Historia Zaringo Badensis auctor Io. Daniel Schoepflinus historiographus Franciæ. Tomus primus .septimus 1

발행: 1763년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

252 De banno serarum Brisgoviae cum Episcopo Basil. A. 1358. convenit, ut is deficiolatu prosapia sua ad Ecclesiam Bessit. rediturus, nemini amplius in seudum conseratur. Pars istius banni, quam immerius Comes de Strasbein possederat, cum A. I 3M. Vacaret, Cuno de Valekenstein & quatuor alii arbitri de illa Friburgensem inter & Furtalibergi eos Comites dividenda sententiam tulerunt,priecipua. portione Menotri addicta. Egono hic & Conradus Fursienborgicus Comites occlesiam parochiulem in Nusebach a maioribus suis Monasterio omnium Sanctorum legitime tradit: esse, anno sequenti professi sunt.

g. XXIX.

Circa haec tempora veteres inter Comitem & Civitatem Friburg. revixerunt discordiae. Urbis in vigilia Annuntiat. B. Mariae A. I 366. media noe e admotis scalis ab Eginone tentatae, memoriam tuba, vulgo Gresset, quae adhuc insatur, Friburgenses more Argontinensium servant. Traditur quoque , a civibus, quos Brisaeenses, Neoburgenses & Basilienses juvabant, cum Minone prope Endingam minus prospere pugnatum fuisse. 0 omnis denique litis ut relecaretur materia , Egeno Comes A. I 36S. die Jovis ante Dominicum Palinar. jura sua universa in Civitate,

292쪽

Castra sua prope Friburgum, quae tum eversa suerant, urbi huic vendidi L ω In iuribus istis recensentur judicia , census annuus 3 5a marcarum , patronatus Ecclesiae parochialis & Capellae S. Nicolai; jus monetae, vecitigalia &c. sive altodia sint sive lauda, ad ipsum Eginonem, conjugemque eius Veronam , ut & matrem Annam, Duci I eccensi nuptam, spectantia. Excipiuntur tantum Vul illi in urbe habitantos. Civium relinquitur arbitrio, Dominum quemvis alium sibi priPscere. Praeter XV. mille marcas argenti, quae Comiti numeratae , Castrum & Dynastia Badevillana, ex Comitum Friburg. manu ad Strasbergicos Comites per matrimonium olim delata, r) nunc per Civitatem viginti quinque millibus florenorum redempta, Egi noni quoque tradita suerunti Sed& Clarie, Comitissae Tubing. Egenonis eX Friderico fratre nepti, ducentas libras denariorum quotannis , ut antea , porro sepr stituram Civitas recepiti Reliqua Egononis jura extra urbem& agrum ejus , La graviatus Brisgoviae cum Vasallis &Mini sterialibus , argenti diris . venationes, vici, judicia, homines, bona &c. in Comitis potestate manserunti Conventum etiam, ut invito Comite nemo subjectorum ejus Friburgi recipiatur civis. Qui jam admissi tum fuerant, vel in urbem transire , vel juri suo

293쪽

tio alia.

valedicere jussi sunt. Placuit insuper, ut ni festum usque Nativitatis Christi quiesceret bellum, ante diem MV. quam indictum suerit, neutri inserendum. Transactionis hujus literas sigillis suis firmarunt Marchio Otto de Hachberg , Burcardus Dom. do Vinstingen &Schoenech, Heinricus de GerolZech dictus de Tubingon, Johannes do Genberg, Jo. de Seli arran berg , Heinricus de Gerollaech do

Lutir ω Hosso de Usenberg. g. XXX.

Alio instrumento ejusdem diei Meno, interposita avunculi sui, Burcardi Vinsting. sido, operam suam omnem ac litidium ium se collocaturum promisit, ut, quae ab Imperio Rom. in urbe ejusque agro tenuerit, Domui Austriacae, aut cuivis alii, quem Friburgenses Dominum libi elegerint, in seudum conserantur, &bonorum allodi alium venditio judicii Provincialis auctoritato firmetur. Eiectio novi Domini intra sex menses ut sat, atque Menoni statim annuntietur promissum. Lis si qua his de rebus oriretur, Conrado de Berenseis, Militi, ut arbitro, committenda; cui Simon Comes de Thierstein & Waltherus Dona. li Dicta, sex parte Comitis; Hesso Miles & Conradus Schne lin ex parte eivium, adderentur. Quinque hi arbitri, Castruin & Dynastium Badonwoiter custodire jussi , donec impleta ossent, quae Egeno promiserat, iisdemque XIII. mille & ducentae marcae argenti pro Minone in manus traditae sunti

