Hadrianus tit. Crisogoni S.R.E. card. Batonien. De sermone Latino, et modis Latiné loquendis . Nuper a mendis plerisque expurgatus, et in suum pristinum candorem restitutus

발행: 1561년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

HADRI AN I.

Et dam e timidi, uolatilesq; Cerμi, & capreoli leues fugacesq; Apri se tegeri , dolisq; uulpeS.

I nsignes ruerent metu per agros. Valla ut planitie nihil uideres. Vsquam praeterea, larent sub illis Arbi, ita omnia, & omnis herba prorsus. . , Canes interea, modo has, modo illas. Publim caedere , nec locus cadenti est. Denso in agmine stant, feruntq, morsusImmotae, superambulant molossi Strage incredibili usq; saeuientes. Sevitum nimis est, Diana clamat, alio tandem ruitis3redite in orbem. Palantes, neq; enim expedit serarum Omne landitus interire nomen, Stat nostro Ascanio datum, nec ultra Modestissimus omnium rogaret. Cornu personat aureo, reducens, Triumphalia castra, mox recensentPl euum sanguinis agmen interemptum. Nec tot tarallia computare pol sunt. Implent esseda convehunt quadrigis, Pais gellant humeris, sol O ue raptant, Hi lub ponderibus gemunt iniquis. Feruet Mulio, corbuloq; feruet. Rus est non procul hinc penes sacellum Desertae Cereris loco remoto, Huc armenta, greges, canum labores Et uallas memorum ferunt ruinas. Hanc cuncti properant tenere metam. Hic tandem reduces simul quiescunt, Ruri subditus hortulus uirebat, Qualis Correyum senem bearet. Et qualem Pici pericles uelim. soro re3. Hic inter mola, thymum, ligustriini, Narcis IOS , Hyacinthmosq; flores, bonS scatens vitreis aquis susurrat.

302쪽

Hunc pomaria tam beata eingunt, Ver ut perpetuum colant, & usq;

Argutis auibus canora uernent.

Regis Alcinoi fuisse credas . Patens area propter ima fontis. Labra tenditur,lianc tegunt corymbis. Pallentes hederae,& rosas achanti Flexo vimine textiles obumbrant,

Lente lilia subligant genistae

Sub his floribus apparata mensa est. Instrat utq; thorus tapete picto, Et Semyramia manu figuris. Distincto uariis. super tapetum. Albet mappula delicatioris. Villi, Barbaricis notata punctis.

De mensis abacus nuens acernis. Pandit vascula Mentoris uetusta, Prilcol umq; toreumata aulicorum.

Aetate,& facie pares minastri, Nympharum Triviae chorum aemulantes Expectant thalamo beatiore. Diuam, & Ascanium labore sessos, Pars sacris adolet focis penates. Et iam sol medium secabat axem Flamis omnipotentibus coruscans. Tandem numine prodeunt secundo. Felici omine, quicquid est ferarum Magno Pontifici dicant Iulo Crines subtilibus rosis coronant. Vnguentis Megalensibus madentes. Custodit soleas puer relictas. Sponda se mediam locat Diana. Geminis splendidulis decora uirgo, Post multo Ascanius coruscuS Ostro. . Flexo poplite cernuus minisi erDat sumis digitis aquas odoras Nox mantilia Nympha subministrat.

Apponunt alis nouas figuras

303쪽

Extructae Cereris, Dryas catillum Fragrantem Ambrosia gerit Dianae . Post hanc siderei ferunt ephebi

Lances Ordine. Phasiana prima est. Stat Iunonis auis superba cauda, Phaenicopterus eminente lingua, Et crilla Meleagrides rubenti, Et pluma niuei patent olores. Hinc albi iecur anseris tumebat, Hinc capo Cybeli deae dicatus , i Perdices strue maxima serebant, Et pulpe melioris Attagenes. At 1turnos inopes, grues, palumbes, Cunctas cortis aues cocis relinquudi, Subuectant alis salariorum Quicquid ars potuit nouare lautiis At sarcimina dant uetustiora,

Turget lactea suminis papilla,

Campano petasone gloriantur, Vestino quoq; caseo intumescunt. Non Lucanica, non tomacla desunt.

