장음표시 사용
2쪽
EX DECRETIS REGINAL DIPOLI CARDINALIS, SEDIS APOSTOLICAE LEGATI,
REGINALDUS, miseratione diuina, sanctae Mariae in Cosmed in sanctae Romanae Ecclesiae Diaconus Cardinalis, Polus nuncupatus,ad Serenissimos Philippum, & Mariam, Angliae R ges , fidei defensores, & ad uniuersum Angliae regnum , sanctiss1mi Domini nostri Papae, et Sedis Apostolicae de latere Legatus, ad perpetuam rei memoriam. Cum selicis recordationis Iulius Papa III. post ali tum ei nuntium,Serenissimam Mariam, Henrici VIII. Regis filiam, tum Angliae Principem, quae semper in recta fide, religioneq; firmam sese, atque constantem praestitisset,summo consensu, atque una omnium uoce Reginam declaratam fuisse, in magnam spem adductus esset, sore, ut hoc regnum ad sanctae catholicae Ecclesiae unionem, a qua complures annos separatum iu rat , reuocaretur ; ut id quamprimum fieret, nos, pro pastorali suo ossicio, & paterna caritate, suum, & Apostolicae Sedis Legatum de latere,ad ipsam Mariam Reginam , & uniuersum hoc regnum misit. quod Onus,
3쪽
licet humeris nostris impar, tamen, ut eius mandatis obediremus , diuino fauore , & gratia freti suscepimus, atque eo promptius , quod etiam debita erga patriam caritas ad id nos impellebat : ac Dei quidem in primis benignitate, qui populum hunc misericor diae suae oculis respicere dignatus est, tum Serenissimorum Mariae Reginae , & Philippi Regis , quem illi
matrimonio coniunctum Deus in hac praeclara & sancta actione adiutorem esse uoluit, & ad quem etiam idem Iulius nos Legatum postea declarauit, studio, &Opera , summaq, erga ipsum Deum pietate effectum est, ut hoc regnum ad unitatem sanctae catholicae EccleRomani Pontificis obedientiam rediret: climq; postmodum, eodem Iulio primum , deinde Marcello II. felicis recordationis, hac uita defunctis, Reueren dissimus dominus Ioannes Petrus Carasa , Episcopus Ostiensis, ad summum Apostolatus apicem assumptus fuisset, Paulus IIII. nuncupatus, quem Deus Ecclesiae suae diu seruet incolumem; Sanctitati eius placuit,ut in
hoc legationis munere perseueremus, ut ea, quae iam in eiusuem unitatis negotio confecta erant, magis stabilirentur, utq; Ecclesia haec Anglicana, quae ob praeteriti schismatis calamitatem in doctrina,& moribus ualde deformata esset, ad ueterum patrum , & sacro
rum canonum normam re rmaretur. Nos igitur, tam
piae Sanctitatis eius uoluntati obedire cupientes , pro legationis nostrae munere ad ipsum reformationis opus nobis incumbendum esse statuimus . Cumq;, nostro hac in re consilio cum non nullis Episcopis communicato, cum ipsis contulissemus, qua ratione id facilius, & commodius erici posset: visum est, uniuersos huius
4쪽
huius regni Episcopos couocari oportere,qui & de abusibus nos admonerent, & de eorum remediis nobiscum simul consultarent . itaque tum ob hanc causam,tum ut eorum bonorum, quae superiorum temporum iniuria
ab Ecclesiis ablata , ipsorum Serenisii morum Regum pietate nunc eis restituta sunt, ratio quaedam & dispositio ad Dei gloriam,& Cleri, ac populi utilitatem constitueretur, hoc potissimum tempore', quo in hac regia Londini urbe ad Partamentum Episcopi totius regni,&uniuersus Clerus prouinciae Cantuariensis congregati
essent, Serenissimis Rege & Regina pro sua pietate id ualde probantibus, Synodum Episcoporum, & reliqui huius regni Cleri, qui prouincialibus Synodis de iure
uel de consuetudine interesse consueuit,bo. me. Othonis , & Othoboni, aliorumq; sanctae Sedis Apostolicae
in hoc regno Legatorum, praedecessorum nostrorum, egempla secuti, auctoritate Apostolica, nobis in hac legatione , qua fungimur, concessa, conuocauimus, &celebrauimus. In qua Synodo postquam omnia sere, quae ad ipsorum bonorum ecclesiasticorum dispensationem pertinerent, constituissemus, ad ea in reformationis causa consti tuenda, quae magis necessaria uidebam tur, nOS conuertimuS, eo quidem maiore cura, & studio, quod eius Sanctitas litteris, & ad nos, & ad uniuersos Episcopos scriptis, ad id uehemeter hortata est:& ad sanctorum patrum instituta, quantum ratio & infirmitas praesentis temporis pateretur,proXime accedentes, cumtotius Synodi consilio & assensu ea, quae in si quentibus decretis continentur, Deo adiuuante statuimus , atque decrevimus. Vniuersos igitur,& singulos huius regni Archiepiscopos, Episcopos, & ceteras
5쪽
ecclesiasticas personas in Domino magnopere hori mur, eisque eadem auctoritate Apostolica iniungimus, ut has constitutiones, quatenus ad eorum quemlibet respective pertinent, diligenter observent. eisdemque
Archiepiscopis, & Episcopis, reliquisque Ecclesiarum
Pritatis mandamus, ut eas a quibuslibet, qui suae iuriL dictioni subsunt, obseruandas curent, inobedientes, &contumaces per censuras ecclesiasticas, & alia iuris r media , inuocato etiam, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, compescendo: irritumque, & inane decernimus, quidquid secus super his a quoquam fuerit attentatum. Verum,quia dissicile esset praesentes litteras ad singula loca deferri, ad quae mitti oportet, uolumus,&auctoritate Apostolica decernimus, ut transumptis e rum , sigillo alicuius personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis,ea fides adhibeatur,quae ipsis originalibus , si essent exhibitae, uel ostensae, adhiberetur. Atque, ut haec decreta, & constitutiones ad singulorum notitiam deducantur,uniuersis locorum ordinariis eadem auctoritate Apostolica praecipimus, ut ea per se,
uel per alios in suis ecclesiis publicent, seu publicari faciant, quae post publicationem ipsam eos,ad quos pertinent , perinde arctent, ac si eis personaliter intimatae
6쪽
DECRETVM PRIMUM. De gratiis Deo pro reditu huius regni ad E cles e unitatem in Missarum celebratio
ne quotidie agendis, deque cius rei memoria quotannis celebranda. CVM totius deformationis Ecclesiae in hoc regno, &Omnium malorum, quae plurima superioribus temporibus acciderunt, causam merito agnoscamus hinc Ο
tam esse, quod ab unitate, & doctrina fidei Ecclesiae catholicae recedentes, auctoritatem, & obedientiam Pontificis Romani, Christi Vicarii, & successbris Petri, pro cuius fide, ne deficeret, ipse Christus orauit, reliquimus, ad quam nunc immensa Dei misericordia post multos opinionum errores, & diuturnam ueXationem reuersi sumus: ne tanti beneficii immemores, & ingrati uideamur, & ut initium faciamus a diuino auxilio implorando, ut hoc ipsum beneficium in dies magis confirmet, & hanc in nobis fidem seruet, & adaugeat, hoc primum cu praesentis Synodi approbatione statuimus, & decernimus, ut per uniuertum hoc regnum in omnibus dierum dominicorum, & festiuorum, praeterquam de festo duplici maiori, Missarum celebrationibus post alias collectas infrascripta etiam dicatur, quae in missalibus hic posthac imprimendis inseri curabitur. Cum autem bo. me. Othobonus, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardines is,& in his partibus Apostolicae Sed is Legatus, cum uniuersis regni Praelatis, prout in eius constitutionibus legitur, pie sanciuerit, ut pro pace,
huic regno post uarias distensiones, & intestina bella, ς quibus
7쪽
quibus uexatum fuerat, restituta, quotannis per uniuersum regnum solennes fierent processiones , in quiabus populus Deo de beneficio pacis accepto gratias ageret, & pro eiusdem coseruatione preces effunderet; Nos, praedicti Cardinalis, & Legati tam piae constitutionis exemplum secuti, statuimus, ut singulis annis in
omnibus huius regni ciuitatibus, oppidis, & uicis infesto sancti Andre, Apostoli, quo die huius regni cum
Deo atque eius Ecclesia pax,& recociliatio secta est,processio solennis celebretur, in qua uniuersi cuiusque I ci tam ecclesiastici, quam lacularis ordinis Christi fideles conuenientes tam insignis a Deo accepti beneficii memoriam renouent, seque eleaemosinis , & aliis piis operibus gratos ostendant: utq; eo ipso die in Ecclesia, unde processio ducetur, inter Missarum solennia concio ad populum habeatur , qua huius solennitatis causa exponatur, uel, ubi deerit qui concionetur, ii milia, quae de hac re edenda curabitur, per Parochum plebi recitetur. Singuli autem locoru Ordinarii operam dabunt, ut hoc decretum in omnibus suae iurisdictionis locis sub poenis eorum arbitrio irrogandis seruetur.
DECRETVM II. De constitutionibus, & dogmatibus, librisq;
recipiendis, reiiciendisve, & ut ius cano nicum publice doceatur. QVI A uero post eiectam Romani Pontificis , & Ap
stolicae Sedis obedientiam, ecclesiasticarum etiam legum auctoritas sublata est; atque ex eo fessi doctoresb admitti,
8쪽
admitti , & audiri, ac libri corruptae doctrinae passim is
gi coeperunt, quibus populus uariis erroribus in doctrina fidei, & maxime sacramentorum, quae praecipua sunt
Christianae religionis fundamenta,infectus est ; simul i; honestas uitar & Cleri , & populi, & reliqua omnia, quae ad rectam Ecclesiae disciplinam spectant, plane deprauata sunt: cum eiusdem Synodi approbatione , O mnia sacrorum tum generalium, tum prouincialium a Sede Apostolica receptorum Conciliorum decreta, &Romanorum Pontificum constitutiones, item ecclesiasticas leges, in hoc regno canonice editas, quatenus per praesentis Synodi decreta immut tae non sint, in pristinum atque eundem, in quo ante schisma uigebant Iocum, uim ,& usum reponimus, ac restituimus ut haec ab omnibus, ad quos pertinent, religiose, sancteq; observentur, transgressoresq; secundum canones ipsos, pnedictasq; constitutiones puniantur, atque, ut ipsum ius canonicum, uti antea, publice doceatur, sta
tuimus ,& mandamus. Cum uero per eas costitutiones, quas bo. me. Otho
& Othobonus, olim in hoc regno Sedis Apostolicae Legati, stetisti; Cantuarienses Archiepiscopi, in prouincialibus Synodis pro tempore edidere, iis, quae ad Clerum, & populum huius regni in doctrina & moribus recte instituendum, & conseruandum pertinent, specia liter prouisum sit: ideo, ne quis possit in his minus ob
seruandis ignorantur excusationem praetendere, statuimus , ut non solum Archiepiscopi, Episcopi, Decani, Archidiaconi, officiales, & ceteri omnes ecclesiasticam iurisdictionem exercentes, dictas constitutiones, & eas item, quae hac Synodo latae fuerint, habeant, sed etiam est B reliqui
9쪽
reliqui, quibus animarum cura commissa est, praeter sacrorum Bibliorum uolumen ueteris editionis, in lati num uersum, &alios libros ad munus suum fungendum necessarios, easdem constitutiones habere, & diligenter legere, &, si quid dubii in iis , quae ad earum intelligentiam pertinent, occurrerit , peritiores conses re, & ex iis , quae populum nosse oportet; declarare, & ponere teneantur, sub poena ordinariorum arbitrio iis, qui aliter fecerint, irroganda. . Ne autem prauae doctrinae librorum lectione populus posthac corrumpatur , iuxta litteras Apostolicas, quae quotannis in die Cenae Domini Romae publice recitari consueuerunt, omnes, qui haereticorum libros, seu
alias quomodolibet de fide suspectos, non impetrata a Sede Apostolica licentia, legant, aut habeant, aut imprimant , aut in hoc regnum importent, aut uendant, aut publice, uel occulte defendant, ac laudent, quocunque nomine & praetextu id fecerint, damnamus, &anathemati Zamus, atque, ut omnibus poenis contracos latis puniantur, mandamus: Statuentes etiam iuXta
generale ultimi Lateranensis Concilii decretu, ne quis posthac in hoc regno libru aliquem, seu aliud quod uis scriptum , sub poenis in eo decreto contentis, & aliis , prout delicti ratio exegerit, grauioribus, imprimere, seu imprimendum curare audeat, nisi prius per loci ordinarium, uel per alium , seu alios ab ipso Ordinario ad eam rem deputandos, diligenter lectum, & examinatum , & per eius, siue eorum manus subscriptionem, gratis apponendam, approbatum fuerit. Omnes uero libros,siue traditiones, ad fidem & e
clesiastica disciplinam spectantes, quas sancta Romana Ecclesia
10쪽
' Ecclesia ad hanc diem probauit, ac recepit, seu post hac probabit, & recipiet, cum omni pietatis affectu,&reuerentia suscipimus,& amplectimur; utq; ab omnibus aliis simili obedientia & ueneratione suscipiantur, sub canonicis censuris, & poenis statuimus. Vt autem,omni superiorum temporum errore sublato, populus sciat, quam doctrinam sequi, quam fugere debeat; cum eade hac Synodo,iuxta regulas & dogmata sanctorum patrum, omnem eam fidem, quam sancta Romana & Apostolica Ecclesia, omnium ecclesia rum mater, & magistra, tenet,& docet, reuerenter suscipimus, & amplectimur ; idemq; omnibus iaciendum,& aperte profitendum esse decernimus: ac secundum generalis Concilii sub se. re. Innocentio Papa III. ce
lebrati, & aliorum Conciliorum, & Romanorum Pontificum decreta, & traditiones, ipsasq; litteras Apostolicas, quae in die Cenae Domini legi lolent, omnem haeresim aduersus hanc sanctam, orthodoxam, & catholicam fidem se extollentem, &, quidquid ab ea alienum
est, damnamus, & omnino reiicimus: Omne dogma, quod cum eadem fide pugnat, seu non consentit, credi, practicari,doceri ue prohibemus, ac vetamus: Uni uersos cuiuscunque nominis ac generis haereticos, qui
aliter credunt, tenent, ac docent, quam eadem Roma na Ecclesia credit, tenet, ac docet, damnamus, & an thematigamus : Omnes item censuras,& poenas, contra haereticos & eorum fautores latas, nec non contra Ordinarios , & ceteros omnes, ad quorum munus hoc spectat, in extirpandis haeresibus negligentes, innovamus, atque omnino exequi praecipimus. Hortamur autem ἰ&per uiscera misericordiae Domini nostri Iesu Christi B ii obtest