Catanensis ecclesiae synodus dioecesana ab illustrissimo, et reverendissimo domino Don Ioanne De Torres ..

발행: 1623년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Ecclesiarum, sacellorum , & c gregationum bipio facto absque alia declaratione incurrenda .Picturas , & sculpturas venales exponi non permittant, nisi ab eis recognoscantur. Eleemosynarum quaestores, nisi facultatem stipis quaerendae ab Episcopo, vel eius Vicatio inscriptis impetrata ostenderint, non admittant; exteros Vero etiam Cum facultate generali ad Monasteria Monialium accedere ne sinant et quos autem ad quaerendam stipem admiserint, noua, aut inaudita dicere, vel polliceri, nec albquid superstitiosum fingere ne permittant: Onirnes autem quaestores, Imagines Beatae Mariae ac Sanctorum deferre prohibeant. transgressores tanquam eleemos' narum fraudatores ad nos

transmittant. Γ

Caueant ne in hospitijs inhonestae foeminae eommorentur. ij vero, qui ho itiorum curam habent, si suis tectis , tedibusque sine Vicarij

facultate foeminas receperint , poena unciarum quatuor mulctentur. Cumque nimis durum , onerosumque cuique sit, praTipue vero pauperibus, si pro lingulis negotijs ad Euriam nostram venire teneantur, decernimus ut Clericorum causae pecuniariae, nisi quindecim aureorum summam excedant, summarie sine strepitu, ac figura iudici; a locorum

182쪽

Viciu ijs dijudicentur, ac finiantur; maXime Cade decimarum, primitiarum, ac fructuum beneficiorum , & his similium exactione agetur. Iudex qui secus faxit, suspensionem ab officio per

mentem incurrat . alleo. . In criminalibus causis Vicarij informationes recipiant , reos carceribus detineri mandent , mulieres autem in domibus, nisi excessus grauiatas aliter suadeat; citatos vero,& Contumaces excommunicationi subij ciant; in carcerem Coniectos non nisi ad effectum se praesentandi coram nobis infra mensem , sub fideiussione secundum delicti , & personae qualitatem praestanda, emittant: pauperiores autem cum iniun-.ctione.

Informationes quascunque in fine cuiuslibet mensis ad Nos mittere teneantur, una cum fide Magistri Notarij, quod aliae apud ose non remaneant , sub poena priuationis officiorum. xt. Si de simplici concubinatu agatur prima Vice, contra quos captae fuerint informationes , eos sub fideiussione de se praesentando ad omne C riae mandatum abire permittant: interim in semationes ad Nos transmittant, ut seruatis te luandis , illos condemnare, aut liberare valeamus ; reos nihilominus illico sub grauioribus poenis ne inuicem conuersentur iniungant, M iniun-

183쪽

et .

iniunctiones autem postquam in libro hisce rebus destinato descriptae fuerint, earum exempla exscripta ad Nos mittant. Solertem curam circa Sacerdotum, Clericorumque excessus habeant. quod si publici fuerint , informationes recipiant ; si occulti, ut sine scandalo prouideatur, Episcopus secreto con

sulatura

Si cui vero ex Clericis in foro saeculari de iure ciuili aut criminali, cum protestatione canonica agere contigerit,ad vitanda quae oriri possime scandala, per proeuratorem potius, quam per seipsum agat, litemque prosequatur. In iudicio autem spirituali nostro , ut perditorum, atque

iniquorum hominum ealumnijs Occurramus,co stituimus, ut tam actor, quam reus antequam lis contestetur, abstinendi a calumnijs iuramentum praestent, iuxta Canonum sanctiones.

Atqui ut ne lites longius pertrahantur, bis in hebd omada, secunda scilicet & quinta feria, vel proxima non impedita,iudicia seu causae fiscales habeantur per locorum Vicarios, qui nisi ad haeseruandam constitutionem diligentes fuerint, ab officio arbitratu nostro suspendentur. Consultorem praeterea nullus Vicariorum in Dioecesi sibi suo arbitratu deligat. qui secus f est, camerae nostrae decretu uncijs viginti inubctetur a

184쪽

ctetur. porro a Nobis costitutum Consultorem amouere, aut mutare nullo modo potet unt Uicarij, nisi facta a Nobis potestate; nec ipsi sine adhibito Consultore causas videant, quamuis Licentiati, aut etiam Doctores sint , nisi forte causae ipsae adeo leues sint, ut Consultore non egeant, alioquin ut nobis visum fuerit, punien

tur.