294쪽

Denique tertia quadain Charta , eodem die, quartam

oppidi Stauston partem Civitas Friburg. Egononi reliquit. Oppidum hoc & Calirum A. 13F. Ulc Waltherus & Otto de Staiissenseatres, ut & anno sequenti oppidum Sulgberg, jussu Hestonis Dona. de Usen berg. qui proprietate & dominio eius cessit, ab Eginone Comite in laudum ac Pperant.. Castrum & Dominium Ostingen Egoni huic a Κiburgi Comitibus pro octies mille si arenis oppigneratum atque ab co insilium rius Conradum translatum fuisse , Harim anni Comitis - Κiburn viduae, Annae, Comitissae de Ni xv, atque filiorum ejus

Charta A. I oa. docet.

XXXI.

Extat in Delos a Batavillana lapis sepulcralis, qui obitus Eston;ι Eginonis rem ms delignat : - Anno Dona. Mill. CCCLXXXV. - in Vig. B. Bartolo. Apostoli ob. nobil. Do. Ego Comes de Friburgo , hic sepultus. Nupserat ei Verena, Ludovici, Comitis Novi Castri filia, Uxor. cuius vidualitium ex Civitats Friburg. A. I 369. in SundgOviae terras , ipsi oppigneratas, Thaim, Masmunster , Sennheim &α transtulit Egenin Nata lix his parentibus Anna , Rudolphi, Marchionis

Hachbergaciausen bergici, dein uxor, acceptis sexies mille aureis, paternae maternaeque hereditati A. I 384. renuntiaViti

295쪽

Actaeum Narch. Nachb.

Egoni IV. filius successit Conradus III. qui jure materno Novi Castri Comitatum suae genti mox intulit. An. I 395. ROltiebus Rot, Armiger, a Courado hoc Comite,& Landgravio Brisgoviso vicos Schalpati pro Mi. aureis sibi oppigneratos esse testatur. Pridie Kal. Aug. Conradus, si absque logitima decederet sobolo , Rudollam Marchionem, sororis suae maritum, patrimonii& omnium bonorum suorum herodem publico Curi se Basil. in striimento designavit. Rudolphus grato in Conradum animo Laiadgraviatus Brisgoviae pignus commutavit in Dudum, ut in Hachbergicis & in Landgraviatu expositurias sum. . Eodem nnno Hesio, Marchio Hachberg. vicum Hsat cum jure patronatus nConrudo nostro in seudum recepit. Ita Conmadus vasallus erat Rudolsi Hachberga-S: senbergici, IIciso Hachborgicus fuit vasallus Conradi. Biennio pos iisdem Marchionibus, Rudolso & Hesioni, ut & Conrado Comiti Tubing. Domino in Lischtenerae, Castruit suunt Baden ei ter Conradus tradidit, mutuam pecuniam ut ab eis acciperet ; qua reddita ipse, Husque heredes recepturi sint

arcem.

296쪽

LIBER SECUNDUS 257 arcem. Fecerat hoc sorte Conradiis, quod splendidam Novi Castri in Helvetia hereditatem adibat.

g. XXXIII.

Rotinus, filius Ain ei, Novi Castri Comes, Comitatum HereditasQuin Rudolpho I. Caesari A. I 288. resignavit; Caesar Johatini de Neoe,str.

Cabilone, Domino de Aritico, in seudum, s Cabilonius Rotino, priori possessori, in sub udum tradidi L t Mortuo Holino filius Ludovicus , huic filia Isabella successit.

lsabella, A. I 307. mortua , silium sororis suae Verenae, Conradum nostrum, Friburgi Comitetri, testamentis scripsit heredem. Titulo & insignibus Comitatus ae Dominii Neoburgensis ab hoc tempore constanter usus est Conradus; qui A. I 399. cum Moratensibus de vectigali transegit. u Ipsi Neoburgenses A. I or. illum Comitem suum eiusque privilegia celebrant, addito promisso, si Conradus absque legitima prole decederet , se non alium , quam Ioannem de Cabilone, Arausionis Principem, agnituros osse Dominum. x Eodem hoc

297쪽

anno Neocastrenses a Bernatibus jus civitatis obtinuerunt. Instrumentum hac super conditum ty speciatim juribus Conradi& heredum eius his verbis pro init : se Ipsis tamen Civibus,, Novi Castri in hac re signanter excipientibus omnia jura, in se quibus magnifico ac generoso Domino , Domino Conrado deis Friburgo Comiti, ac Domino Novi Castri, aut heredibus &is successoribus suis , secundum antiqua privilinia & veteresse consuetudines obligantur. - Quin & alio Instrumento ejusdem temporis professi sunt Neoburgenses , se haec omnia fecisse si cum - consensu & scitu Domini Conradi de Friburgo Comitis &

- Domini Novi Castri &α a g. XXXIV. Conradum Friburgi Comitem ab Isabella injuste scriptiun

suisse Neoburgici Comitatus heredem , Arausionensium &Brandeburgicorum jurium propugnatores contendunt. a

298쪽

259At qua ratione Conradum ultirpationis accuses , qui non modo a Statibus Neocastrensibus, sed & ab ipso denique Joanno Cabilonio, Arausiouis Principe, pro legitimo Novi Custri agnitus cst Comite. Probat hoc Charta a Statibus Neobum. An. I o6. data Johanni Arausionensi, qua ipsi hi Status eum non lotuin Neocastrensis Comitatus Dominum directum ngnoscunt, sed & Conradum Comitem stium profitentur legitimum , atque Johannis Iris illum; promittentes diserte, Comitatum se ei tradituros, si Conradus

absque heredibus , ex suo corpore procreatis, moreretur. Heredes

autem non restringuntur ad mastulos; sed filiae filiarumque heredes admittuntur promiscuo. b Filium autem Conradus quum

m verba Instrumenti :- Nous te Conseil & la communautia de la villa de Muschatel. . .

299쪽

Badovilla

rala

reliquerit Johannem , successio ejus Neocastrensis dubia reddi haud potuiti At controversa suit, quum Johanni Friburgico Rudolphus in Hachbergicis Marchio A. I 57. successisset; qua de re infra in Rudoiptio.

g. XXXV.

AiL 3398. Leopoldus, Dux Austrito, literis, apud Thannenses scriptis , a Comite Conrado de Friburg , Domino in Neuenburg castrum Baden Keiler & universa eius bona ac reditus in istis Brisgoviae partibus se accepisse fatetur, ut aes alienum patris ejus dissolveret, investitura tamen Vasallorum Conrado servata. Anno sequenti oppigneratam sibi hanc Dynastiam asserit Leopoldus Austriacus, pro 28 o. aureis , quorum bis mille Conrado Comiti soluti, reliqui creditoribus solvendi essent. Brevi post idem Dux Paulum Moerserum de vicis Betaingen & Schas hausen nomine Conradi investivit, ac monasterio S. Mariae pro curia in Tungen, dono olim Rudolsi Comitis Habsb. ecclesiam & jus Patronatus in Her feren, ut Dynasti su Badevillanae possessor, tradiditi Dynastia haec candem ob causalii multa mala perpessa est bello, quod Austriaci cum vicinis Helvetiis gerebanti An. I O9. missi Baii lea peditos mille & quadringenti equites, qui octo vicos Badovillanos, Austriacis tum subjectos. incendio devastarenti MOX tamen induciae factio sunt opera Rudoisi de Hacliberg,Marchionis. o

300쪽

g. XXXVI.

Roseripto in Concilio Constant. Friderim Austriam , Acta re. Conradus Comes vexillum Imperii gestabat in expeditione militari, cum Helvetiis contra Zosingam A. I rs. suscepta. ω A. I tr. Sigismundus Imp. Iohanni Comiti ob praeclaram operam in Longobardia, alibique praestitam permisit, ut Dynastiam Bade villanam ex Austriacorum manibus mota florenis redimeret ; e imo & anno sequenti ob merita paterna ac propria, Dynastite hujus possessionem, duraturam quoque poli civiaris cum Friderim Aulir. reconciliationem , Constantiae & Argentorati

firmavit.

dem anno Har annus , Episc. Basil. Rud ol phum, Marchionem de Hachberg, & Conradum Comitem nostrum de hominibus , hamo serino & argentifodinis Brisgoviae, Silvae Nigrae &c. investivit. A. I I. Conradus Comes Paulum Moerserum de vicis Belzingen & Schasia en denuo investivit, annoque sequenti filii sui Iohannis, Landvavit Brisg. & Dynastae Badeviit. literas sigillo suo munivit.

Q Tsentini Chron. Helvet. Part. II. pag. 13. Utem datae constantiae die S. Nargarethae.

SEARCH

MENU NAVIGATION