Catanensis ecclesiae synodus dioecesana ab illustrissimo, et reverendissimo domino Don Ioanne De Torres ..

발행: 1623년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

s SD D. CATAN. tutione praefixis, munus suum exercere audeant, antequam de eiusmodi publica professione facta ex temmonio scripto, & in actis redacto, clare constiterit. ia. Dignitates vero , & Canonicatus in Cathedralibus , & Collegiatis obtinentes , non solum 'sc.ir. coram Episcopo, sed etiam in Capitulo id face

re teneantur.

3. Et quia ex Tridentini Concilij decreto in prima celebranda Synodo, prout haec nostra est, interuenientes eamdem fidei professionem emittere tenentur, ideo genibus ilexis omnis qui praei senti Synodo interest, eam nobiscum profitea

tura

nia , & singula, quae continentur,in Symbolo fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet. Credo in uniam Deum Patrem omnipotentem , factorem Coeli, & Terrae, visibilium . omnium , & inuisibilium . Et in unum Domi' num Iesum Christum, filium Dei unigenitum,& ex Patre natum ante omnia secula ; Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo ero; Genitum, non iactum , consubstantialem Patri,

12쪽

Patri, per quem omnia facta sunt: Qui propter nos homines, & propter nostram salutem descendit de coelis ; Et incarnatus est de Spiritu Sancto, ex Maria Virgine,& homo factus est: Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, &sepultus est; Et resurrexit tertia die secundum scripturas; Et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris; Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos, & mortuos; cuius regni non erit finis: Et in Spiritum Sanctum Dominum, & vivificantem, qui ex Patre, Filioque procedit; Qui cum Patre, & Filio simul adoratur, & conglorificatur, qui locutus est per Prophetas; Et unam Sactam Catholicam, & Apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum Baptisma in remissionem pectorum et Et expecto resurrectionem mortuorum, Et vitam venturi saeculi. Amen. Apostolicas, & Ecclesiasticas traditiones, reliquasque eiusdem Ecclesita obseruationes, & Constitutiones firmissime admitto, & amplector. Item sacram scripturam, iuxta eum sensum, quem tenuit, &tenet Sancta mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu, & interpretatione sacrarum scripturarum, admitto; nec eam umquam, nisi iuxta unanimem consensum Patrum, accipiam, &interpretabor. Profiteor quoque septem esse vere, & proprie sacramenta nouae legis a Iesu Chri-

13쪽

sto Domino nostro instituta, atque ad saluten humani generis,licet non omnia singulis necessa-ha; scilicet Baptismum, Confirmationem, Eum charistiam, Poenitentiam , Extrema unctionemν Ordinem, & Matrimonium; illaque gratiam co-Drre : Et ex his Baptismum,Consrmationem,Scordinem sine sacrilegio reitcrari non posse. Re' ue ptoa quoque, & approbatos Ecclesiae Catholis eae ritus in supradiciorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio, & admitto. Omnia, & singula , quae de peccato originali, δοῦ de iustificatione in Sacrosaneta Tridentina Syet nodo definita, & declarata fuerunt, amplector s& recipio. Profiteor parit: in M illa o flerri DeoἰVerum, proprium, & propitiatorium sacrificium pro vivis, & defunctis. Atque in Sanctissima

bucharistiae Sacramento esse vere, realiter, Sc substantiat iter corpus,& sanguinem, Vnacu ani

ma, Sc diuinitate Domini nostri Iesu Christi; ferique couersionem totius substatiae panis in cor pus, Si totius substatiae vini in sanguinem, quam eonversionem Catholica Ecclesia, tranrubstantiationem appellat; Fateor etiam sub altera tantum specie totum, atque integrum Christum, ve'

rumque Sacramentum sumi . Constanter teneo

Purgatorium elle, animasque ibi detentas fide lium suffragijs iuuari . . Similiter Sc Sanctos vici

