Joh. Helfrici Jungken M. L. Chymia experimentalis curiosa, sive Medicus praesenti seculo accommodandus per veram philosophiam spagiricam. Rerum naturalium veris fundamentis exornandus, & faciliori omnis generis morbos curandi methodo illustrandus con

발행: 1684년

분량: 969페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

De Lapidibus. Si magnesiae dosin augeas , &Zaffaram in minori addas , granati nansciceris colo

. Crystalliprap. I. q. Minit Opi. 3 6 mistis legitime adde

Sic variatis Metallicarum particularum sibus, omnes colores etfingere poteris, Mvel omissis,vel uno vel altero additis. Si tamen Minii loco saccharum Saturni substituas, multo elegantiores fient hae coloratae massae , fit vero ad hoc opus Saturni saccharum expedite hoc modo. V g.

R. Tenuissimas plumbi laminas, vel quod melius,plumbum quod in fenestris diu perstitit, hoc solve aqua forti optima, aqua enim fortis bonae notae suo ponderi aequare plumbi pondus absumit: & plumbum solutum, brevi,in fundo vitri dimidiae horae spatio, magna ex parte in saccharum vel sal abibit,modita Coarenae vel cinerum calore: quid hoc in vitro praestare possit dicere non habeo, Menet-tus inquit. Massae hoc mediante sale confectae, nulla obducuntur cuticula. ac illae quae ex minio fa- sunt, eadem vero dosis addatur , quae

minia,

372쪽

De Lapidibus. 32sAnte omnia vera ut supra monitum observa , ut ingredientia quaevis subtilissime teras, ω exactissime misceas, ne spurcitiem acqui- ranc,massam vero peroptime fundas & lique-

facias, nec tamen crucibulum aperias, ante inquam refrigerata omnia sentias.

Haec Mechanica probabiliter admodum gemmarum vel aliorum lapidum nobis demonstrat natales , & stemmatis originem: quando enim ambientium spiritus petrificans fluida obrigescere facit, tum quicquid obvii mineralis apprehendit, ei fluido implicat, successu temporis continuo universali motΟ- re impellente excoquit & perficit, ubi superflua,vel congelati fluiditas,subtilissimis mineralis particulis saturata, se ex crassioribus e Ericat. cavitatem vacuam nacta,illuc se colligit,incrementum capit & augetur: in qua separatione puri ab impuro colorem pro natura mineralium particularum advenientium aia sumit vel saturatiorem vel dilucidiorem, prout vel copiose vel parcius eaedem particulae implicantur. Colligimus etiam ex his, Crystallum expurissimis terreis alcatinis aquae particulis absq; cujusdam mineralis advenientibus particulis, ope spiritus petrificantis acidi congelatam fuisse , atque talem omnium gemmarum fero

373쪽

326 Te Lapidibus. esse materiam statuimus , inter quae adamas ratione exactissimae mixturae ex subtilissimis&purissimis particulis alcatinis , congelatuSinvictus excellit.. Ratione virium, omnes gemmas Conco dare, contendo , si praeparatae vel suo naturali nexu mediante igne stilutae simi, ac tum viribus orbatae si vero simplici saltem tritu in al-cohol redactae propinentur, Vel collo appe dantur,inprimis quae nobilioris cujusdam m talli puris atomis tinctae fuere , ut granatuS, sapphirus &C. tunc Cum Helmonte irradiatione vel suarum virium ejaculatione, retentiS suis proprietatibus, Archeum afficere facile persuadendi essemus. . Sic Helmont ante omnes gemmas nobis recommendat Sapphirum in peste magnarum Virium, quando de magnetica Vulnerum cura inquit: Sapphirus Coeruleo colore iatur, si anthracem quo pestis sese tradit tetigerit,& aliquandiu affrictus fuerit, mox vero aufe- Tatur , non cessat magnetice jam absens gema Virus totum attrahere. Oportet autem locum apostematis Sapphiro in circinum paulatim aucto Coscribere, nescit. exiens Virus latius explicetur & nobilem aliquam vicinam partem latius inficiat. Qua enim virus magnetiCC ecorpore tabido tanqua per tubum attractum exhalat, totus circinus mox nigrescit, & tam

374쪽

De Lapidibus. 3λγdem in escharam combustus excidit. Qu 0 vero fiat alligatio virtutis sapphiricae ad venenum , requiritur certum temporis, scit. horae quadrantis spatium , quo circumduci debet anthraci Sapphirus, qui tunc, quo saepius venenum exstixit,& potentior deveniet.

