Catanensis ecclesiae synodus dioecesana ab illustrissimo, et reverendissimo domino Don Ioanne De Torres ..

발행: 1623년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

O, statuta exequi mandamus: quod vero ad reliqua Caeremoniale Romanum nuperrime edistum Observetur.

At ne in constitutionum praedictarum obseruatione d flicultas aliqua oriatur , illarum nonnullas hic expressius apponi decrevimus. 41. In festorum solemniorum Vesperis , Pr p stus, eoque absente, unus ex Dignitatibus officium celebret , quem sex Canonici pluuialiabus ornati comitentur , ad normam in orbem a Cantore prςscriptam. in ceteris autem festis , reliquis Dignitatibus celebrantibus, quatuor ex his, qui Ecclesiς praedictet inseruiunt Sacerdotes id adimpleant munus . cf. Canonici officium Diaconi , & Subdiaeoni celebrante P posito, Diaconi vero tantum celebrantibus ceteris Dignitatibus subire in orbem secundum tabellam apponendam a Cantore te neantur , nisi ob muneris obeundi qualitatem , turnum non seruandum eidem Cantori arbitrari contigerit .so. Actiones omnes solemnium benedictionum , siue in Ecclesia, siue extra illam, processiones itidem pro re graui indicendς a Pr posito, eoque absente, a Dignitatem post eum obtinente , neri debeant.

Feria Quarta Cinerum , Dominica Pata

142쪽

um, tabusque ultimis diebus maioris hebdoamadae , prout hactenus , celebret Praepositus, Canonicis pro Diacono , & Subdiacono minis strantibus. omnes autem ex Capitulo tribus diebus praedictis choro interesse teneantur. absentes distributionibus priuentur. In die Octava Corporis Christi Cantor, Meo absente Thesaurarius , vel Decanus , infra Octauam vero Canonicus hebdomadarius celebrent .

1 3 . Praeter dies festos in constitutionibus praefatis speciatim nominatos , in festo Beatae Mariae , quod in Ecclesia praedicta Die 3. Maij, quotannis celebratur, una ex tribus Dignitatibus , prout in Orbem obuenire contigerit, celebret, etiam si festum in alium diem transferatur. quod in omnibus festorum translationibus obseruari ma- damus. in die vero Ascensionis Canonicus he, domadarius celctrare debeat.

DE RELIGIOSA IM ECCLESII s

QVam religiose , deuote , ac grauiter in coelestis Regis Palatio , in quo nomen illud , quod est super omne nomen laudandum , atque adorandum est , Chriani fideles conuenire teneantur sacrae paginae

143쪽

non semel docent. ne igitur dormis Dei,quamde cet sanctitudo, latronum spelunca, aut negotia 'tionis locus efficiatur . . Statuimus,Catholicorum Patrum vestigijs insistentes, ne qua in Ecclesijs Lecularis adtio exeriso eu. ceatur, vana , atque adeo profana colloquias 'fs deambulationes, strepitus, clamores, luctu , RG foeminarum ululatus in recentibus carorum i neribus , conuentus profani , quos partamenta vocant, aliaque id genus, procul a sacris locis ar- ceantur, omni quidem tempore , praecipue Uero

dum Sanctissimum Missae Sacrificium peragitur, aut sacrae conciones habentur, vel diuina ossiciae. persoluuntur: qui secus fecerit,Sacrorum Cano num,& Constitutionis Pij Quinti, alijsque poenis nostro arbitratu se plectendum nouerit, Si quis autem in Ecclalia, aut in Sacristia ale alioue ludo luserit, aureis quatuor mulctetur Ecclesiae aedificationi applicandis . ad haec etiam poena carceris ad Episcopi libitum puniatur. Nemo praeterea altaribus, fontique baptismalis aquae, aut aquae sanctae innitatur, aut liaereat; neque vero in limine consistere , aut ante fores . Ecclesiae immorari audeat cu diuina persolutan tur ossicia; pro foribus vero Ecclesiae nullo vnquam tempore pila ludat, clamores, turbasque

