장음표시 사용
2쪽
Ex Typographia Antonii de Rubeis in via Seminarii Romani. Eu P ERIOR D M PERMISSU.
4쪽
6쪽
MosIssIME, tot, tantisque rebus praeci
7쪽
rissime gestis domi fibrisque, pace bel
loque , Tui Nominis Maiestas innotuit ubique. Jam nullus est mortalium, qui Te nesciat. Nulli quoque futuri erunt posteri, qui nesciant Tua. Neque gloriae Tuae quidquam addimus, cum de Tuis rebus scribimus ; neque illi augendae, quotquot de Te scribimus, pares sumus. Id unum intendimus, Te quibus possumus obsequiis omnibus colere; ac confidimus, obsequii nostri haec signa clementissime Te fore excepturum . Hoc consilio , hac sp , Liorum hunc edidi de Sacris Aulicis Rebus Tuis ; scriptisque addo peren-
Optimus Maximus ad Ecclesiae, & Rebpublicae felicitatem servet diutissime.
8쪽
Utuum est officium inter Rogem & Civem, ANTISTEI PRAECLARISSIME, ut ille quidem , cui ad Populi felicitatem concredita est a Deo suprema administratio Reipublicae, hujus bono , &utilitati perpetuo studeat, consulatque ; C, Vis Vero, quem sublimioribus potestatibus subjectum Deus ipse optimus Maximus statuit, omnem impendat operam Regiae Dignitati servandae, colendae, amplificandae. Nisi enim mutuo collata opera, Rex Civibus , Cives Regi sustragentur, nullum Rebpublicae commodum inferri, nullam Popinlis felicitatem procreari, aut procreatam servari. atque adeo neque hunc ipsum humanarum Legum, terrenique Principatus finem, scopumque a Deo ordinatum asi qui
9쪽
qui posse , compertum est. Iam vero pro be nosti, quot, & quanta , etsi ab accepto
nostrarum rerum imperio non ultra quindecim effluxerint anni, Serenissimus Rex CAROLUs BOR BONlUs nobis contulerit beneficia . Civitas Regni Metropolis nobilissimis ornata aedificiis ; portus tutissimus , atque amplissimus a navigatio secura , atque libera a negotiatio maritima legibus , privit giis , foederibus munita; peregrina opificia pretiosissima ad nos traducta; res Litteraria, Militaris, Μaritima insigniter aucta a Provinciarum tributa aequiori distributione collata; Concordata inita inter Sacerdotium,& Imperium; Legiones e singulis Provinciis conscriptae ; nobiles plurimi adolescentes donati stipendiis Μilitiae , Proceres Regni magnis honoribus aucti; artificum rebus juvandis opera data; salus, grassante lue;& tranquillitas, vigente bello, conservata Reipublicae, & alia sexcenta benefacta, quae longum esset enumerare . Quid itaque reliquum est, nisi ut optimi Principis erga nos studio vices, quas possiimus, rependa mus; &quisque pro suo ingenio, & indo- Ie , alii armis, alii litteris , consilio alii. Vel munerum administratione, universi in
Regii Nominis gloriam , splendoremque
10쪽
eontendamus. Quod sane in nos ipses, Patriamque recidit; siquidem Clementissimo Principi tam arcto foedere conjuncta est Respublica, ut jam communis utriusque sit gloria , neque Regi inservire, ac consulere possumus, quin simul consulamus dignitati Rebpublicae. Qyae cum ita sint, quid ingenio, ac instituto meo squi non publicis dumtaxat in Patriam effusis, sed & privatis in familiam meam beneficiis teneor) magis conVenire existimem, quam ut illustrandis Aulicis Sacris Rebus incumberem l Praesertim, quod eo consilio, tum ecclesiasticis disciplinis, quarum partes sunt Aulici sacri ritus 3 tum Romanis Pontificibus, quorum erga Principes munificentia commendatur, servirem. Habes itaque, quid me potissimum in hanc rem impulerit; & quidem, ni fallor, opportunissime. Etsi enim, qua vis regnante nostrorum Principum Stirpe,
Sacrum in Aula Ministerium insigni Reli
gione, & Dignitate summa excelluerit; nunc tamen temporis quamminime . Quod nempe CAROLO SORBONIO , & MARIA AΜAI IAClementissimis Regibus imperantibus, iisedemque in Aula Neapolitana degentibus, omnia sive Militaria, sive Politica , sive S cra ad cumulum gloriae, splendorisque per