Annus sacer poeticus, sive selecta de divis cælitibus epigrammata in singulos anni dies tributa, duobusque tomis partita. A. R. P. Petro Justo Sautel, é Soc. Jesu lucubrata. .. Januarius. Februarius ..

발행: 1679년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ra ANNUS SACER

Erreo sile , inter gratos ingratus olores , Confusis strepitans vocibus Ansereris.

Ex a ritudine Iusem efficitur. Ita. Luminis alterius tibi morbus ademerat usum , Petre , dilias hilares hac quoque parte sonos. Est, ais, est oculi mihi cur optabile damnum Gratuler, e geminis hostibus unus abest Qvieque mihi superat, alia pereunte, fenestrant Claudere erit levior post meta fata labor. XV. MARTII. S. LONGI Nus CENTu RIO AM. qui Chricti latus lancea aperuit.' g. .

CEnturio intorquet validis dum viribus ictum, ut Christi exanimum sauciet hasta latus :Parce, exclamat Amor, Domini penetrabile rectus Vulneribus tantum debuit esse meis.

D. LONGINuM cacum fuisse perhibent i I. Tam bene qui Domini pectus collimat in imum ,

Hunc ego si caecum dixero , caecus ero. D. LONGI Nus inflicto vulnere inciocul os aperit.' III. Cur oculos, quibus orbus erat, Longinus adeptuc Grande sui pretium criminis ipse tulit 3 Ne cui non pateat Christi aspectabile lanus , Nemo oculo captus debuit esse suis o

142쪽

Ad Christum solem obscurantem , is Longino

1 V. Vt solem obtenebras moriens, sic luminis usum , A te Centurio, dlim morereris, habet. At ue ita luce oculos illo quo tempore donas, Lucem oculis illo tempore, Christe , rapis. Continuo exitii sanguis o aqua. Ioan. I 0- Non tantum est animae qui Christi e pectore manat, Est etiam medicus corporis isse liquor. . Longinum ut tetigit longam delapsus in hastam, Luminibus clara est protinus orta salus. Christe tuum funus cunctis spectabile terris , Iam plures oculi, qui tueantur, erunz.

XVI. MARTII.

S. A B R A M u s Eremita Mariam Neptem , ὲ tuu ad reditum o ad lac mas excitat.

DEgeret horrenda: virgo licet hospes erem

Sylvicolas inter dura colona seras :Ex cessit tamen illa fugax, & adultera patrat Neglecta infandum virginitate scelus. Quosi1bet in Veneris sine lege ruebat amores , Et timor ,& recti cesserat omnis amor. Rescivit Senior crimenque fugamque puellae, Et cito sti amineae delerit antra casta :Rimatusque vagae Patruus vestigia Neptis

Repperit, & primam suadet inire viam.

143쪽

Vnguibus Accipitris quae pene rapacibas haesit

Hanc solerte sagax liberat arte Senex. Quaeque latebrosam nuper fugiebat ercinum , Rursus in antiqua condita rupe latet. Si capis in primo cognolle quid egerit antro , Assiduos oemuit moesta columba dies. Maria Nepiti ad ABRAMuM Patruum redux-II Corvus assimplendar cunctatur amore saginae, Dum repetit primam nuli a columba radem. Tu quoque desertos , se lucta Columba, penates , Te patruo multum sollicitante lubis. Ad veterem remigrat primaeva Columba Noemam, Rursus ad Abramum devolat ista senem.

VII. MARTII.

V Irgineas grassatur edax Vulcanus in aeges, It prope jam cinis est, quae fuit ante domus, Tu prohibes, sacroque fugas incendia velo, Nam procul ut vidit flammea , flamma fugit. . Nescio , an aufugeret Mars hoc umbone repuIsus , Qui clypeos inter saevas, & arma furit. sque, At clypeoru opifex, quanquam pede claudus utrO- Territus hoc clypeo Mulciber ipse fugit.i

1 I. Objectas, instar chrei velamen honestium , Quod tibi virgiueum texerat .ante casur.

144쪽

pOETICUS. III Ecce tibii opposito velut aggere flamma resedit ,

Languet ad injectas ut vagus ignis aquas. Virgo, tibi suerat conjux superandus uterctue , Et dea cum claudo, juncta marita deo.