14쪽

eum Christo regnantes, venerandos, atque inuo candos esse; eo sq; orationes Deo pro nobis offerrire,atque eorum reliquias elle venerandas; firmi Lsime assero imagines Sirilli, ac Dei parae semper Virginis, necnon aliorum Sanctorum, habendas,& rctinendas esse, atque eis debitum honorem, ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum

etiam potestatem, a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo ma xime salutarem esse affirmo : Sanctam Catholicam Apostolicam Romanam Ecclesiam, Cmo nium Ecclesiarum matrem, & magi liram agnosco . Romanoque Pontifici, Beati Petri Apostolorum Principis su rccisori, ac Iesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo, ac iuro. Caetera item omnia a Sacris Canonibus, Sc Oecu

menicis Cocliijs, ac priecipue a Sacrosancta Trbdentina Synodo tradita, definita , & declarata , indubitanter recipio, atque profiteor; simulque

contraria omnia, atque haereses quascunque ab Ecclesia damnatas, & reiectas, tu anathemattha ras, ego pariter damno, re ij cio, & anathemati- . Hana veram Catholicam fidem, et tra quam

nemo saluus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, & veraciter teneo, eamdem integra,&m uiolatam usq; ad extremum vitae spiritum, co- stantissime Dco adiuuante) retinere,& cofiteri, atque

15쪽

xo S OD. CATA atque a meis subditis, vel illis, quorum cura aiume in munere meo spectabit, teneri, doceri, Mpr dicari, quantum in me erit, curaturum. Ego idem N. spondeo, voveo, ac iuro. Sic me Deus adiuuet, & haec Sancta Dei Euangelia. Si quis vero aliquem cuiuscunque gradus, aut conditionis a praedicta fide aberrare,vel dubitare nouerit, ad nostram in hac Vrbe, in Dioecesi vero nostrorum Vicariorum notitiam intra terminum dierum trium, sub poena excommunicatio, nis latae sententiae deducere teneatur.

Hoc ipsum seruari volumus, si quempiam ii bros prohibitos, etiam manu scriptos legere, vel apud se retinere constiterit. Et quoniam ad eamdem fidem labefactandam pertinent pacta, & cum daemone humani generis hoste familiaritas, Necromantia, Geomantia, Hydromantia, ceteraeque eiusmodi artes prohibitae , tortilegia, & qui magicis artibus, vel nocere , vel prodesse contendunt, necnon & sagae, vel lamiae , quae vulgo striges vocantur, in eos omnes excommunicationis sententiam ferimus, ac sub eadem poena praecipimus, ut qui huius modi notitiam habuerit, intra praedictum terminu, nobis, vel nostris Vicar ijs reuelare teneantur, Caueant vero Confestarit, ne qua uis auctoritate muniti, hos absoluere praesumant, nisi prius

16쪽

PARS PIUM A

nos, vel Vicarios nostros certiores fecerint sub poena suspensionis ab administratione Sacram uti Poenitentiae, ipso facto incurrenda. Vicarij vero quantocyus rem ad nos deferre curabunt. Per haec autem eos adstringere non intendimus, qui debitum munus hoc reuelandi apud Osficium Sanctae Inquisitionis praestiterint. s. Et ut omnis peccandi occasio in hoc omnino tollatur, praecipimus omnibus, & praecipue mulieribus, ne audeant infirmis infirmitatis prae-.textu, orationes a nobis non approbatas, approbatas vero non nisi intelligibili voce applicare, sub poena excommunicationis latae sententiae. s. Exorcizandi vero potestatem nemo, nisi de Episcopi facultate s criptis obtenta, id vero minnus magna cum fide, & humilitate exerceat, a rente cosiderans, an infirmus exorciZandus morbo potius laboret, quam a daemone veXetur.

Quod sane in Ecclesijs sacramentalibus adimpleat , spiritualibus armis munitus, religionis docorem prae se ferens, neq; insolitis, sed a Catholi

ca Ecclesia approbatis verbis, & exorcismis viatur, iuxta Rituale Romanum postremo editum. t o.. Acerrima tandem correptione digni sunt, qui

Deum ,& Dominum nostrum Iesum Christum,& gloriosam Virginem Mariam blasphemant, Sanctisque maledicunt. qui ergo in hoc crimine depre

17쪽

11 .X OD. CADAN. deprehensus fuerit, grauiter iuxta delicti grau, talem, Episcopi arbitrio puniatur. 'TE HIS, PUAE AD ECCLESIA IUM

. . culitam, nitoremque tuendum pertinent.

Cclesiam, Dei omnipotetis Regiam, in qua

Regem Regum Iesum Christum inhabita- Te, votaque supplicum, precesque clementer e xipere, seque ipsum, tuique sanguinis pretiosi merita fidelibus per Sacram torum administros impertiri constat, tanta decet sanctitudo, nitor , ac munditia, quantam nec cogitatione alsequi , Nec verbis explicare satis pro dignitate pocisumus i longe enim maior domus huius , quam Salomonici Templi gloria esse debet. Ab ea igitur exordium lumentes, haec ad ipsius Ecclesiae cubium instaurandiim, tuendamque decernimus,

atque mandamus.

