Commentarii de scriptoribus Britannicis, auctore Joanne Lelando Londinate. Ex autographo Lelandino nunc primus edidit Antonius Hall ... Tomus primus secundus

발행: 1709년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Commentarios in Cygneam Cantionem. Ibi d.

Laudationem Pacis. Lond. I ' 6. '.

Strenam Henrico octavo oblatam A. D. Is 6. Edidit Dannes

Balaeus cum Annotationibus Lond. Is 9. 8'.

Epigrammata. haec Nomas modunus, Castrensis, edidit hoc titulo: Principum ac illustrium aliquot & eruditorum in An- glia virorum Encomia, Trophaea, Genethliaca, & Epitha- amia.' Lmae I 89. '. Collectaneorum Volumina quatuor MSS. in bibliotheca Bodleiana in Fol. horum postremum est de Scriptoribus. Et in Strena sua, & in Commentariis ad Cygneam Cantionem meminit quatuor librorum de Viris Istoribus, quorum ultimum inchoaturum se promisit ab Henrico octavo. Tres priores, sed sine librorum diltinctione, nunc primum editi sunt. Cr dibile est illum libri secundi initium sumere voluisse a Cedda, tertii vero ab osmundo Severiauo. conjectura est eum quartum librum non scripsisse Itinerarium s. Voluminibus in ', MS. in Biblioth. Bodi quibus addi possunt duo Collectaneorum Voll. ejusdem magnitudinis. Collectiones ex antiquissimis autoribus desumptae, quae ad Britanniam spectant. MM. in Biblioth. Cotton. Julius C. 6. Codrum, sive librum contra Polydorum Virgilium de Erroribus in scriptis suis MS. vide Ant. Silvium. Narniam in Mortem Henrici Duddelegi Equitis. MS. Si ius. Bononiam Gallomastigem, in laudem Victoris felicissimi Henis

risi 8. Anglici, Francisi, Scottici. MS. Silvius. Civilem x Historiam, sive de Antiquitate Britanvisa. lib. so. De Pontificibus Britannicis 3 De Academiis Britannicis. 3De Origine de incremento honarum in Britannia literarum. εDe Nobilitate Britannica. sDe Insulis Britanniae adjacentibus. si

X. Plura videre est apud Dan. Eulaeum, hominem ' set lestae fidei; qui inter alia scripsisse eum adfirmat librum peculiarem de Vita Sigeberti; cum mihi plane constat, hanc unicam dine Sigeiani Vitam Lelandianam, quae in hoc

opere a nobis nunc primum edita est.

et Hujus praeclari operis saepius meminit in lib. de Seriptoribus. a Commentis in Cygneam Cant. voce Mnt. Berens. 3 Ibid. voce Granta, & Issidua Padum. Ibid. voce Isidis Tadum. 1 Ibid. voce Mons αυεν. 6 Ibid. vocibus Portunia, Ee. Recta: nec non de Soriptoribuι in S. Davide. It is his vanity to muttipis Authors as weli as Βον s. Stisiing. Orig. Britann. p. zzy.

12쪽

TESΤIMONIA QUAEDAM

ET EJUS OPERE

Ipse in Commentariis ad Crineam Cantionem, voce Hunfridus. PLURA de hoc tam claro ' Duce dicemus libro tertio

de Hiris I stribus. Hoc enim opus magna diligentia, cura, & labore Congessimus, atque adeo in Tomos quatuor digessimus, ne Britanniae nostrae fama tot eruditorum &elegantium Scriptorum deperiret. Quotus enim quisque est hac nostra aetate, vel inter cruditos, qui recte norit quos literarum flores Britanniae hortus protulerit. Certe, ut ingratitudinis notam multi in hac parte eluant, nunquam profecto desidiae mac iam abstergent.

Joannes Balaeus de Scri oribus Britanniae, Ceni VIII. num. 8 I.