At tibi, quae Veneris domuisti conjugis ignes , Vulcinum levi; est edoinuisse labor. XVIII , MARTII.

S. Eou Dus Anglia Regis filius , M. asi Elfrida Nouerca per insidias occiditur.

AR miliari aderant luctantia eolla molossi,

Venandique foret quae tibi turba comes :His canibus comitumq; illo circum agmine fusus, Tendebas placitis lina dolosa seris. Nec procul inde aberant sceleratae infida Novercae, Limina, quo nimium credulus hospes abis. Iide setis, Eduarde, tuae ne fide Novercae, Nam saperat rabida . illa furore feras. Altera Phoedra suos iterum rediviva furores Exeret Hippolytus, ni fugis , alter eris. Tu tamen admonitus pergis, vix prima subibas Tecta , novercali proditus arte cadis. Dumque dolos pavidis tendis sine crimine praedis, Incidis in tacitos altera praeda dolos. D. L D u A R D I corpus exanimun prodidit noctu. lux insolita. II. Regli in interitu , & Christi nascentis in ortu, Stella micat medio conspicienda polo. Nam male sub tenebris caedemq; Deumque latente ,

Debuit indicio prodere flamma suo.

145쪽

H8 ANNUS SACER

Stella tuas implet seliciter utraque partes , Criminis liaec index extitit, illa Dei. XIX. MARTII.

mire eligitur.

I. OVIxerat interior taciti sub sornice Templi,

Iamque pari fuerat Virgo juganda viro: Dum sponsus par omnis abest, polus indice virga, His thalamis Fabium sanctit esse parem. Arida virga fuit, siccisque vieta medullis , Nullaque decussis frondibus umbra viret At simul hanc Senior , dextra tangente, capessit,

Pullulat, & natis vernat amicta comis. Inque repentinum laeto se germine forem Induit, & vcrnas frondea monstrat opes.

Quanta pudicitiae vis est , & vivere virgam , Et virgam jussit virgo virere manus. TS. Ios EPHus Spon m MARIAE , ct Parens I E s a. III. O Pueri, Iosephe, parens, o sponse Parentis , Sponse minor sponsa , progezieque Parcns: Te patre progenios major, te Conjuge Conj x : His minor, at reliquis major, honore praeis. Tu maris & terrae Dominum, Dominiq; parentem Sub lare degentes paupere pauper alis. O quem te memorem l tantae cui cura Parentis , Et Pueri tanti credita cura fuit lCui toties Puerum , totiei que videre parentem, Cum Pueroque loqui, cumque parente datur Magnus eras, te quando Puer nec dicere patrem ,

Nec poterat sponsum dicere Virgo nium. -

146쪽

At postquam socialis amor te junxit utrique, Et socialis amor junxit utrumque tibi. Ma)oxes, & longe linguit mortalibus impar, Ut decet, humano non potes ore cani. Te quanto Natus, quanto plus Mater amavit, Nos Pater, & tanto plus quoque Sponsus ames. Te per ego hunc Nati, Sponsaeque par ntis amore, Te per ego si quid charius esse potis: Oro, fave, Natumque mihi, Sponiamque Parentem Concilia, ut votis adsit uterque meis. Tu mihi sis,mihi sit Soboles,mihi commoda Mater Et mihi tres unam ferte salutis opem. Astra cadat, Phlegetonq; suas vomat igneus undas, Terraque convulso funditus orbe ruat: Impavidum serient, inconcussumque minae Dummodo me clypeus protegat iste triplzX. Ad D. I o s E p H u vi

Te voluit, Iosephe, sibi Deus esse Parentem , Esse virum voluit te sibi Virgo Parens. Quis queat hoc sposo, patre hoc quis surgere major, Quo Virgo voluit . quo Deus esse minor 3 S. Ios ΕΦ Η u s in tabella depictiu , Lilia manu prafert.

