장음표시 사용
1쪽
Εx Bibliotheca majori Coll. Rom. Societ. Iesu
3쪽
5쪽
PETRI PAVLIBOS CH AEBIBLIOTHECARI L
Ex sodalitio Sacerdotum Oblatorum, DE ORIGINE, ET STATU O
EMINENTISSIMUM PRINCIPEMS. R. E. CARDINALEM
A seretis Status Clementis X. Pontificis Maximi , Comitem Arona , Marchionem Metteria , Ducem Ceres ρος.
Typis LudoviciMontiae. Superiorum permissu, π Privilegio.
9쪽
V E prosecta sunt a Federico Camclinati Borromaeo, ea reddimuSCardinali Feclerico. Debuerat quidem Magnus Ρatruus tuus liberare inuidia hoc nomen , cum me mor excidij sui Patria magis odisse Federicum videretur, quam Roma Vatinium. Deleuerat Federicus Aenobarbus urbem: restituit prope Federicus Borromaeus, non modo quia sacras Aedes reficiendas suo aere curauit, atque pudicitiae domicilia condidit, verum substrueta mole, quae una illatis literarum opibus urbanas opes auXit, & suo fastigio Patriam supra caeteras Italiae urbes collocauit. Bibliothecam igitur , cuius donatus iam caelo Federicus conditor fuit, tradimus tibi: ut quando fuisti a '
10쪽
ceptissimus Federico , ea eXporrecta seonte a cipias, quae illi charissima fuerunt, δc iucundissima. Prouiderat Cardinalis BorromaeUS, cum adhuc moraretur in terris, excelsam indolem
tuam, atque animum maXimarum cogitationum
rectorem, atque architectum, ac proinde institutiones optimas ad formandam pueritiam scripsit. Finxere Profecto mentem tuam, Princeps Eminentissime, haec praecepta: fortasse Ioanna Parens ex nobilissima Caesiorum familia Fe- clericum Caesium Cardinalem tibi exprimendum proposuit: ut ex Patrij, dc materni generiS Purpura regium spiritum haurireS, ac magno incitamento esset ex heroum progenie proclijs e, atque heroum nominibus insigniri. Profectus es ad Romanam aulam honoribus iam dignus, quos deinde es consecutus; & quidem cum in
te omnia essent, Praeter aetatem, matura, honores tamen virtus negauit, quo industriae,&meritis obsequi videretur, non gratiae. Vel ipsum nomen satis te Urbano Pontifici Maximo conciliauit: ut, quando te Magnus Patruus auxisset honoribus, ille pergeret cumulare. Praemissi nobilissimis urbibus in Piceno, prosectuS eS In Melitensem Insulam Quaesitor: Vtrumque munus ea ratione, consilio gestum est, qua rectius ad-