Ioannes Lelandus, Antiquarius, inclytae Londinensis urbis indigena, omnium, quos praeterita aetate Eritannia nullivit, rerum suarum studiosissimus, patriam omnem exquisitissimis laboribus adornavit. De ejus ingenii & doctrinae amplitudine, non est quod hic dicam, cum opuscula plura, tam prosa, quam ca mine ab ipso feliciter edita, in omni disciplinarum genere Graece & Latine, atque in multis aliis linguis eruditissimum fuisse testentur. Sub Divio quodam Lutetiae Parisiorum studuit: &alibi locorum, sub praeceptoribus temper optimis. Antiquitatis Britannicae servidus amator, ac diligentissimus perscrutator, vetera

totius

13쪽

ΤESTIMONIA.

totius insulse monumenta, magna ubique industria & cura perlustravit, ac quasi ex silice flammam disquisivit, ut ipsam illustraret. Incognita locorum & rerum ex nimia vetustate vocabula prima, per antiquos & fide dignos auctores revocavit: &, quo facilius intelligerentur, tam originalibus quam nunc usitatis explicuit illa nominibus. Exoletos seu ab usu remotos, atque adeo in oblivione paene sepultos, Britannicos auctores hic solus resuscitavit, ut dignam haberent ex splendidis factis & ipsi memoriam. Nihil praeterea omisit, ex aliarum nationum scriptis aut linguis, quod ad natalis soli ornamentum quoquo modo faceret: quasi ad communem ejus tum commodum tum decorem fue

rit natus.

Eruditus Anon mus apud Balaeum in Praefatione ad Strenam Lelandi.

Sure T, m Friori I cannot theresere but lament this his estate, ισώθ affirmis g that England ne versaviis nor I bellave Hast Re) aman to him ' herein in afthius to be compared. For unisubteri he as in these matters mundemuss and peertes, so that as concerning them England had ret never a greater isses. Georgius Buchananus in Hisoria Rerum Scoticarum lib. 2. Lelandus, genere BritaEnus, in suae gentis antiquioribus monumentis proferendis homo apprime diligens.

Joannes Pliseus de rigustribus Angliae Scriptoribus p. 7 2.

Fuit non solum Urbis Londinensis, verum etiam totius Br tanniae lumen, decus & ornamentum singulare. - Regius Bibliothecarius factus, Omne suum studium eo convertit, ut P triae laudes scriptis celebraret, ejusque gloriam illustraret ; omnique posteritati, imo, si posset, aeternitati commendaret.

Guillelmus Cam enus

In Delansione Britanniae appellat eum Antiquarium erudi- tissimum nec non in ipsa Britannia eundem saepius, non sine honoris praefatione, laudat.

Antonius , Nood in Nin. Θ Antiq. Adademiae

Oxon. lib. 2. p. 262. Dannes Lelandus rei Historicae & Antiquitatum cognitionee.rum, quos Anglis unquam progenuit, facile princeps.' Phrenesin auctoris nostri intelligit. t Ia Antiquitatibus Britannicis.

Eruditis

14쪽

TESTIMONIA. E dirissimus praesul Guil. Nicolisnus, Episc. Carleolensis, in Abliotheca Anglorum Hl orica, Part. II. ρ. 226.

The nexi s to Boston l that thought this ' matter morth his consideration, vivas John Leland ; πho πas inised an extraordia nary person, having besides his bem a great Master in Poet attrinia to a goodreare os nomis e in the Greeli, Latin, welm, Saxon, Italian, French and Spanisti Languetes. -- Φd ait London A D. Iss h. leavim a vas number of Historica -- ista beHnd him. Amongst these the mos valvabo - δε - emissedcle Illustribus Britanniae Scriptoribus: contaming the mes and Characters of ms of the eminent mures of this Rietiam.

de Viris Illustribus, and se se abundaunti e misi fatife the ε-- gry expectation os mau, may his mork eome ouce ro Iehi, thalmueh more therem is not to se defred. Blessed be that man, xvhiis basi sit that mortΘ mota abroad: and contra vis cursed be MDr ever and ever, that Dasi in s ght of his nation sera thereos the defractim. Jac. Naraeus, de Praesulibus Hiberniae, p. III. annes Lelandus in libro suo de Scriptoribus Britanniae, ad publicam utilitatem, cum Deus voluerit, edendo . U. Cl. Tho. Smithus, in vita tamdeni, p. 31. Quantus - suit celandus, si non ex editis opusculis & collectaneis, saltem ex eximio opere squod perfectum reliquit in de Scriptoritas tigustribus Britannicis, quod in publicam lucem exeat dignissimo, colligere licet.