16. Porro indecorum satis videtur Clericos a Iudice saecularis fori interrogari, quod etiam canonicis sanctionibus aduersatur. sub excommunicationis igitur poena , alijsque arbitrio nostro mandamus ne quis clericus testimonium dicere audeat, aut se interrogari patiatur. Praecipimus etiam sub poenis item arbitratu nostro infligedis, ne acta contra quemvis in Curia nostra Episse pali ad Iudicem saecularem quoquo pacto, etiam ad defensionis colorem , speciemque transmit

tantur.

x . Magistros Notarios etia spiritualis Curiae in omnibus nostrae Dioecesis locis constituere,sicut& Scribas, & Commissarios, nostrum erit. qua re non audeant Vicaris iniussu nostro aliquem substituere,nisii forte ad breue tempus ob absentiam, aut valetudinem eorum, quos ipsi instituimus, sub poena nostro arbitratu infligenda. et 8. Curent magistri Notari; ne qua actorum ex-

M , scriptio

185쪽

xto , s 'OD. CATA'. scriptio vel collatio in publicum prodeat , nisi

ipsorum manu subscripta fuerit, ipse vero scriba carceris poenam incurret si forte iniussu magistri Notarij scripturam alicui tradiderit,quae a Ma- νgistro Notario subscripta non fuerit. Acta vero originalia, seu processus, quos ad Nos, seu magnam Episcopalem Curiam ex quibusvis nostrae Dioecesis locis transmitti conti

gerit, partibus siue earum Procuratoribus , aut i Advocatis sub excommunicationis poena nullo modo tradantur, aut demonstrentur. quare Caueant Magistri Notarij ne cui clauem arcae, in qua huiusmodi originalia acta seruantur , ullo pacto concredant, siue scriba ille fuerit , siue Commissarius. qui etiam sub poena pecuniaria arbitrio nostro infligenda, sollicitatoris, aut

procuratoris osticium ne usurpet.

In recipiendis fideiussionibus tam magister Notarius Curiae Episcopalis, quam ij, qui idem

ossicium in Dioecesi exercent, ne in fideiultores et eos, qui ultra domos, alia stabilia bona non possident, admittant. Et quia nos cupientes in nostra Curia mercedes ossicialibus debitas iuridice solui, Pande- Etam nuper feri iussimus cunctis ministris in quacunque actione mercedem soluendam constituentes, eam imposterum obseruari praecipi- r

186쪽

rius, cuius exemplum in loco publico Curiae apponi mandamus, ut ab omnibus summa quo cunque casu soluenda dignoscatur. ii ... Et quoniam omnes icripturas ad Curiam no stram Episcopalem spectantes, confuse, & ne gligenter seruatas fuisse reperimus, ut in futura acta omnia , & scripta , qua decet diligentia Conseruentur, locum pro Archiuio certum d

putauimus, scripturarumque omnium inuentarium fieri iussimus, quarum:clauium alteram nostro Vicario Generali, alteram vero Magistro Notario nostro consignari mandauimus. Praecipientes igitur ut imposterum in eodem Archiuio quotanis acta, quae in nostra Episcopali C ria, & Dioecesi, vel in Visitatione, aut alia quartiis ratione fient, ordinatim inuentario de omnibus peracto componantur. Igitur tantummodo penes Magistrum Notarium libere acta unius anni permanere permittimus. Eas autem scripturas, quae ad Episcopalem mensam quouis modo spe tabunt, in arca distincta tribus clauibus , una videlicet penes Vicarium, ceteris vero penes Priorem, dc Depositarium Capituli conseseuandis, obseratas reponi praecipimus. - Scripturarum archetypos , quos scripturas originales vocant , extra Archiuium etiam ad exempla exscribenda trans terri nullo modo li. M i ceat.

187쪽

xsi STN oneeat. exempla igitur in eodem Archiuio consectantur; extrahentes excomunicationis sentenistiam ipso facto incurrant. quam poenam etiam imponimus ijs, qui acta praedicta violare, subripere, Occupare , aut dilacerare praesumpserint . . Atq; Vt quocunque tempore scripturae in diocto Archiuio inuiolate conseruentur , & dilia gentissime custodiantur , praecipue vero Sede Episcopali vacante, mandamus , cum primum Ecclesia vacaverit, clauium Archiuij una cum inuentario, alteram Vicario Capitulari , alte ram vero Priori eiusdem Capituli. si autem is Vicarius fuerit, Cantori consignari debere, qui de scripturis in inuentario adnotatis futuro Episcopo rationem reddere teneantur.

M agistrum Notarium in fine officij, acta ab e confecta , nouo Magistro Notario cum inuentario consignare debere mandamus.

Idem Magister Notarius, ceterique in Dio cesi constituti, librum distinctum habeant, in quo in diem notentur legata pia , quae a defunctis relinquuntur. Notarij infra mensem a die mortis testatoris , illis nota facere, sub poena

unciarum decem teneantur.

Atque ut informationum , processuum, aescripturarum, quae a Vicarijs foraneis, vel det galia transmittuntur, certa ratio habeatur, M

Diuitia

188쪽

beat, in qua consignationes notentur, ut faciale eas transmissas elle, partes intelligant. 3. Demum cum experimento compertum sit, multoties Consultores nostros a partibus recusari uti suspectos, non quod reuera ita sit, sed ut callide protrahantur lites, statuimus ut in recusationibus quod per pragmaticas huius Regni statutum est obseruetur.

in iam piorum locorum curam Episco

pis Sacrum Concilium Tridentinum ma-- xime commendauit, haec etiam ad ipsorum fidelem , diligentemque administrationem pertinentia constituimus, atque madamus. α Administratores piorum locorum , hospit lium, Montis pietatis, Confraternitatum, quaeque alio quocunque nomine censentur, siue E clesiastici sint, siue Laici, qui nunc sunt, intra tres mentes; qui deinceps eligentur, antequam administrationem suscipiant, iurent se fideliter,& accurate munus suum exequuturos .

Fructibus, qui pauperibus distribuendi sunt, Μ veris

22.de res c. s.

189쪽

veris pauperibus tantum distribuant , quemadmodum eius voluntas , a quo bona illa prosecta sunt, postulauerit. Qua in re ne fraus vlla possit irrepere , ali, cquam inibimus rationem , qua nobis constare possit, in quas psonas fructus illi erogati fuerint. Quos vero vel fructus inique distribuendo ,

vel in suum, suorumve commodum Uertendo,

vel superuacaneis , inutilibusque sumptibus fiaciendis, male in adminis ratione se gerere compertum fuerit, ij pro ratione culpae punientus,& ad restitutionem legitime compellentur, atque ab officio removebuntur. Caveant ij, qui bona piorum locorum administrant ne, ii immobilia sint, aut pretiosalmo bilia , vendant permutent, aut in emphTteusina dent, aut quouis modo alienent, nisi ijs ieruatis, quae a sacris Canonibus requiruntur, idque accedente consensu, atque auctoritate nostra . qui secus fecerit, praeterquam quod acta irrita, &nulla futura declaramus, seuere etiam punicturi Bona si quae locanda sunt, ea administratorum arbitrio ne locentur, sed publice locanda ad ex tinctionem candelae proponantur, atque Omnibus libera conducendi potestas fiat. Ecclesiarum autem piorumquo locorum administratoribus

illorum bona locari directe vel indirecte,sub era

190쪽

communicationis latae sententiae poena prohi

Locatores , conductoresque idoneum fidenissorem praestent, cum quo iure agi possit, a que cum ipso principali, i ecus conductio, & locatio nulla sit, atque irrita. 16. - In Ecclesijs, pijsque locis, quorum redditus,&. prouentus quicunque summam quadraginta ducatorum excedunt, Thelaurarius omnino eligatur , penes quem prouentus perueniant; debitores aliter solucntes absoluti no intelligantur. expcnssiones non nisi de Rectorum seu administratorum praedictorum mandato in scriptis fieri possint. 27. In mandatis veras expensionum causas exprimi praecipimus, non autem simulatas, sub excommunicationis latae sententiae poena. Mandata autem quae ad unciam unam, maioremue pecuniae summam soluendam dei cripta sunt, ijs ipsis, quibus pecuniae debentur, nulli tamen alteri etapcdiantur. 23. a Capitalia centuu quorumcunque, aliorumve bonorum penes Thesaurarium deposita habeantur, ncc nisi ad effectum nouos redditus emendi cum interuentu Micarij Generalis in Urbe , in Dioecesi vero foranci, expendantur; Thesaura

rius contraueniens de proprio teneatur. lim. l . t. a Pec

SEARCH

MENU NAVIGATION