144쪽

τ7..' Mendici eleemosynae causa per Ecclesiam ne vagentur, sed pro foribus a praetereunte populossine clamoribus em agitent, alioqui facultate mendicandi priuentur. 3. . In Ecclesia, Vigiliarum, aut alio quouis prae textu pernoctare neque viri, neque mulieres ullo pacto permittantur. quare Clericus, cui Ecclesiae aperiendae, aut claudendae suis temporibus cura commissa est, aut Confraternitatum Rectores excommunicationis poenam subeant, si id permiserint . Nolumus autem prohibere quin Confratres horis cosuetis pro spiritualibus exercitijs ad Ecclesias convenire valeant, dummodo

fores omnino claudantur. I I

Campanae in Ecclesijs ne consentur , nec fo

brile quidpiam fiat,nisi quod alibi fieri in Eccle

siae usum non possit. Si quis in Ecclesia, earumve coemeterijs graues turbas excitare stricto gladio, aut alio simili modo ausus fuerit, in excommunicationem ipso facto incurrat. carceri praeterea mancipetur, qui pro qualitate delicti Episcopi arbitratu punie tur , ex sacrorum Canonum praescripto . , Profanarum rerum contractus in Ecclesijs, sub excd municationis latae sententiae poena, tam a contrahentibus , quam testibus, ac mediatoribus subeunda , ne fiant. declaramus eiusmodi

145쪽

contractus in Episcopali Curia irritos suturos ἰ

exceptis tamen contractibus matrimonij, rer que ad Ecclesiam pertinentium . Neque Curati, neque Sacerdotes alij , mutitoque minus laici Ecclesijs , & Sacristijs pro se la viantur, in qua pueros Grammaticae rudim iis, aut humanioribus literis imbuant nisi se te facultatem ab Episcopo obtinuerint . qui secus fecerit, primum in unius aurei poenam

incurrat, grauioribus deinde , nisi restipuerit , Episcopi arbitratu puniendus mulctis. Si quae in Ecclesijs peccata commissa etiam a Teligiosarum familiarum alumnis fuerint, Par chus, aut Ecclesiae Sacramentalis Pr fectus, i tra cuius Parochiae fines ea Ecclesia fuerit, in qua susceptum est scelus , Episcopo ipsi , aut Vicario saltem perliteras quamprimum signis,

cet.

Et ut profana, & indecora, quae in Ecclesiis aliquando fieri solent, omnino vitentur , praeci pimus ut omnes Ecclesiae Parochialibus exceptis , nisi eo tempore quo missae , aut alia diuina ossicia celebrantur , fores habeant occlusas zParochiales vero , dato salutationis Angelicae sisAn , Claudantur, alias qui Ecclesiae curam ho uent, duorum aureorum poena mulctentur.

146쪽

VT Dei Verbum, quo veluti pabulo fides

Catholica nutritur', & peccatores quasi stimulo ad seriam, veramque poenitentiam excitantur, opportune , ac rite proponatur. 32. Parochis , alijsque , quibus animarum cura commendata est, mandamus, ut Dominicis salte diebus, ac celebrioribus diebus festis pro sua facultate , & eorum captu, quorum cura gerunt, eos salutaribus verbis pascant , eaque doceant, quae scire omnibus ad salutem necelsarium est, ut vitia ex animis euellere , virtutesque inserere Christianas oporteat, ne cruciatibus aeternis addici mereantur, sed caelestis potius gloriae participes fieri valeant. ε 3. Nemo , cuiuscunque ordinis ille sit , tam in propria, quam in Ecclesia aliena concionem ad populum habere audeat, nisi prius ab Episcopo , praeter sui Superioris adprobationem, facultatem , aut benedictionem obtinuerit, iuxta Sacri Concilij Tridentini decreta . Antequam vero prς dicationem incipiant, professione fidei coram Episcopo, seu eius Vicario Generali in Urbe ; in Dioecesi vero coram Vicario locia e semei

s. c. 2.

147쪽

semel emittere teneantur , emitaque impost rum testimonium in scriptis ostendere satis sit. In Ecclesijs monialium sine speciali facultate nemini praedicare permittatur.

Relisiosi , qui Quadragesimae, & Aduentus

Dominici tempore concionaturi mittuntur, eorum impensis alantur, quorum hactenus consue

uerunt.

Vicarij foranei Villarum Catanae ,& Ciuit tis Acis, nullum eligi Concionatorem permi tant, nisi consulto Episcopo, sub poena unciarum quatuor.

