Joh. Helfrici Jungken M. L. Chymia experimentalis curiosa, sive Medicus praesenti seculo accommodandus per veram philosophiam spagiricam. Rerum naturalium veris fundamentis exornandus, & faciliori omnis generis morbos curandi methodo illustrandus con

발행: 1684년

분량: 969페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

tilissime itidem pulveriisti partes , quae dari exacte mixta & siccata,per vices crucibulo infundo ignito injecta detonantur, quo facto adhuc paulisper igniuntur: Postea exemptaedulcorantur , dc siccata optime clausa ser

vantur.

Quaedam etiam pars non edulcorata servatur. in febribus malignis insigne refrigerium suppeditans. Ubi alias in genere Diaphoretici Antimonii vires admodum laudantur in mundificando sanguine,acido quovis modo corrupto existento,praedictae tamen Panacaeae haud aequiparandae. Si vero aqua edulcorativa diaphoretici, cum sale tartari praecipitetur, acquires pulverem praestanten. , dc praestantiorem si cum urina praecipites, febribus malignis condu

centem.

Vel fi ipsum Diaphoreticum Antimonii a quo nitrum nondum est elixiviatum, in aquac coquas , nitrum a sulfure antim. in alcati combustum, dissolvit rursus sulfur jam fixatum,in lac sulfantim.magnarum virium,huic si filirato calido acetum inspergis,cadit pulvis albus, levis, qui ablutus ad A j. in peste plus Virium obtinet quam communis Diaphor lici cum aceto exhibitus.

472쪽

Alii Diaphoretici A ntimonii vires, in Ca-chexia , Dysenteria&c. exaltaturi, addito Marte id efficiunt. cujus Cl. Dan. Ludovicι inventor est, qui recipit limaturae Martis pro lubitu, cui in tigillo candefacto tantundem addit Antimonii pulveris ali, & cum fluere incipiunt, rudicula continuo agitat, neseparetur regulus.sed omnia in scorias abeant Has pubvertiatas cum nitri triplo detonax,postea vero edulcorat, in Cach exta, Ictero, Dysenteria maligna & similibus,insignis usus. Pergimus ad Regulura in opere Magno Philosophico a multis maxime expetitum , MMercurii corrigens Credi tum. Cum enim ob servas sent, omnia metallica corpora Mercurialis est e originis , Mercurium vero ipsi impondere ac homogeneitate esse perfectissimo metallorum, auro simillimum, hinc ad auri maturitatem digerere sunt conati, at fi ustra, quia sordibus nimis inquinatus existebat. Hinc magnum Saturni sobolem, Antimonium ad manus receperunt: Cum enim viderent quod ab auro faeces secernendi, & eum exaltandi vim haberet,idem in Mercurio facturu, argumento a majori ad minus sumpto crediderunt,nec multum aberrarunt iμost Aletha teste, qui in Regulo Antimonii veram

Mercurii depurationem qiuesivit: At hic li

473쪽

Iona Aurimonio.

bor, hoc opus t quomodo enim Mercurium cum Antimonii regulo Conjungere debeant, hic haerent i Si enim A ntimonio liquato addere vellent calefactum etiam Mercurium,in

auras abiturus esset maximo cum tonitru , dc

adstantium summo periculo. Alia itaque quae renda via, & intermediatis rebus, quae copulam promoveant; hinc Suchiemus Reguli Antimonii unae parti, duas addit Lunae partes, quas fusas,& pulverisatas miscet cum Mersurii yivi partibus decem, & facit amalgama inmortario Calido,ac hoc per dies aliquot digestum, ablui t,& Mercurium destillando resus.

Citat & hoc opus septima reiterat vice, uSque splendeat. Alii vero alio procedunt modo,& exteriorem primo instituunt depurationem , Antequam ad intrinsecam deveniant, V. g. Recia. piunt cerae pro lubitu , liquefacto addunt Mercurii ana &pet dimidiam horam lignea

spatula semper agitant, donec fiat nigerrima massa, quam ab igne remotam refrigCscere permittunt, tum ceram perforant Sc Mercurium in minima vasis parte subsessum .e --dunt, & cum recenti Cera reiterant laborem, donec cera permaneat munda quod plerumque tertia fit vice: Ceram vero rursus deparatam ad emplastra usurpant.

