Prima dioecesana synodus S. Triventinae ecclesiae ab illustriss. & reverendiss. ... Alphonso Mariconda ejusdem S. Ecclesiae episcopo celebrata die 26. Julii A

발행: 1723년

분량: 61페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

sustigationis, ct ex fractationis punitione plectendos esse Pro Posse curabimus; contra verti Concubinarios serventur examussim poenς illis a Sacris Canonibus inflictet, deletis quibuscumque aliis in Synodo nos ri Praedeces- Ioris appositis.

V Eterrimam Consuetudinem non congregandi C pitulum reostra Cathedralis ne nostra , vel nostri vicarii Generalis licentia , mirum in modum a nostris Praedecessoribus Jaudatam, & approbatam, Nos pariter laudamus, approbamus, atque confirmamus ; Volumus autem ad ostendendum amorem , quo idem nostrum Capitulum prae omnibus Prosequimur , ut post petitam semel per ipsum a Nobis , vel amostro Vicario Generali licentiam praedictam , se congregredi, illa semel concessa , sit perpetvh duratura, dummodo CB aliqucra i stam causam revocata non fuerit, excepto tamen camaggregationis faciendae alicuius simpricis Presbyteri ad medietatis omolumentorum participationem , in quo decernimus, ipsum tunc eteneri licentiam retere se congregandi , ad finem eamdem aggregationem faciendi ;s secus factum metit , aggregatio ipso Jure nulla si stirrita , ceteris verti, quae in dicto Capite sancita sunt,srmiter , S in suo robore Perinan suris.

Diminuuntur teterae ΛωVIa petunt Ze ait Tr.e in Θnodo Discebana nostri Praedecessoris, de cni rin sinperioritas Deo et is nulta facta es

mensi'.

IN quibuscumque locis Synodi nostri Praedecesscitas, ubi agitur de pecuniariis mulctis, quas vel non ab-

32쪽

to avimns, vel non minoravimus in aliis nostris Decres. iis, decernimus S sancimus , trani ressores illarum Daenalium Constitutionum in suturum non damnandos esse ad integram poenam, sed solummodo ad naenae medieta istem contra per nag Ecclesiasticas ς contra vero Laicos Qmnino abrogamus , ut cuncti aperte coet noscant, ' fateantur . Nos tamquam Patrem di Pastorem , amorem cum timore Conjugere, ct severitatem cum lenitate mi- hscere , iuxta Scriptorum interpretationem super illud Psalmi 44. Ateingere Uudio tuo fuster femur tuum, potentissime; Specie os, ει PuIchritudine tua. Gladius

enim timorem designat, Snecles verti innuit amorem.

De Examinatoribus SynodaribunANirm rum saluti magiis expedit , eas a dignis , atq; idoneis Rectoribus gubernari;cum autem id praecipud ab Examinatoribus pendeat,ex praescripto Sac. Conc. Trid. in hac nostra Synodo viros spectatae Virtutis,solidaeque integritatis eligi volumus o ,qui omi s de incorrupte. ct fideliter exercendo mo munere, quacumque postposita humana a Tectione , iurabunt ad Sanesta Dei Euangelia in nostris, vel nostri Vicarii Generalis manibus in hanc , quae sequitur , formam. Ego re N. Unoda Lit Examinator ab Uta riser. γReverendi s. Domino D. A fonso Mariconda Episcopo Triventino nominarias,S a S. SInodo apyrobatus,promitto, 'onseo; Sjuro , me omui spe , metu, praemio, sic humans assectione remotis, munar meum hoe rite, G reHeoimst turam. Sie me Deas adjuvet, G δae Sancta Dei Euangeias.

