ voluntatem asserebant , alteram ex duabus naturis de medio auferentes ; de per constituta quaedam malam praese- ferentia opinionem, veluti per pompam in foro ostentabatur , & super magna extabat ecclesia; non ferens iste, communicando cum impiis,

simul impie agere, citati potius abjectus esse Ce in

213쪽

in Domo Dci, quam habitate in tabernaculis PCccatorum . Proicctus igitur in Clirysopolis monasterium, cemam depoluit, ubi postea M sister iactus est . Divino exinde et lo velut igne iuccensus, antiquior Romam venit, depae Beati Iimo Martino suasit, ut particularem Synodum congregaret, atque duces in impio dogmate eorum, qui unam in Christo voluntatem somnialiant, anathemate percelleret. At sermones etiam conscribens ad redarguendum eos , qui ita scaulebant , de epistolas componens , demonstrationibus ex ratione, Scriptur que desumptis integritatem nostrae fidei com probantes, ubique terrarum disseminavis. R ma autem una cum duobus suis diseipulis Avastasiis secedens, reus apud Senatum haerest in peratoris consentientem constituitur, quod cum et is morem gerentibus Imperatori, ipse solus obsisteret , atque alios etiam ad derectionem excitaret , per epistolas illos inducens , ut contraria sentirent . Propterea in eustodiam

proph Thraciam mittitur: de perseverans ipse in orthodoxa fide, dextera ac lingua amputaris , illine in Laeticen relegatur r ubi ad tres annos vitam traducens , di proprii corporis indigentiis ipse ministrans , plenus dierum , post brevem morbum in Domino requievit, sepultusque filii in Sancti Arsenii monasterio in eadem Larorum regione: ubi in dies multa

ratur miracula. Postquam vero obtruncatus cst,

linguam ei denuo per prodigium referunt a Deo restitutam, & quamdiu vixit, diserte fuisse locutum . Ex duobus autem eius discipulis in ior quidem natu Anastasius , perinde ac Magister , lingua & dextera obtruncatus , in remorum exilium exturbatur ; junior vero in

quoddam Tluaciae missus castrum, ibi vita sun- tus est .

214쪽

Memoria sacrosancti Mart is Marcelli Apameae Episcopi.

IE τρων , και HIC Theodoso Imperatore ex Cypro prod- x Manelliuiit insula , cujus adininistrationis provincia cum ci esset conamissa, mund nam ipse gerens praefecturam, adeo pietatem exactamque rationem in rebus agendis adhibebat , ut omnes ad sui pertraxerit admirationem . Ad Pontificium vero ordinem translatus , atque Apameae in Syria Episcopus constitutus , in ceteris omnibus juste , & sanctEmunere se' fungebatur. Fervidus etiam erat Christi fidei relotes, ecclesias ad Dei gloriam construens, & idolorum filia destruens; quorum unum , quod Iovis dicebatur, cum non sineret qui in eo insidebat Daemon , ipsum comburi , nec quibuscumque machinis solo aequari; Sanctus accepta aqua, eaque benedicta, struemque lignorum ea aspergens , ut ignis conciperetur , atque fanum incendio consumeretur, cfecit. Q apropter ab idololatris ipse comprehensus, atque in ignem injectus, coronam accepit.

Die Decima quinta. I s.

Dormitio g6riosissimae Dominae nostrae

CUM placuisset Deo suam genitricem ad , ΣΦ

se a mere, ipsi per Angelum transi tionem suam annunciavit: quae ubi audi vit, laetata est; & ad montem Olivarum asce dens, clim orasset, domum suam revertitur; praeparatisque omnibus , quae ad sepulturam erant neeetata , Quin accepit Filium: ae ingenti tonitru facto, Apostoli omnes ex terrae finibus per nubes ad immaculatum ejus coriatus curandum accesserunt: & supra lectum ipsa scle componens, sanctam suam animam in m nus Filii Deique sui tradidit. Ipsius vero purissimum eorpus a sanctis Apostolis sepultum, post tertiam diem non est repertum. Sepulti Cc a crum

215쪽

erum enim adaperiens Thomas , qui sero venerat , ut lipsanum adoraret , illud haudquaquam invenit ; id si quidem transtulerat Deus in locum, quem ipse scit sed lintea dumtaxat

suere reperta.

GRAECORUM

Et certamen Sancti Mardiris inscii.

s. u. - Ηrim Martyr Ursicius temporibus Impe- ratoris Maximiani fuit ex Illyrici regione, ordine miles, dignitate Tribunus . Clitastianus cium esset , denunciatus est apud Imperatorem a quodam , qui sub ipso militabat . deiciatusque, idolis cogebatur litare ; at non suasus , caeditur acriter , & manus pudesque vinctus, crassis funibus oleo, sebo, resina , & piee initis , atque igne succcnsis , comburebatur ipse crudeliter . Ejus aut cm in nibus , pedibusque constagrancibus , exclamans, alti Jure optimo haec patior : dignae enim manus istae incendio, quippe quae tyrannum , dum in belli deterrimo dii criminc perderetur , quod utinam nunquam patrassent , ipse servarunt . Hoc audito Tyrannus pudore per susus, aqua illius manibus immersis , atque ardore com-' presib, ipsum dimisit. Sed postea sanctus iterum comprehensus, capite fuit Obtruncatus. . A ' ληας - αγι, Μουτυρος ο νακι, .