Fracto uentre suis solo ex phalisco. Non deest oxygarum, offulae, minutal Liba adorea, candidaeq; pultes,

Conchis, glandia, spondyli, botelli .

Nec mustacea lixulae Sabinae, Cerebella auium, salaxq; bulbus. Nec iecuscula iusculis odora. Nec desunt patinae omnium nepotum. Exquiruntur & omnibus popinis Pulmentaria uesta, quae palatum Irritare saporibus putentur. Vincunt sercula cogitationem, Nec stylus meus explicet, nec usquam Maiore in pretio fuit culina. N ut quam prandia sumptuosiora. Triumphalia erant minora multo. Nemo Pontificum dapes reponat,

304쪽

Aut coenis saliaribus laboret

Ponunt mox alii maris rapinas ,

Mullos Adriaci salis colonos,

Murenas biculis aquis. natantes.

Latum ampli ssima seri patella rhombum ,

Baiana Ostrea, murices, lupo q;, Auratas, acipenseres, scaro Sq, , Structoris manus erudita raptim

Cultello dirimit, secatq; paruo.

Dum coenat, citharis comatulorum Et cantu uario, nouoq; plausu Valles undiq, concauae resultant.

Et iam prima epulas quies tenebat. Cum cellarius eligit ministros, Bacchi munera laeta qui propinent. Haec est amphora nectaris beati, Qua latonia sola proluatur.

Τrullam hanc Ascanio dedere Galli Spumantem bromio Parisiorum. Misce his tu cyathis Dryas falernum . Tu cape has pateras puer Caleni, Inger tu h os calices Optimiani. Vos Setina date his stiphis uetusta,

At uos Cecuba fundite hoc triente , Momentum dedit haec heri lagenam . At surrentum hodie cadum hunc picatum, Cupa hac conditur Ad manus humor. Privernati a congio hoc Sagunti, Chium hoc urceolo lapit rotundo. Bio hoc semota optimo redundat. Plena haec aurea defruto metreta est. Mulsum haec crinea dulcius recondie I una bellaria largiora ponunt Mensae delicias deum secundae, Electissima poma porriguntur. Inter quae melimella principatum Malorum facile ominum obtinebant. Post petitia parua, manliana.

305쪽

HADRIANI '

Tum spadonia Graecula, Appiana.

Lanata, orbiculata Septiana.

Dant pannuncia serica,& gemella. Ad haec crustumiis piris abundant, Succi plena tument Falerna cista, Et longo pede Dolo belliana, Pompeiana placent fauore magni,

Et te ilacea de colore te itae. Dant uoconia laurea, & uolema Ampullacea prominente collo. Nardina, & decumana grandiora. Haec tum nomina repperit uetustas, Nunc seclum insipiens nouis ineptit. Adduntur cariotides mariscis, Et Cydonia coctanis recincta.

Et tuber Libycis madens pruinis, Nux amygdala, pinea,atq; iuglans.

Laxant castaneae suos echinos, Picenas quoq; porrigunt oliuas. Ollares etiam dabantur uuae. Ponunt frigore gratiora rapa.