33쪽

Caveant autem praedicti Examinatores, ne quidquam pro iis occasione Examinis, vel ante , vel post accipiant ; alioquin simoniae vitium, tam se , quam alios dantes incursuros noverint ; a qua quidem hi absol vi non poterunt, nisi dimissis Buneficiis , quae quomodocumque obtinuerunt, & ad alia imposterum inha-hiles reddentur. Bonigne, & humaniter praefati Examinatores sese gerant cum Examina dis,ne timore con- cepto perierrefiant, ea que tantummodo Perquirant , quae ad Parochiale munus, & animarum curie eLCrcitium pertinent; completoque Examine,nemini prorsus, nisi Nobis, vel Vicario nostro Generes i assissentibus, approbatos, vel reprobatos, suffragiorum numerum, quidve in Examine evenerit,ullatenus manifestent. Et quoniam audivimus, alibi, quod ceteroquin non placae credimus, a singulis Examinatoribus Synodalibus singulos assumi Curseres , nescientes Nos tamen ad quem finem Cur res ab eisdem Examinatoribus assiimantur , cum hi aliud peragere non valeant, nisi examinare concurrentes ad regimen Ecclesiarum Curat

rum , illosque vel approbare , Vel reprobare ; Idcirco Nos, qui non dissidia , & discordias excitare, sed concordiam fovere , & noVitates furere cordi summopere habemus , mandamus omnibus , & singulis Ex amiciatoribus, sive Secularibus , sive Regularibus in hac nostra Synodo electis, ne ullo pacto audeant sibi Cur res astimere, maxime cum nullo umquam tempore in hac nostra Dioecesi isthaec extiterit consuetudo; Imo nec permisimus nostri Praesulatus tempore,nec patiemur deinceps, Cur res assumi a nostris V icariis Foraneis & Parochis Dioecesis, quibus magis illis opus esse aliquando posset, & Nos tam pro Civitate, quam pro aliis locis

nostrae Dioecesis, licet non Pauea sint, utpote qur draginta

34쪽

ta sese sex, non pilis qu1m sex tantam Cursoribui

universim contenti sumus. .

De Iudiribus Scinodasibus.

Cum ex decreto Sacrosancti Conc. Trid. praecia

piatur in sngulis Conciliis Provincialibus, aut Draecesanis, aliquot personas designari, habentes qualitates requisitas a Constitutione Bonifacit VIII. incipiem te Staturum , nempe Dignitate Ecclesiastica praedi. tas, aut Pei sonatum obtinentes, seu Ecclesiarum Cathedralium Canonicos ;& alioquin ad id aptas , prout ex Constitutione Gre orii XV. quihus praeter ordinarios locorum, de cetero Ecclesiasticae, ac Spiritualeseauis, & ad Forum Ecclesiasticum pertinentes in partibus delegandae, committantur a S. Seste Apostolica,vel ab eiusdem Legatis, ac Nuntiis, ideo Iudices Synodales remanent nobis constituendi M. Meminerint itaque,' se debere judicare in aequitate, & veritate, scictissimam de hoc Deo Supremo Iudici ruddituri rationem . Causas ipsis a Superioribus Iudicibus delegatas, qua maiori expedire poterunt celeritate terminari quam diligenter studeant, ac litigantium artibus in litium contestationibus, vel alia Iudicii parte procrastinanda , sive statuti termini praefixione, sive competenti alia ratione occurrant , pinsertim ubi agitur de piis locis, quorum indemnitati , quantum fieri potest, semper est consisendum, de alimentis praestandis , mercedibus solvendis , D mis o Seβ. as. east. io. De refor. in s. η OtaD

aus Judicum in calce hujus Θπo i legi potes.

35쪽

miserabilibusque personis Ex praedictis Iudicibus S

nodalibus poterunt Regulares sibi eligere Conser vatores, qui eorum personas, bona , sura, privilegia , ex inemptiones, ct immunitates defendant, ac tueantur, eruatis tamen conditionibus a Gregorio XU. necnon a Sac. Conc. Trident. praescriniis, atque ab Innoc.X. confirmatis Quod si secus, quam iuxta formam in Apostolicis Constitutionibus statutam , iidem Regularm elegerint aliquos ad munus Conserva toris obeundum, Π minaverint , seu reipsa deputaverint, aut electis, nominatis, seu deputati uti ausi fuerint, utriusque vocis privationem ipso lure incurrent; neque ab hac poena ab ullo,Praeterquam a Romano Pontifice ab QIvi poterunt, praedictorumque omnium Conventus, Monasteria , &loca huiusinodi, ac eorum persenae, & bona Conservatore carebunt ad annum; ipsos tandem Re u Iares mori nemus, ut facta electione alicujus ex supradictis in Conservatorem , hujusmodi ese,itionis , seu assumptionis documentum penes acta nostrae Curiae exhibeant, & dimittant , alias electio ad nihilum suffragabitur, omniaque acta a praedi , Conservatore nulla, ct irrita erunt.