Ut tota Ecclesia ita a profanis aedibus quoad eius fieri potest, sit disiuncta, ut formam insulae prae se ferat, nec laicorum hominum aedes imp sterum aridificari patiatur Episcopus,aut Vicarii, quae Ecclesiarum parietes vlla ex parte cotingat. Quod siquis id temere praesumpserit, Vicarius omnino prohiteat, proposita etiam excommuni sationis poena, deque tota re Episcopum quam pri-

18쪽

primum monitum faciat quod si ipλ neglexerit uncijs quatuor fabricae Ecclesiae applicadis mulctetur , alijsque grauioribus eiusdem Episcopi . et

arbitratu .ax. i Ac ne, quae domus orationis est, & vocatur, hominum auaritia, ac insolentia, spelunca latronum fiat, no celebrioribus modo diebus, sed nec aliquo unquam tempore, osticinae, Vel tabernae, etiam tabulis, asseribusque compactae Ecclesiarum parietibus inhaereant, nec res venales ad earum postes, aut parietes appendantur. qui secus secerint, rebus ipsiis venalibus mulctentur. tecta, palearum, caementorum, lapidumue aceruis, aut lignorum strue, alij lve eiusmodi rebus ne oneretur. tabernae vero nundinariae saltem unius ulnae spatio a parietibus Ecclesiae distent. x3. Nullum in parte superiori habeat cubiculum, aut caenaculum, locum ue ubi dormiatur, aut habitetur, vel quidpiam profanum eXercea

tur.

x . Diligentia corum , quorum fidei Ecclesiae co- ' mendatae sunt, & si opus fuerit, aliqua proposita

poena adhibeatur, ut parietes, Sc areae ante Ecclenas ab omnibus sordibus mundae sint, nec aliquid iuxta cas proijciatur , cuius foeditas eo adeuntium oculos offendere, vel grauis, teterque Odor

molestiam exhibere possit. quamobrem qui id

19쪽

fuimus. Udi A rbores praeterea , stirpes, ederae, aliaque ar ibusta Ecclesiae parietibus non adhaeremt , ne ei colliciant, aut lumen per fenestras excipiendum impediant. nihil denique quod Ecclesiarum dolcori, aut ipsarum religioni, sanctitatique repureignet , ullo modo permittatur ,ri mi, UI

IAnua maxima e regione altaris item maximi quo ad eius fieri potest, extructa sit, in cuius parte superiori extrinsecus illius Sandii imago pingatur, cuius nomine Ecclesia nuncupatur. 1 . Ostia vero ipsa ita disposita sint inter se,ut ne-t mini,praesertim Vero onera portantibus, per Ecclesiam traseundi praebeatur occasio; neutiquam enim ferendum, ut homines chi diuini cultus imminutione aliquid de viae labore diminuat: qua re si abusiis hic uspiam inolauerit, ianuarum rat sera occludatur , quo indecens hic trassitus impediatur. Fores demum omnes a clerico, vel alio, cuius id cune commendatum fuerit, statuta, & conue- nienti hora aperiantur, & claudantur. PA-

20쪽

PATIETES, ET TECTUM. xy.fD Arietes firmi sint ex omni latere bene delini i ii, ac dealbati, quorum foramina,quae aedificationi olim Ecclesim deseruierant , Obstru4ωturi nihilque in eis nisi mundum , ac nitidum c6

ao. - In parietibus depictae, vel imposterum depingendaeimagines, nihil procax, inhonestum, fal- suis,aut apocryphum redoleant,ne quod ad an, mi pietatem excitangam institutum est , id fid

lium aedificationi minus conferre videatur: quae vero carie, situ , ac sordibus squallent imagines

a conspectu amoueantur.

2I . - Tectum siue laqueatum, siue fornicatum fuerit , ex omni parte ita integrum sit, ut totum aedificium commode contegat, nec imbrium modo vim arceat, sed itillicidia etiam prohibeat, quaeetum alia afferunt incommoda, tum illud maxime quod contignatioqi detrimeto sunt haud mediocri ad eum denique modum compactum sit, ut ne la*ertis quidem , caeterisque eiusmodi aditus in Ecclesiam sit. rnit. Fenestrae si non vitro, saltem ceratis telis, tum 6 per hiemem, tu in etiam per aestatem munitae sint; atque eXtrinsecus ferrea, aut saltem ex filo cosecta retia aditum in Ecclosiam guibus prohibeat.

SEARCH

MENU NAVIGATION