Et memoria rius , quae ope Dei arctat, eaeis impiorum Hi

garenorum. π perante Leone Isauro numerosus Saraeeo norum exercitus venit, ac terra urarique μ Constantinopolim circumdedit , & Urbem illam obsidione opprimere meditabantur. Clim. e Imperatorem animadvertissent a necessitatis urgeri angustiis , atque cum illis ad conditioncm paratum descendere; autumabant ipsi praesidium ctiam imponere civitati . At Dominus ille, qui superbis rosistit, irritum eorum reddidit coiisiliuin . Explorans enim illius gentis Princeps , quod nihil proficeret, postulavit, sibi saltem liccre per Bosphori portam equo insidentem ingredi. At aliis citra noxam intro-

216쪽

euntibus, ejus solummodo equus sese erigens, intro minime pervadebat. Tunc ille attollens oculos, ac supra portam Deiparae intuitus imaginem, id ei accidere intellexit, quia in ipsam blaspliemias emiserat . Itaque re insecta iunt reversi: & cum ad mare a gaeum eum navibus pervenissent , ferventi grandine percussi

perierunt.

EODEM MENSE

Certamen Sancti Mart is Diomedis .

DIomedi Christi Martyri Tarsus Ciliciae s P Λω.

urbs patria suit. Artem didicerat medicam . Diocletiani vero Imperatoris temporibus Tarso cedens, Nicaeam proficiscitur ; ubi pietate erga Deum, & artis medicarperitia bene merebatur de illis, qui ad ipsum accedebant. Hinc delatus cst apud Imperato rem . Sed qui cum apprehensuri advenerant , chin ipsum jam ad Dominum migrasse reperinsent , eiusdem caput Cbtruncarunt, & Imperatori attulerunt i quod spectans Imperator,

jussit referri, & corpori adjungi r quo facto ,

statim qui deduxerant milites, suorum oculorum usum, quem ainistrant, clam caput amputarunt, dicuntur recepisse. Hujus autem pretiosae reliquiae a fidelibus & piis viris sepulturae traditae sucrunt.

Et certamen sareosancti Mart ris

Duronis. EXtitit hie Decio Imperatore, &Antipatro Ach ae Praesecto, Presbyter ecclesiae. Die itaque Christi natali sacra, Antipatro in eeelesiam profecto, ut Christianos comprehenderet, reto iste repletus, eum duriori bus dictis lacessivit. inapropter suspensus dilaniatur: in fornacem exinde iniicitur . At sornax Sanctum quidem servavit incolumem; eos vero , qui circa ipsam stabant, viros combus. sit ad centum quinquaginta . Ac iterum coactus Sanctus idolis sacrificare, nee ad id in ductus , ab humeris ad pedes detractis ex cute loris x

217쪽

166 ME NOLOGIUM GRAECORUM

loris , unum ex iis arripiens, in Proconsulis vultuin vibravit . Postea discissis carnibus discerpitur: atque ipsum intuitus Antipater, rubore suffusus, ipse sibi manus intulit. Hic autem Cyzicum delatus , di ab illo Proconsule gladii accepta sententia, decollatus fuit.

Die Decima septima. Certamen Sancti Mart ris Pa , Iuliame,

sociorum

1λλιανος, e συυοδ ιας αὐ-ν. si piau. r Uerunt isti Aureliano Imperatore , Pt i ' ia. Iemaide nati, fratres secundum carnem. A paulu, divinitus inspiratas meditatus Scripturas, Iudaeis Graecisque os obstruebat. Dum vero in civitate Imperator versaretur , denunciatus, ei sistitur: & Christum confessus, suspenditur, & depectitur: quem soror intuita & contra Tyrannum exclamans, ipsa quoque comprehenditur, ac suspensa dilaceratur: inque lebetem pice ebullientem ambo conjiciuntur; sed nulla ex hoe noxa accepta, superferreum grabatum ignitum extenduntur, α per lumbis vapulant. In carcerem postea detrusi, Angelicum cibum sumentes, corroboratiiunt. E eustodia exinde educti caeduntur. Stratonicus autem, Codratus , & Acacius lictores, quod Sanetis parcerent, capite luere obtruncati.

certamen Sanssorum Mart umstratonis , Philippi,

Eubcbiam. m. in . Q agerent hi Nicomediae , adierunt

Phil*- , ex composito theatrum , ut populum' ibi congregatum instruerent, atque ab idolorum cultu averterent, & ad Christi adducerent fidem. Quadam igitur die animadvertens Praefectus theatrum hominibus esse vacuum, ac certior factus, ideo evenisse, quod populus a sanctis Martyribus edoctus, a spectaculorum voluptatibus destiterat , & novaqviedam vivendi instituta , patriis Diis pom

218쪽

habitis , sequebatur; iussit ε vestigio Sanctox ad se accersiri. Cui ipsi adstantes, Christi si-dem a se teneri, eamque alios doceri eonsessi, in theatrum ducti, seris exponuntur . Sed ab illis illaesi servati , postquam variis suere pro bati cruciatibus, tandem in ignem injecti, ce tamen pro Christo certarunt, & victoria res ea , victoriae recipientes coroaam , coeloruM resnum sunt consecuti.