474쪽

, De Amimonio. . 31

; Iam si artificium cum Antimonio regulum ebrii ingendi calles, & singulari modo internam suscipis depurationem , tum cum auro mollissimum fit amalgama, quod phiolae her- metice sigillatae immissiun , & per gradus actum tandem per omnes colores in rubicun- .dissimum abibit Elixir. Auri sit una, & Me eurii Philosophici duae partes; tu ut dictum, praecipuum operis Philol phici onus injusta M legitima Mercurii mediante Antimonio, purgatione consistit , sicim omnes testantur Philosophi, Paracelsus, Basil. Valentinus, de Monte Snyders, Philaleta 55 alii. Praeterea miramur Reguli Antimonialis inexhaustas viri , si enim mediantibus Mar- tialibus particuus elus alias compactiores particulae discontinuantur quodammodo, tum vires suas vomitorias, ratione Mercurialium particularum, quos potissimum retin it, in infinitum extendit, M perpetuam purogantem exhibet mineram. Sic & ex eo Mecurius currens resuscitari potost, quia ad perfectionem metallica non- Mum exaltatus pervenit,sed leviter saltem ag- glomeratus cum appropriato sulfure massam Antimonii constituit paulo alteratus : Mechanica haec est, ut primo sulfurea potissima

475쪽

4I1 De Antimonio.

pulverem impalpabilem tritu redigatur, utpote in quo principalissimus operis consistit labor, tritae 1ntimonii reguli librae adde salis tartari purissimi& siecistimi m. i1. salis armoniaci viij. probe mixta, cum urina hominis

fani humecta , S si haberi potest vinum bi

bentis tum curabis, ut mixtura haec a duobus praevalidis,& lacertosis juvenibus in porphyrite per integrum diem, sine ulla intermissi ne teratur. aspergendo semper si humidum deficiat, urinam, postea mixturam istam cucurbitae immitte , S superfunde urinae tantum, ut tribus digitis emineat , clausamque sicuti decet per mensem integrum lenta digestione fove, & quotidie agita. Sique interea tempori siccior appareat massa, reaifunde urinam, finitaque digestione, Cum aequalibus partibus vitri contusi , &calcis vivae in globulos forma,& in umbra exsicca : ac tum ex illis sequenti modo Mercurium elice: Primo praesto sit vas quoddam ferreum, cucurbitae instar oblongum , cui frigidam Oportet infundere, eamque in terra defodere: Huic superimpone laminam ferream, multis foraminibus perviam, M pone in ea globulos bene siccatos, postea capitellum itidem ferreum,&Paulo dePrellius ei adapta,ut cabones

476쪽

n. --- eandentes commode ei imponere queas, de sic gradum ignis per quatuor horas modera tum tene , dein auge eum per totidem horas, usque ad extremum: postea refrigescant, Mcave ne vas in terra defossum prius moveas, aquamque effundas,antequam ea penitus re fruerit, alias multum Mercutii jacturam sa-cies Mercurius enim tanta vi ignis in minimos atomos resolutus, frigore iterum Coag lati debet.

Hoc est inventum CL Langelotti , quo

equidem hoc obtinuit , ut e numero non- en tium hic Antimonii Mercurius, transscratur rursus , prae Mercurio tamen vulgi nullam praerogativam obtinens,cum in tota metallica εἰ minerali natura unicus sit. Mercurius, qui solum a seipsis differat per aceidens pur iptis ratione , uti ipse Mercurius in dialogo, Se dimis, inquit Cor meum semper est: purissinum,vestes autem sordidissimae Ad metallicam igitur naturam jam in terrae visceribus picaedestinatum esse, sed fermento ae coagulante spiritu destitutum , nec e. adhue dum sussicienter saturatum, in fluida reman- .sisses na quilibet qui metallicarum rerum non plane existit ignarus, sicile

agnoscet.

CAPUT

477쪽

Humbum examinat.