36쪽

D Ios Fratres non esse fartu adstribendos Militia Eee Iasic.e, ne ne unicor; Patrimonium construendum integre ordinando in si ceptione coericatis Tonsurae , relicta per Patrem aequati portiam Hiisn:s, bi,faneitur. NE qua in parte Saeroccone. Tridentino adversar videamur, dicenti quam plures plerisque in I cis , ad Ordinum susceptionem admitti fere nullo det Ou ; atque etiam ad tollendas quoad fieri potest) Universia tum Laicalium querimonias, propter adscript rum Militiae Clericali multitudinem; cum perispe eveniat in una domo multos esse, qui Divinis mancipantur OTciis, non tamen ut fidelem Deo cultum praestent, sed potius fraude fugiendi iudicii Secularis cr ,S minus solvendi onera Secularibus imposta, ac aliquando ad Ordines affirmi, qui unici sunt, quique etiam Patrimonium , quo alantur, integrum non habent, eis in Sacrorum Ordinum susceptione ficte, & fraudulenter apparere faciant, se illud integrε, & pacifice possidere; ex quo interdum fit, ut non habentes deinde unde honesta vivant, vel sordidum quaestum cum ordinis dedecore exerceant, vel Utinam ostiatim sibi quaerere cogantur. Idcirco hoc prarieti Decreto cunctis pateat in innotescat, Nos posthac nullo pacto promoturos ad Ordines, sive majores , sive minores, etiam ad primam Clericalem D a I On-

37쪽

Tonsuram, eos, qui conditiones, & qualitates a Sacris Canonibus requisitas non habuerint, ac etiam non tam secilε insignituros prima Clericali Τonsiora illos, qui etsi ceteroquin cunctis conditionibus, & qualitatibus per eosdem Sacros Canones requisitis praediti invenirentur, haberent tamen vel alios Fratres, sive Fratrem, qui Divinis forent mancipati officiis; nec omnino, qui unici essent; Item constare debere in nostra Curia, Promovendum posse vivere honesta ex suis veris, & Ρatrimonialibus bonis. ἔ Quorum integra assignatio ex tunc in antea fiat Promovendo ad primam Clericalem Tonsuram in ipsas promotione; Nec ullatenus, sciant, Nos medietatem Patrimonii μdmissuros , prout ante Praesulatum nostrum, Illustrissimus Ρraedecessor noster fieri sinebat; Necnon remota omni fraude, & fallacia a constare debere, reluctam esse aequalem portionem bonorum Patrimonialium singulis aliis Fratribus, si quos sortasse habeat, ac ipsimet Patri, ne ulli umquam iniuria fiat,& fraudibus prorsus in futurum aditus praemcludatur. . . TIT LUSIM De Vita ,& honestate Claricorum.

Geriei ne deferant Veses breves more Laicorum. Erit in Synoditis Sanctionibus praesui nostri Praedeis cessoris Tu. a . de Vita , ON Honestate caeritorum v. aQ. nonnulla utiliter statuta fuerint de delatione

38쪽

' TRIVENTINA . 37

Vestium , quas decet omnino Clericos taserre ς Nos tamen illa magis explicando, distrietes praecipi mus omnibus, tam majoribus, qu1m minoribus, etiam Clericali Tonsura insignitis, cuiuscumque qualitatis, & conditionis existant, ne sive in Ecelesia , sive extra eam gestent vestem brevem , quamvis nigri coloris, cum an is magnis , sive manicis appensis, neque concinnatam , cum aperturis ex utroque latere partis anterioris, vulgb dictis Iesime Laicorum more; si secus secerint, medietate paenae in illis praescriptae, & appositae mulctabuntur, ut tinta Sac.Conc. Trid. Statuta s , per decentiam habitus: extrinseci, morum honestatem intrinsecam ostendant.

Fociendam esse Congrsationem, quae appetratur Potriis Paraonii iuxta methodum traditam in nostris Edictis Quadraro a ibin proponitur. Poena in

Edulo, ac serio perpendente , morum bonitatem traPopulo, praecipue ab eis originem trahere, qui is Divino ministerio manciparunt, iuxta Propherae Malachiae eloquium r Lesbia Sacerdotis e Diunt Selemetum , U Letem reoniramae ex ore eius et unde non ammerito Sacerdotes antiquae Legis,ut refert S.Gressor.