Confirmat hoc Cl. Knoffelius de febribus malignis , ubi refert quod super anthracem positus Sapphirus,non aliter eum quam aqua igne extinguat. De reliquis gemmis earumq; plerumq; fictis qualitatibus,vide tractatulum Germanicum de Gemmis Nicoli. Quidque porro de earum praeparationibus Vel potius corruptionibus inprimis magisteriis sentiendum sit,supra ex perlarum analysi patet. 8 n sal proprie ita dictum gemmis insit, negatur, acidu vero inesse firmissima docet concretio,cum absque hoc,haec non fiat,adeo vero subtiliter hoc inesse concentratum , Coruscantes earum notant radii, qui soluto nexu disparent. Itaque, uti maxime inutilem, omnem earum rejicimus solutionem tam mediante menstruo quocunque, quam simplici

saltem calcinatione peractam. Ex lapidibus minus pretiosis dantur , qui manifestius acidum & alcati continent. Veluti est ille calca

rius lapis, ex quo calx crematur igneae naturae, ambo

enim acidum N alcati in lapide hoc volatilia, se in igne arripiunt , & sibi invicem implicata constituunt Salmaximae efficaciae, plus tamen alcatinae naturae, quia

375쪽

De Lapidibus. acido saltem volatili quodammodo impraegnatum extat, quod magnetica vi crudius acidum,facto ingressu,attractum,& suo secio al- catino imbibitum, efficacissime corrigit. Sic ex calce viva paratur lixivium , quod Vulgo aqua calcis vivae audit. Hoc stupendo cum effectu applicatur ulceribus antiquis Corrodentibus, etiam venereis,inflammationem enim arcet , salia corrosiva ablorbet vel Corrigit,unde dolor,calor,& gangraena mira bilitercedunt,hinc Ascabiem,herpetem, ser-pigines,guttam rosaceam, & tumores hydropicos, Curat: ex hoc fundamento & in hoc Casu Aquapendens , spongia, totum abdomen Comprehendente , hanc calcis Vivae aquam, superimposuit, ac hoc modo aquas hydropi- Corum corrosivas absumi vel corrigi, & lienem induratum sanari afferit.

Si ad)iciatur Saturni saccharum, & aliquid Mercurii dulcis in affectibus venereis majoris erit essicaciae,praesertim si inflammatio simul accedit, Sc fistulae metuantur,vel jam adsint: calide vero semper applicari debet, & saepius

reiterari

Cremor calcis vivae in decocti superficie Colligitur alcalico-salinae naturae, qui si labiis cancri inspergitur, corruptam a sana separat

carnem.

Alias

376쪽

De Lapidibus. 329 Alias ex hoc subjecto mediante additione spiritus vini, & destillatione in amplum receptaculum,elicies acidum in eo contendum MVolatilem spiritum, qui ultimo destillationis tempore instar spiritus salis erit,in forma nebulae , insigne in expellendo Calculo arca

num.

LaZuli lapis coeruleus maculas aureas obtinens stellarum more Coruscantes . in auri dinis orientalibus utplurimum effoditur, unde intermixtas antimonii particulas obtinens, tam lotus quam non lotus,per superiora & inferiorμ purgat. Ex eo vero mediante spiritu salis armoniaci extracta tinctura , maximas praebere vires, in Melancholia, Mania, Epilepsia, M similibus ab acido ortis affectibus, Creditur.Dosi guttularum X. XX. M ultra. Paratur ex eo Magisterium ultramarinum a pictoribus vocatum , &pictoriae arti imprimis dicatum,hoc Zv-Ferus ita parare jubet in suis animadveEssionibus p. 4I3. v. g. Ig. Cerasava ct nova. picis Histanis.

olei lini.

therebinthinaliquid. resinapis amastichis.vt.ana. J.iiij.

Misceantur omnia & coquantur in patella

X s lento

377쪽

De Lapidibus. lento igne, hora tina circiter, ut fiat massa tenax, post per linum Coletur,malaxeturq; optime,& diu,ac in aqua frigida postea asservetur Jam laevigetur lapis Lazuli caeruleus&purus,super porphyrite, cum aqua simplici subtilissime, nam nisi subtilissime re diu laevigetur, vix ad optatum succedit praeparatio,) huius lapidis subtilissime laevigati, exsiccati, inque pulverem redacti, & masiae superioris descriptae ana. p. aeq. malaxando manibus Optime uniantur sine igne, relinquanturq; aliquot septimanis quo diutius eo melius,) aquae frigidae immersa , postea cum aqua tepida inter

initia ultimo semper calidiore, manibus ma sam malaxando, eluatur pulvis cceruleus im-

Palpabilis pulcher, ultramarinum dictus: Letur autem quod qui primo eluitur pulvis sit

elegantior in colore secundo,& hiC tertio , ac ira consequenter,propterea singuli separatim asservandi,cum in aquasi ibsiderunt. Talium ex lamellulis tenuioribus conglomeratu , unctuositate metallica gaudet, hinc vulgo venustatis acquirendae causa plus instituitur ejus praeparatio, quam sanitatis conservandae gratia. Licet Martini. Marsini t uo Atiante Sinito testetur,quod Talcum in calcem redactum vinoqu e mixtum dc epotum, a

Sinicis Medicis tanquam singulare medicamen ad vitam longam commendetur.