Plura his & meliora, quae silentur, Redundantibus ingerit canistris Miris munditiis secunda mensa.. Exempla procul esuritione, Et mensis proe ut omnibus remotis ,

Sic est poth epulum.locuta uirgo. Ascani ducis optimi Propago,

Ingens purpurei decus senatus, Vides ut iaceant in orbe cuncta , Quae mortalibus esse iam solebant Vitae praesidium laboriolae, Et quibus tenebris operta uirtus Passim calcibus improbis teratur

Quid primum querar ordiarue primum Cum superstitio deos putaret, Id quod quenq,suus mouebat ardor, Mundus artibus optimis scatebat,

306쪽

Postquam de Solymis deus perustis si,' ,

Verae religionis imperator, i i. o Nostra numina uana dissipauit, i l tu FEt totum pedibus subegit orbem x ti. I Ceta q lil l Apportans pereuntibus salui , , i Ius,sas, veridicas tutiq; leges, i i lEt mores docuit bonoti suoq; . a. l. inita. I Culpas sanguine omnium expilauit. si e ut ob ili a IUt clausum ad superos iter pateret,

Fit mutatio numinum repente. ita lui Certatim properant, uolantq; cunctis i ii Et cultus auidi nouos adorant.

Fassi unum colere. Sed quod ille bras Ferre omnes Voluit,tulere pauci. Nec omnes capiunt,quod omnibus dat.

Vt peruersa hominum, malignaq; est mens, Versa in segnitiem fides, & omnis

In quaestum pietas. Simus secuta Miris illecebri, placens uoluptas, Nunquam deliciae supiniores, Nunquam auaritiae altior charybdis, Quando ita ambitio negotiata est Quando nequius, inquinatius uePeccatum Pater Ilias malorum Grandis,fons sceletum scaturientum, Vel gentes penitissimas reuist. Quae uestro sine numine insolescunt,

Baccanturq; magis monente nullo. . l l . .

Tu uero genus inclytunas senator Flamen aethereae dialis aulae, Quo respublica tota gloriatur, Cuius cardine sustinetur orbis, Ne mentis propriae inquilinus erres,

Ab omni popularitate debes

Diuinos animi auocare motus.

Nec plebecula quid misella latret, Sed quam sit fragilis,caduca,fluxa, Et quam lubrica vita cogitare,

V . Causas

307쪽

Causas discere & aestimare rerum, Quid nam gigneris, unde, quo seraris . Spem longam reseces, vides in orbe Nihil perpetuo tenore uerti. Si fortuna facit pecuniosum, Nil remordeat esse liberalem. Scis quantum deceat protentiorem , Vt comi domus hospitalitate Ianuis bipatentibus fatiscat. Laus non ultima,displicere nulli , Praestare ingenuum, facillim unam Verbis parcere contumeliosis Seruorum meminit se, qui fideles Aduersis fuerint, malisq; rebus. Novit Ascanius, quid ipsa dicam. Nec casus memorabimus peractos. Quis fratrem sine quaestibus reuellat Ducem Insubria, quem tremebat audax Quis siccis poterit nepotem ocellis Regem Parthenopeium referre Aerumnas tibi quis peculiares Monendo renouet Satis superq; De plorauimus ista,dum ruebant. Et nunc sis quibs erutus ruinis, Et qui sis modo redditus memento. Nec tam perdita, quam reperta cures , Perser qualiacunq;, non pigebit Tot pericula ferre, tot tulisse. Postem pluribus admonere,& ultra Quae poenae maneant malos docere. Et quae praemia debeantur illis, Qui non corporeo obliti sepulchro Perstringunt animi igneum uigorem, Nec terrae infodiunt datum talentum , Ne tibi ista domi elegantiora Nascerentur, & unicus deorum, Vestris vatibus omnia explicasset. Ad haec Ascanius resert,.Diana Z. di '' 'o

syl uarum

308쪽

VENATIO.. Sylvarum di nemorum patrona virgo .

Seu . proserpina nocti bys relucens, Seti Lucina, Hecate,uel alma Iuno, Dicty iana, aut Triuia expetis uocari, Te quaecunq; meum leuas laborem. Semper pectore conditam tenebo. Vesper interea exiens olympo, Noctuinis comitantibus tenebris, Mergensa; oceano caput ruebat. Iamq; in faucibus atrii ministri Poeana ad litui sonum canentes, Expectant in equis heroas ituros. Lucum Delia fertur in propinquum Densae oreades hinc,& hinc sequuntur. Stipant Astantum suae cohortes, Ardentes animis redire in urbem.