Clarissemus atque erudiDUsimus vir Nilhelmus Careus, Canonicus Windeso tensiis, in L Iteris ad Mirarem

datis Ix. Kal. Decemb. MDCCvIII. - Nec mirum tibi videri debet, me operis Lelandiani Editionem, tot eruditorum desideriis expetitam, tam calidis votis Promovere. Exigit id h nobis gentis Anglicanae decus & gloria, praeclara Auctoris eruditio, praestans ingenium, ipsius ope 'ris dignitas ac pretium, tot illustrium virorum memoria redi-

De Seriptoetibus Britannicis.

Diuili

15쪽

TESTIMONIA.

viva, styli longe supra taculi sui sortem venustas & elegantia. ut verendum sit, ne in gentis nostrae opprobrium vertatur, quod tam purum, politum, praestantem scriptorem tot annis, per duo iam ferme tacula, Archivorum claustris detineri, & cum blattis & tineis luctari permisimus. Quod vix apud ullam aliam eruditam gentem evenire potuit. Si putidas Balisi lacunas tanti aestimamus, tam avide haurimus, quanto purius ex ipso fonte biabuntur aquae λ Si tallti vitram, quanti margaritvmὸ ut ore Tertullianeo loquar.

JO ANNIS

16쪽

Commentarii,

SCRIPTORIBUS

Britannicis.

C A P. I. De Druidis. DR UID IS, sive MFidae, genus hominum tum

antiquissimi nominis tum disciplinae, apud Britannos , indigenas quidem illos, in maximo olim honore fuerunt: id quod liquide apud veteres aut res Graecos, ac Larinos, apparet. Quare operae pretium erit, ab origine, eorum instituta & ritus luci restituere, numeroso fidelissimorum scriptorum testimonio. Et quanquam autores plerique omnes hanc tueantur opinionem, ut putent hanc sectam in Galgia ortam incrementa accepisse prima; ego tamen, judicio Caesaris addictissimus, non verebor Druidarum primum chorum a Britannia, tanquam ab ovo, deducere. Ne autem nominis notatio, quod varie scriptum in antiquissimis codicibus reperio, tenebras cuiquam offundat; lubet significare, commune eruditorum suffragium appellationem sectae Graecam τῆς =ὸς a. que cubus, quod silvas inhabitarent Dr idae, & eisdem sacra facerent, dedisse. De quibus multi cum scribant multa, placet maxime selecta tantum in medium afferre, & Cinsare teste optimo uti; cujus haec sunt sexto Commentari rum libro verba: Illi rebus divinis intersiunt: facrificia' publica δc privata procurant: religiones interpretantur.' Ad hos magnus adolescentum numerus, disciplinae causa, A concurrit;

17쪽

a J o. LELANDI COMMENTARII concurrit; magnoque ii sunt apud eos in honore. nam fere de omnibus controversitis publicis privatisque constituunt:

& si quod est admisitim facinus; si caedes facta; si de hae-

reditate, de finibus controversia est, iidem discernunt prae- mia, poenasque constituunt. Si qui S autem privatus, aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec prena apud eos est gravissima: quibus est ita inte dictum; ii numero impiorum atque sceleratorum haben- tur : ab iis omnes decedunt, aditum eorum sermonemque diffugiunt, ne quid, ex contagione, incommodi acci- piant: neque iis petentibus jus redditur, neque honos ullus communicatur. His autem omnibus Druidibus f praeest unus,l qui summam inter eos habet autoritatem. Hoc mor-

tuo, si quis ex reliquis praecellit dignitate, succedit: at si sunt plures; at si sunt pares, suffragio Druidum allegitur.