Hoc a Mercurio paulum differt pH;

quod paulo fixioribus alcatinis potis, Mercuriales aculei inserti , & agglome sint, unde & omnium facilime Mercurius vi Vus Cum eo miscetur & liquatur in metalli formam.Facilis calcinatio & destructio, levi tatem acidarum particularum, a copiosis es Catinis terreis abserberi indicat, ignis violea tia, quae successu temporis exaltatae acta*Particulae , dc concentratae, continuo Soli motu, in nobilius aurum de facili migrare ρο tuissent. Artifices hoc variae ignis subjecerunt tot turae , pro diversis exinde consequendis Smedicaminibus, & aliis artibus mecham idestinatis rebuS. Vilior ac communis metallicae formae 'structio Calcinatio est, ubi plumbum aucto igne & continua agitatione in calceo abit, quae si igne agatur reverberatorio, imp. nium ignis flamma lambente convertitii

Si vero cum sulfure pulveris ato ple'

478쪽

acteae stratificatae urantur, fit ominarum plumbum ustum.. Eadem calx sit si plumbo saltem crudo acetum inundatur, quod successu temporis penetrat,& aculeis suis licetrudioribus, mollius adhuc plumbi corpus discontinuat. Constat hinc levem plumbi concreti nem , levioribus item acidi spiculis , α vel ignis, vel liquoris acidi facilem subire separ

tionem, dc mutationem.

Sic de M inii Mechanica, hujus subjecti al-

linam indolem monstrat, quae ceu vacuλoriam ex flamma acidum attrahit, adeo ut ex Centum libris in minium conversis, decem librae ultro accrescant, non secus ac si ex aceto. HI alio liquore acido, hoc natum esset.

Principalissimum ex hoc subjecto productum , Corpori humano applicabile hoe est, quod saccharum vulgo appellatur: quodque Agricola sequenti conficere jubet modo: Recipe Plumbi puri granulati Villachici,

vel hujus loco minerae puraedictie, alii sumunt vel minium vel cerussam: . Superiunde pulverisato acetum destillatum spiritu nitri paulisper acuatum, agitetur Vero ab initio siepius in digestione repositum, ne infundo vasis conglomeretur, postmodum relinque in digestione, donec acetum dc flavedine

479쪽

dine de dulcedine probe sit tinctum quod deis

cantatur , ω reassi inditur novum acetum,

hocque reiteratur , donec nullum amplius acetum dulcedine imbuatur. Acetum omne tinctum fit tra , & abstrahe ad remanentiam sacchari. Hoc repetitis solutionibus & siluaturis cum aceto in crystallos redige. Vires flant insignes, interne de externe, ubi acrimonia biliosa, Se spirituum exultans mo tus, inflammationem, calorem, dc dolorem

inducit,accedente saepius acido volatili,quod amice recipit & absorbet, uti in Ulceribus, vulneribus, Erysipelate &c quam lapius maximo cum levamine conspicimus in Emplastris adhibitum.

Destillant artissees eY hoc saecharo liquo

rem qui instar spiritus vini inflammabilis existit. Hunc vini sobolem, & ex aceti particulis in plumbo regeneratum esse multi cre dunt, cui tamen alii contrariam objiciunt ex perientiam, nimirum, quod plumbum calci natum cum spir. vitriolo eliquio solutum,fl-tratum & coagulatum, in sirnilem destilletur inflammabilem spiritum, cui tamen nullum accesserit acetum, aut aliud vegetabilis originis humidum. Ut igitur concludendum potius sit,insam mabilem hunc liquorem a volatilioribus acidi

480쪽

llumlo. spiculas sulfurius , a corpore suo mediante quovis acido attenuato, liberatis, dependere

destillatio in spiritum , hoc instituitur modo, Agricolae usitato,& aliis faciliori. Recipe crystallinum Saturni saccharum. hoc superaffuso spiritu vini rectificato , per mensem in B. V. digere , facto hoc in balneo hunc spiritum rutius abstrahe ad liquorem

melleum dulcissimum quem cum arena pura mixtum ex retorta per gradus destilla recipiente magno apposito, re duplo plus acqui- res spiritus quam alia encheiria : destillatione finita uiquorem invicem commixtum conti- iaet enim spiritum, oleum S phlegma retortae vitreae immitte,& exB. V. destilla, ac primo elevatur spiritus qui guttatim exit , secus quam spiritus vini qui striatim exiens colligitur , quando oleum flavum egredi observas, muta recipulum, & spiritum seorsim serva: oleo flavo egresso,phlegma sequitur, dc ultimo aucto igne,oleum rubicundius, quiῖ omnia separata asservari possunt. Vires spiritus cum saccharo Saturni communes sunt, nisi quod hic interne melius exhiberi possit, in febribus ardentibus, erysipela te,& aliis spirituum exorbitantiis, & acida acrimonia biliosa maximi effectus. Oleum externe bono cum effectu applica-

SEARCH

MENU NAVIGATION