309쪽

ROMANI, PER II ADRI AN V

AVovsτi Memoranda dies vigesimasexta, Pontificem magna Roma dimisit Iulum,

Pene omni patrum & procerum comitante senatu, Formello pius excepit Iordanus, &uxor Moribus, ingenio, rmaq; i& nomine selix. Postera lux Nepte antiquum,tum proxima Veios Ostendit mox per Cimini montem'; , lacumq;Τendimus insignem per balnea multa Viterbum. ι . uun tDiscordes bonus hic ciues pacavit Iulus. OPraebuit hinc celeber mona dulcia vina Faliscus, 'Detinuitq; diem. Veterem post uidimus urbem iExcelsae rupi impositam sine moenibus ullis . Hic templum genitrici ingens, cui sculpta uetusto Marmore stat facies, spirantque m marmore uultus. Carnaiola procul pons hinc sex milia distans, Cyaneas transmittit aquas, sparsasque paludes Per sata, per sylvas, ah quantum absumitur agri Plebis ad indomitae castrum peruenibus , inde

Impositae apparent Perusinis collibus arces, Castellona lacus Trasumentis moenia cingit: Hunc ratibus laeti tranavimus, Insula laetos Accipit hospicio, Pasianum allabimur, unde Prospicimus campos Romanis ossibus albos, Seruat adhuc nomen locus: & de sanguine fuso , Sanguineos campos Perusini nomine dicunt. Hic ubi commisso fallax certamine poenus Flamineumque ducem, Mavortiaque arma subegit. Per colles, ripamque lacus Corclama subimus Moenia,Oliviferis tumulis letissima rura: Vicina placuit patribus recubare sul) ulmo. Hic simul occurri in requitum, peditumque cateruae Vrbinate duce, illo nec melior fuit alter,

Nec pietate prior sed nec praestantior armis: Tot

310쪽

PER HADRIANUM.

Tot dotes iuueni inuidit lapidosa podagra. His circumsepti legionibus, ordine longo Ingredimur Perus nam urbem,ciuilibus actam Eueriamq; odiis, hanc tu pater optime Iuli In placida tandem compostam pace relinquis. Non procul oppidulum est, Fractam cognomine dicunt

Amnis Obit muros coeno, & graveolentibus undis. Huc ubi delati montes Eugubia tecta, Haerentemque iugis urbem superauimus, inde Perpetuos colles Catiani villula findit. Villula munisco,non aspernanda popello Hos praetervectis tumulos plebecula callem Que collit angustum, Cali cognomine dicunt: Occurrit facie obducta: nam tabida fertur Infecisse lues,celeri,pede fugimus omnes. Hinc ad aquas Lanias perreximus,unde Metaurus Confusus Gauno Foruli spectacula praebet. Est opere praetium uersu dei cribere mirum Naturae ludentis opus stant uertice ad auras, Hinc atque hinc montes praerupti, flumine subter Secretis labente uiis , ut fumus ab imis Surgat aquis, lateque fluant aspergine cautes. Rupis ad extremum leua uenientis ab urbe Porrigitur molis dorsum , qua semita nulla Nulli aditus quondam,nec erat uia per uia cuiquam Caesar maccellam patefecit Titus & illam Quantum acie possunt Oculi seruare cauauit, Inlcripsitque fores,& adhuc uestigia utrimque Limen habet, scabro, a fragili uix cognita topho,s uni soliti hac camera multi latitare latrones Exceptosque viatores demergere in amnem Repsimus e crypta, atque angusta sauce uiritim In campos Vbalde tuos, hinc imus in urbem, Vrbinum dixere patres tua re*ia tecta, Ardua quae saxo colitur macerata uetusto. Hinc petitur, uicoque breui succedimus, inde Scandimus excelsas nymbosa cacumina pennas

Diue Marine tuas, tumidi hic subsidere montes

SEARCH

MENU NAVIGATION