Nonnunquam etiam de principatu armis contendunt. Di-

sciplina in dritannia reperta, atque inde in Galliam trans- lata esse existimatur. Et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo, discendi causa, prom

ciscuntur. Druides a bello anesse consueverunt: neque tri- buta cum reliquis pendunt: militiae vacationem, onualum- que rerum immunitatem habent. Tantis excitati praemiis,&

sua sponte multi in disciplinam conveniunt, & propinquis

parentibusque mittuntur. Magnum ibi numerum vertuum addiscere dicuntur. Itaque nonnulli alimos vicenoS in

disciplina permanent, neque fas csse existimant, ea literis mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis literis utanrur. Id mihi duabus de cau- sis instituisse videntur; quod neque in vulgum disciplinam esserri velint; neque eos qui discunt, literis confisos, minus memoriae studere : quod sero plerisque accidit, ut prae, dio literarum diligentium in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire ' animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios: atque

hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortiSU neglecto. multa praeterea de sideribus atque eorum mo- tu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura,

de Deorum immortali vi ac potestate disputant, & iuven- tuti tradunt. V Haec Caesar, & elegantissime, & significantissime. Marma Tullius eloquentiae princeps Roma π

18쪽

asere

inris

Dg Sc RIPTORI BuS BRITANNICI s. 3haec, libro primo de Divinatisne, de Druidis seribit Eaque divinationum ratio ne in barbaris quidem regioni- bus neglecta est. Siquidem & in Galgia Druidae sunt, E quibus ipse Diestiacum Heduum hospitem, laudatorem que cognovi; qui & naturae rationem, quam Physiol am Graeci appellant, notam sibi csse profitebatur; pase tim auguriis, partim conjectura, quae essent futura dic bat.' Hactenus Cicero. Druidream Monam, Erisanniae insulam, quae nunc dubio procul vir estge, incolentium meminit cimebus Tacitus, xIu historiae suae libro, his verbis, ubi de adventu Paulini Suetonii in Monam loquitur. Druidae circum preces diras, sublatis ad coelum manibus, fundentes, novitate aspectuS perculere militem, ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus prae- beret. Strabo libro quarto Geographiae suae, Caesarem, ut conjicio, secutus, Druidarum ritus perstringit; sed ejus singula in hac parte verba recitare omitto, quia apud Cae. Iarem & fusiora, & luculentiora sunt. In descriptione autem caeremoniarum Plinius Caesare curiosior; qui ad hunc modum de Druidis capite ultimo xv Ixi libri naturalis historiae scribit. Nihil habent Druidae, ita enim appellant silos Magos, visco & arbore in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius. Iam per se roborum eligunt lucos, nec ulla saera sine ea fronde conficiunt, ut inde appellati quo- que interpretatione Graeca possunt Druidae videri. Enim vero quicquid adnascatur illis, e coelo missum putant, signumque esse electae , Deo arboris. Est autem id rarum' admodum inventu, & repertum magna religione petitur : & ante omnia sexta luna, quae principia mensium ann rumque his facit, & saeculi post tricesimum annum, quia jam virium abunde habeat, nec sit sui dividua. Omnia-ΡSanantem suo appellantes vocabulo; sacrificio epulisque rite sub arbore praeparatis duos admovent candidi coloris

tauroS, quorum cornua tunc primum vinciantur. Sace Ddos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea' demetit; candido excipitur sago. Tum demum victi- mas immolant precantes, ut suum donum Deus prospe- rum faciat his, quibus dederit. Foecunditatem eo poto dari cuicunque animali sterili arbitrantur, contraque ve- nena omnia esse remedio. Tanta gentium in rebus friv

19쪽

4 Jo. LE LANDI COMMENTARII lis plerumque religio est. V Suetonius etiam in Gundis de Druidarum religione, qua cives Romani interdicti erant, loquitur. Arasoteles in libro de Magia de eisdem scribit. Denique & Ssim in libro Successionum confirmat Druidas divini humanique juris peritissimos fuisse , ac praeterea religioni deditos, ac seemnotheos appellatos, id est: castos &venerabileis. Τale est Pomponii de Drti is judicium :

ISternas, ait, Druidas apud eos animas asserere; Vitam- que alteram apud maneS. Iam satis constat Druidas olim in Britannia magno functos esse honore. Superest, ut & insinuem quoque castim,qui tantam h medio tulit superstitionem. Edicto cautum Romano, ne usus, aut existimatio in provinciis religioni Maida. rum ulla exhiberetur. Barbarae tamen gentes, patrios ritus 1 Druidis ante tot saecula datos & acceptos mordicus retinuerunt. Donec Chrisus, Servator optimus maximus, discussis erroris & crasse ignorantiae tenebriς, lumen universo, consolatore spiritu, conspicuum orbi infuderat. Tunc Lucius ille M A G v v s , Britannorum decus immortale , spreta Maidarum disciplina, Evangelicam lubens doctrinam suis omnibus communem esse voluit. EDanus & Me vinus, nobiles Brisanni, oratores a Lucio ad Eleutherium Rom. missi, ac Hugatim una cum Damiano 1 Romano huc missus, religionem morituram nunquam, Deo propitio hoc volente, 1olide constituerunt.

CAP. II. De Bardis.

BARDI apud illustreis utriusque linguae scriptores nomen decusque suum etiam nunc retinent. Sed in hac plane nunquam fui, atque adeo nec jam sum opinione, ut

Burdos stupidos, id quod aliqui faciunt, interpreter. Nonius castae & maturae vir eruditionis longe aliter pronunciat; confirmans coς cantores nobilitatis, & rerum insigniter gestarum Gallis fuisse. Crediderim certe, & hoc genus originem quoque, perinde ac Druidas, teste Caesare, Iannica insula potius, quam Galgia traxisse. Utcunque sit: recitemus antiquitatis de Harius judicium. Lucausis

libro primo de civili Belli sic canit:

20쪽

erant,

oium ita

, conis

lacias spreta in suis

missi,

' genus

vix DE SCRIPTORI Bus BRITANNICIS. νVos quoque,qui sorteis animas,belloque peremptas, Laudimis in longum vares demittitis aevum, Plurima securi fudistis carmina Ha r. Strabo geographus, libro quarto, videtur tria illustrium in literis virorum genera recensore , atque haec adeo sunt ejus verba: Apud omncis tres passim nationcis eximio in lim nore sunt, Bardi, Vates, Druidae. Bardi quidem lau- dationibus, rebusque poeticis student. Hares autem sa- cri ficiorum, naturaliumque causarrim curae dediti. Drui- iast, praeter naturalium causarum studia, moralem disci- plinam exercent. justissimi autem omnium opinione. ideo' privata & publica judicia eorum fidei mandantur. --mianus Marcelbutis, libro decimo quinto historuo, de Gallis loquens: Post hoc hominibus paulatim excultis in- gruere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per Har- os, ButIies, & Druidas: & Burdi quidem fortia illu- strium virorum facta, heroicis compotitis versibuS, cum dulcis lyrae modulis cantitarunt. AIIies vero scrutantes secreta & sublimia naturae pandere conabantur: inter hos Druidae ingeniis celsior . V Haec ille: Sc plura alibi de eisdem referuntur, tum ab Arhenaeo, tum a ' donis , quae ego brevitatis quodam studio omitto: non omissurus tamen & receptum olim Cambrortim morem in Ards celebrandis, qui neque adhuc omnino desuevit, significare. Cambri, Britannorum reliquiae, habent musicos quosdam, quos nardos patrio appellant sermone. Hi vero genealogias nobilium, & facta bellatorum clarissima perquirunt: perquisita apte redigunt in numeros, ac passim in conviviis Voce arguta lyrae consonant. Fuere ex hoc hominum genere cAebres aliquot in ipsa etiam Tritannici imporii declinatione: videlicet Tellassenus, Mevinus, Merlinus; deribus, nisi quis cos Vates rectius dixerit, & suo loco

C A P. III. De Vatibus.

I AT ES hic suo titulo, & gloria, & loco non ce-V lebrare, aut privatim nominare plane indecorum esset: dando a Druidis & Eardis etiam , tum Graecorum, tum

A j τ Latinorum

SEARCH

MENU NAVIGATION