378쪽

De Lapidιbus. 33 Maxime tamen laborarunt artifices in oleo ejus sive unctuositate separanda, quae vero cuadmodum sit levis , SI delicata fortiori igne destruitur; quaerenda ideoque Verior methodus qualem nimirum Cc sorhos de Metallorum transmutatione indigitat, ubi refert,se vidisse, vel intra dimidiae horae spatium,paucissimo igne rudi ad speciem artificio totam ejus substantiam ita calcinatam, ut colore flavo ablato, spongiosa facta sub digitis in minutissimum

pollinem comminuta fuerit. Atque non adeo igni indomabile esse Taicu, ut multi credant, si modo mitioribus flammis tractetur , cum pius peragat tranquilla potestas, quod Violenta nequeat: longeq; hinc aberrent illi, qui ignis tortura hanc ab illo gratiam extorquerenitantur; tanta enim ignis saevitia indignatum Talcum ut Steno loquitur,vindictae loco Vulcano illam cedere suae delicatae unctuositatis partem, quam alias leviori igne in venustatis

amorem,amatoribus reliquisset. Oleum tamen verum extrahi posse, maximum me manet dubium , nisi in alcalicam redactum calcem oleositatem aliquam , ut Tartari calcinatus, largiatur. Si vero in calcem leviori igne vertere lubeat,aliquot horis, vel horulae saltem spatio calcina per vaporem metallicum, atque per se in pulverem cadet:

ex hoc si unctuositatem expetis , tere in

379쪽

De Lapidibus. alcohol,ac sacculo lineo inclitum pulverem, per vaporem aquae calentis in Balneo per η. vel s. Septimanas digere , ita ut die&nocte

fervens Vapor eum tangat,& talcu deveniat

unctuosum , quod tum phiolae inditum, rursum ut prius B. V. impone,ac sensim in oleum resolvitur, ac quando faeces superficiem oC-cupant, tum separa faeces ab oleo & serva: modum clarioribus prostituere non licet. Amianthus sapis, laico haud adeo absimilis esse videtur , eum ac ille invictus forti in igne perstet, nisi quod tenaciori acido concretas flexibilitatem retineat, unde dc per artificum industriam ex eo telae conficiuntur, quae igni injectae a sordibus mundantur ; hinc ex sala mandrae pilis per fabulam ortus creditur, quod haud consumatut igne lapis. Ad Con-nciendas telas hoc modo praeparari dicitur.

Recipe Amianthi, sive aluminis plumosi,q. l. maceretur fortissimo lixivio seponario per diem , vel in Sole vel M. B. tum

exime & exsicca,ac tunc imbibatur aceto destillato decies, semper prius exsiccando Ami

anthum antequam recenti imbibas aceto. Hoc facto iterato cum lixivio macera, M a C, to impraegna ac hoc tertia repete vice. Postea

recipe doliolum parvum, quod intus charta oleo

380쪽

De Lapidibau. 333oleo olivarum intincta obtexatur ., hoc pc r- a sto impone Amianthum maceratum crassitie aliquot digitorum, & huic oleum olivarum affunde ad digiti eminentiam , tum ruis usam ianthum,& oleum, atque ita fac s.cs ad vasculi repletionem,tunc chartam impone & vastulum claude, vel si vasculum Amiantho non sit repletum, aggraVetur, claudatur, & reponatur, per menses tres, vel quinque, donec in

fila deduci queat, id quod primo statim menὰ

probare poteris. Alias puncturis arthriticis in unimas& infricatus per tempus, Vesperi vero oleo spicae, juniperi,therebintinae illitis juncturis essicaciter omnem dolorem extrahit, acidum attrahendo , quod adeo avide arripit,ut etiam Cum ignis acido saturari nequeat, nec minima in hoc lapide latitare arcana credo, dummodo naturae diligens ruspator curiosius in e)us inquirat vir S.

CAPUT X.

Asenicum examina . Hoc non in fodinis,sed fornacibus reperis

tum mineralibus ideo adnumeramus, cum

SEARCH

MENU NAVIGATION