Ante Dominicam saltem Septuagesimae quia libet Vicarius nos certiores reddet, an designatum habeat Concionatorem, qui per Quadrage simae tempus verbo Dei populum pascat. quod si ij, ad quos de consuetudine spectat, neglexe'rint, ne populus eo anno absque Dei verbi pabulo remaneat, nos pro eo anno Concionatorem.

designabimus, & qui solent, eleemosynam , &alimenta praestare cogentur. Ad concionem audiendam mares a foeminis quantum fieri potest, distinctis locis collocentur, telis interpositis,quas Ecclesiarum Rectores tolli nunquam permittant. Concio vero inter Missarum solemnia habeatur statim atque Euangelium recitatum fuerit, Vel

148쪽

TARI TERTIA. 1 3

vel in fine, ut commodius populo futurum vid

tura

Ea vero, quae de Domini cruciatibus haberi consueuit de nocte, imposterum ne fiat, sed mane diei Parascevcs habeatur sermone graui , reie-is ijs quae vel dubia sunt, vel apocryphum redolent, atque apparatus illi, qui ad extinguendam potius, quam excitandam pietatem faciunt, prorius tollantur . Reliquis etiam temporibus nemo siue regularis, siue saecularis, nec post occasum Solis, nec ante ortum concionari audeat. Eo potissimum Concionator orationis neruos intendet, ut vitiorum, in quae frequenter homines labuntur, turpitudinem, foeditatemque demonstret, quibus a fidelium cordibus euellendis omnem operam adhibeat. Virtutum semina inserat ; in prauas consuetudines acriter, sed cum modestia inuehatur . ritus denique laudabiles

grauiter commendet.

Populum cepissime ad primitiarum solutio

nem excitet . Confestariosque interim admoneat , ut eos, qui soluere recusant, tanquam ab- 1 lutionis beneficio indignos, minime abloluant. Ad populum rudem quaestiones difficiles, atque errores Haereticorum minime adducat, veritatem Catholicam tantummodo explicet, ne pusilli scandalizentur, & in cocione neminem pau

149쪽

pertatis praetextu, nisi de voluntate Uie j com

mendet.

Vniuscuiusque ordinis, & conditionis homines instruat, atque ipsorum officia doceat, po ro quae disserit, Sacrarum Scripturarum , Samctorumquc Patrum testimonijs co firmet: ex quibus etiam excerpet quae ad pietatem excitan-idam plurimum valent. Curabit Episcopus, quos ad concionandum milurit, ne taliis criminationibus, aut alio quouis modo per calumniam veXentur.

Si cui vero sacras Indulgentias, atque adeo ipsam Sanctae Cruciatae Bullam promulgare co-tigerit, prudenter, grauiterque se gerat, itaut nihil earum dignitati deroget, neque vero superstitiosum aliquid , aut ambiguum, aut fallum addat, ne eo fine, excitandi videlicet ad piet tem populi, iniuriam Deo inferat. neque enim ipse nostro indiget mendacio. Ad tolledos vero abusus, qui in promulgati ne Indulgentiarum irrepserunt, Coracionatoriabus, Parochis, alijsque personis quibuscunque nouarum Indulgentiarum promulgationem, niti ab Epii copo sint recognitae, de approbatς inhibemus ; illae vero quae hucusque perpetuo , vel ad rempua conccise surit, singulis annis Episcopo Vt recognoscantur, exhiberi debent.

Corpo

150쪽

P ARN TERTIA. et jsx. Corporis amictationes, ut ieiunia , sagellationes , ceteraque id genus populo commendet , moneatque omnino tum peruigilijs Sanctorum , quatuorque temporibus , tum vero maxime in Quadragesima , non a carnibus modo , sed ab ovis etiam atque ab iis, quae ex lacte coiiciuntur . abstinendum esse. Praedicationis demum transacto tempore,Epi scopo renuntiet, quae in populo,ad quem millias fuit, corrigenda iudicauerit, ut animarum sal ti opportune prouideatur.

DE DOCTRINA C HRISTIANA

Catholicae Fidei rudimenta si hum x nis mentibus iam inde usque a pueritia fuerint instillata, ea facile, quale est hominum ingenium , ad senectam usque aetatem tenacissima Conservabuntur. Quamobrem Parochis, ac S crametalium Ecclesiarum Praefectis huius rei curam maxime commendamus, eosque obnixe r

gamus , ut in suis quisque Ecelesijs Doctrinae Christianae sodalitium instituat, in quo qui adscripti fuerint id muneris suscipient, ut dominicis , festisque diebus parochum, siue Curatum in hoc saluberrimo docendi munere adiuuent .

Quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION