Theoremata de sacri tabernaculi structura, et apparatu. Quę à Ioanne Ioannalio monacho Vallimbrosano congesta. Per eundem publicè disputanda proponuntur

발행: 1587년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

DE SACRITABERNACULI STRUCTURA,

ET APPARATU.

Que a Ι o A N N E Ioannalio Monacho Vallimbrosano Congesta.

Per eundem Publice dissutanda

proponuntur.

Apud Bartholomaum Sermanelliano.

MDLXXXVII.

5쪽

REVERENDISS, ALEXANDRO MEDICI

S ROMANAE ECCLESIAE

CARDINALI

Nee non Florentinorum Archi pis θο

Vigilantismo.

IOANNES IOANNALIUS

VOD habitam a me de laudibus almi P.N. Ioannis Gualberti obscuram orationem ,

pxo singulari animi

tui candore,atque magnitudine pastus es; Alexandri Medicis nomen praeferendo mirabilitei illustrari:or

nasti me quidem Cardinalis Amplissi-

. A a me

6쪽

me ) ac me tibi maximopere devinxisti

Sed quantus inde meo bonarum artium desiderio cumulus accesserat; Sc noua rum elucubrationum quam id in me ut ita dicam semen feracissamum fuerit, ne egoverbis eXprimerem nec sacile quisquam cogitatione asequeretur. Ne autem semen hoc, quod a tua singulari hu

manitate venaebat, arena' penitus com

misium videretur; contuli me ad Philo phorum , Theologorumque placita se dulo euoluenda: Idque seci ductu, de auspiciis Reuerendi Patris Domini Columbini de Alsiano, quem mihi semper , sicut

pio Aeneae maternam Columbam ; caeli tus allapsum existimaui; ut eo duce , ata reum Virtutis ramum aliquando capesserem. Hic mihi auctor fuit, ut de nodosis quaestionibus, plenisque perplexitatis publicam disputationem instituens, specimen aliquod mei studii, atque vigillarum in lucem proderem. A tego diuinis lacrorum Bibliorum oraculis , qua lIO-nem omnem , Omnemq; controuersiam in

sacro faederis Tabernaculo dirimendam,

7쪽

enodandamque didiceram. Erat enim Tabernaculum a Mose ex Dei mandato ea ra tione construmam, ut totius uniuersitatis

speciem plane referret & t Hebra ortini quisquis lites, aut controuersias haberet vllas, ad Tabernaculum egrederetur: Ibi enim, ut in loco huic muneri destinato, cause omnes definiende erant. Itaque Cum primum multigenas hasce quaestiones discutiendas in publicum dare constitui, ad sacri Tabernaculi apparatum, structu ram i concessi Iamq, de singulis Tabernaculi partibus ut ut iuueni annos natO VIX et a. licuit ) excerpsi Theoremata nonnulla disputanda. Qus cum ex te Presul integerrime ) v t ex fonte manarint; tibi ipsi, nulli alii debentur; nisi velimus eum metere , qui sementem non fecerit: quod quam iniquum sit, quis non videt Accipito igitur Cardinalis Illustriss.) atque ea ut tuo tibi iure debita possideto Et quod hic tuas

veras laudes ut in caeterorum more possitum est) non complestar ; sic habeto,id factum a me esse, ne cum de illis tecum agerem , pudori tuo onus imponerem , tum

quia

8쪽

quia nondum didici Iliada nuci ut aiunt

includere,&ingentes animi tui dotes angustae paginae commendare. Confirmet Deus nostram omnium tranquillitatem, incolumitatem tuam adstammos honores

euehendo, de ad longissimos humans conditionis terminos prorogando. Ex Pataniani coenobio kalendis Aprilis.

MDLXXXVII. Amplitudini tua

SEARCH

MENU NAVIGATION