Nyssenus, in vestibus sitis has cluas Hebraicas dictiones Icriptas deserebant: Urior, Tin iis, quae Latino idiomate idem sonant, ac Dactyrna , x Verit Ir ; ex quo Sacerdotes, aliis praebere doctrinam, Se spiritu praecellere debere, Omnibus exploratum est, clim reliqui du Populo in eos, tamquam in speculum, oculos coniiciant, ut sumant ex eis quist imitentur, ne Qrtδ illud aliua Sacri

39쪽

Sacri Va tis adimpleatur , quod multiplicentur Alta .ria ad peccandum, di fiant Arae in delictum . Itaque ex presse,& districte praecipimus univeras Parochis, ut sin- eulis hebdomadis, die ab ipsis assignanda, se congregent in suis Ecclesiis , una cum ceteris de Ciero, ibiq;

fiat duorum casuum moralium discusso per eos proponendorum, saltem sex diebus ante discussionem, ut quilibet illis valeat studereat bene praebere responsum,cum interrogatus fuerit;& responsiones fiant, tam in striptis, quam ore tenus , iuxta methodum traditam a Nobis in Edictis Q nadragesimalibus.Verum ubi suerit num rus minor Ecclesiasticorum , nimirum infra sex , ne hi otio torpeant, & debita scientia paulatim destituantur,jub

mus, ut singuli,fi ve Parochi,sve in Sacris, & minoribus constituti, conficiant sibi singulos libellos, in quibus manu propria adnotent propositiones,& responsiones casuumoralium, qMos discutere tenentur ceteri a Itorum locorum nostrae Dioecesis , ubi major fuerit Congregatio. Itemqne eodem tempore fiant alia exercitia spiritualia ad praescriptum Congregationis, quae appellatur Patris

Pavonii, de ordine nostro eredita, ac fundatae a primis clitibus nostri adventus ad hanc nostram Cathedraia

Iem, in tota Dioecesi Sitque illorum mora in eisdem exercitiis peragendis hora una, sub poena transgressori. hus, & absque iusta causa absentibus unius caroleni pro qualibet vice: & post aliquam notabilem summam, ex mulctis transgredientium per eosdem Parochos colle- clam , emantur Libri spirituales, sue morales, qui pse ventur in Sacristia ad universorum usum,& profectum; ac ita meliores essecti, doctrina, vita, di exemplo, aedificent domum, idest familiam Dei. I i

40쪽

De Dignitatibus Canonicis.

Bonorandos esse inculcatur. TAnta hodie inoIevit temeritas quorumdam C Ieria.

Corum huius nosmae Civitatis , & Dioecesis, tam

maioribus, quam minoribus ordinibus insignitorum, ut Putantes, ferὰ nullum discrimen esse inter ipsbs , ac Dignitates, & Canonicos nostri Capituli , minus eos debito Prosequantur honore, tam in Ecclesia, quam extra eam ; At ver5 Nos nimium exoptantes, ut eis a cunctis, ut par est, debitus pretinetur honor, sub poenis nostro arbitrio, pro modo cuIpar inssigendis, praecipimus omnibus praedictis Clericis, tam in minoribus, quam in sacris constitutis, sive Civitatis, sive Dioecesis, ne deinceps audeant, nedum quempiam eorum verbis contumeliosis assicere, sed nec per medium, sive ante eos transire Capite tecto , prout a multis accepimus ab ipsis fieri a Quinimo,& in Ecclesia, di ubilibet illos venerentur, Omnesque actus reverentiae erga eos ostendant, ut ita Ecclesiastica Hierarchia conser Uetur, & qui in Dignitate constituti sunt, a ceteris inferioris ordinis per haec , stalia similia reverentiae signa dignoscantur; quo itidem honore, sub eisi em comminatis poenis,prosequi debeant omnes Parochos, sive Curatos, nostros vicarios Foraneos lac Examinatores omnes Synodales, tam Seculares,quam Regulares eiusdem nostrae Dicecesis.

SEARCH

MENU NAVIGATION