EODEM MENSE

Die Decima octava. Certamen Sanctorum Mart um Hori, oe Lauri. ERant isti fi aues uno eodemque editi par.

tu , sculpturam exercentes . Post exinratiatum vero pro Christo a suis magistris martyrium, ByZantio secedentes, in Illyricum venerunt: ubi apud Praefectum in quibusdam elaborandis metallis propriae artis cme ram impendebant. Ab eodem postea missi sunt ad Licinium , a quo nummos acceperunt ad fanum idolis erigendum . At pecunias pauperibus distribuentes, templum construxere, quod ubi fuit poesectum, eontritis idolis, ad Deisloriam dedicarunt. Hoc agnito Licinius, eos in profundum puteum detrusit, ubi suas animas Deo tradiderunt. Temporibus autem M gni Constantini manifestatae ipsorum reliquiae, Constantinopolim fiere translata , & in eo loco, ubi minc jacent, reconditae.

219쪽

MENOLOGIUM GRAECORUM

Serapionis, S Po aeni.

ss. Mis. I ab infidelibus accusati, ut qui Chri-hri quidem colerent, idola vero con-

coram Praeste o Romae steterunt; atque Christi fidem fidenter consessi, primo in obscuris. iunum , t et crrimumque carcerem fuerunt injecti , postea de custodia educti , clim idolis sacrificare nollent, funibus devincti, per arctissimos, & inaccetas calles raptantur. Dum autem traherentur, petris colliti, sacras suas animas Deo tradiderunt. Venerabiles vero sania isti sinasque eorum reliquias noctu quidam pii Christiani clam abeuntes , atque tollcntes, cum psalmis di hymnis sepulturae dederunt ad gloriam Christi veri Dei nostri, pro quo niartynum alacriter subjerant.

EODEM MENSE, Die Decima nona. Certamen Sancti magni Mart is Andreae, S sociorum.

sq. A. HXtitit hic Maximiano imperante, Dux mL

litum in oriente sub Antiocho, qui totius exercitus Praesci turtangerebat. Ιt, que ab eo ipse cum aliis Ducibus missius adversus Persas, Christo invocato, Persas prostia savie , & ex insperata victoria stos commilitones ad Christi fidem attraxit: qui apud Antiochum delati, perinde ac rei, ante illum constiterunt: & ipse quidem super ferreo ignito grabato expontus; ejus vero socii ad quadrata ligna manibus fuerunt affixi . A mlae exinde alterius agminis militibus , jubente Amtioelio, ex illius regionis finibus sunt ejecti. Sed hos etiam admonens Sanctus, ad Christi fidem traduxit. Qiisd ubi rescivit Antiochus, ipsos cum stis persecutus , omnes gladio obtruncavit , quorum postremus fuit gloriosissi , inius Christi Martyr Andreas athleta celeber

220쪽

AUGUSTUS

sociorum.

Μνημη Ιου αγιου γ φητου Σαμουηλ. Loriosus Christi Martyr Timotheus in x Tim Cara Palaestinae civitate natus, eum do- eia tetrina & moribus omnibus esset numeris ab lutus , pietateni edocebat. Dete ius itaque stetit coram Garae Praefecto; di i terrogatus , seque Christianuin confessus, Christi oeconouitam, eiusque propter nos peregrinationein , & Incarnarionem Theologice exponens , vapulavit crudes it r : cunctisque tormentorum generibus vexatus, ac nullo modo cedens, igni traditus, finem accepit. Eadem die, eademque in urbe Agapius, & Thecla, qui in carc re detinebantur, quod in nomine Christi doeerent, multosque ex infidelibus ab errore revocarent ad Dominum , & baptia rent, coram Praesecto adstantes, neque ut id lis sacrificarent, indueti , sed sartam tectam que Dei dilectionem servantes, helluis objecit, martyrii coronam retulerunt.

EODEM MENSE

Die Vigesima. MPmoria Sancti Prometae Samutas.

in Iuctra ortus est, ex monte Ephraim de tribu Levi , filius Eleana , & Annae . Habebat autem Elcana duas uxores, quarum una Anna, Pharnanna altera appellabatur. Et Pharnanira quidem filium habebat; Anna vero nunquam genuerat. Ascendit autem Elcana una cum Anna in Selom, ut Deum adorareti sed Dominus ipsius uterum obstruxerat; nec filios illa procreabat. Q propter aegra animo erat,& Phaenanna, utpote sterilis, probris afficiebatur . oravit itaque Deum , & Samuelem concepit, ipsumque Deo dicavit. Educabatur iste iii Domini templo: atque ubi ad integram pervenit aetatem, Lacris muneribui coram Domino fungebatur, ac populum Israel judicabat.

SEARCH

MENU NAVIGATION