Maiestate vides, di cano crine verendum, Candida prae manibus Lilia ferre Senem. Non similes generat pulcherrima Gallia flores, Non similes sores fundit Iberus ager: Nec Corcyraei tales pomaria Regis , Nec Paestana pari mege superbit humus. Cum nusquam exierint natalibus edita terris , Suspicor e casta Lilia nata manu.

147쪽

ANNUS SOCER U

Angustum quo , Dive, jaces cinxere grabatum , Hinc Pueri Mater Virginis inde puer. Fortunate Parens, fortunatissime Conjux , Te puto laetitia, si moriare, mori.

D. Ios EPHus I a s u ct wΑ R I A adstantibus moritur. VI. inter & amplexus Pueri, amplexusque parentis , Extremum claudis Sponse, paterque diem. , Deserere hos moeres moriens, saudesque vicissim, Et Matre, & Puero te prope stante, mori. Ergo tua, mori hunde Senex, nec amarior esse, Nec mors esse tua dulcior ulla porcst.

Ad D. I o s E P H II M-morient . VII. Vltima decursae traheres dum tempora vite, praecinxere tuum Virgo, puErque torrim. Vita aderat, vit ite parens, utriusque beapo Miror in amplexu te potuisse mori.ε i

Non te nobilitat nascentem sanguis Avorum, Nobiliore tamen, dum morerere, Iubes.

148쪽

Pondus & argenti scrutatur avarus & auri, sed nihil elusa repperit illa manu. Astra tibi tutantur opes , quas nescia salii Condidit in tuto dextera cauta loco. Verna sores tacita quamvis ignotus in umbrῆ, Ipsis liberior Regibus astra petis. saepe fit ut meritum famulus pedes intret Olympu, Dum dominus rapidis ad styga fertur equis. XX. MARTII.

S. Io ACHIMus C. Christi Avus , V - sinis Tarens:

Ut toto aeternum nomen in orbe sonet

Quidquid erit laudum , Versu cumulatur in uno, Ille Avus est Christi, Virginis ille parens. Ad Lectorem de D. IOACH IMO. II. o quicunque legis Ioachimi nobile nomen. Quantus hic est, hark te carmina pauca docent. Virginis ille Parens, Christi est Avus ille Nepotis , O quantum in titulo duplice laudis inest 3 Hoe nec Avo, nec patre potest existere major, Filia nec major esse, nec esse Nepos. XX. MARTII. S. CuTII BERYas Epist. Lindisfarnensis, eujtu corpm post qua ringentos ct amplim annos integrum persitit.

Iam longos tumulo,Cuthberte , qui erat annos Nec tamen in corpus serpserat ulla lues.

149쪽

Integritatem animi, qua ' te celante latebat, Corporis integritas indicat illa tui. uis, Myrrhae odor imbutis vermes procul arcet ab ur- A te virtutis mirus abegit odor.

XXI. MARTII. 'S. BENEDIC Tu S AsB As in spineto volutat impurum Amorem si socat . - ε

INcolit 'hirsurae rupes Benedictus eremi,

Quae tamen inlidians glilcit in antra Venus . Titillatque jecur teneram, furtimque per artus Insinuat tacito blanda venena dolo. At juvenis se vepre rotat, se sente cruentat, His procul effugiat Cypris ut icta rubis. Hae arte Idalias, damnosa incendia, flammas , Hae fugat Idaliam saucius Arte Deam. o cuicumque pari molles Venus igne medullas Palpat, inaliuetis illecebrosa dolis Ilos tibi sit casti placet illibatus honoris , Sepibus his hortum praetege , tutus eris. Horis e D. BENEDIcTI anguiue exorti. II. Fixus inexperto, Benedicte, Cupidinis arcu, Vulnera vulneribus perniciosa levas :diam posita, quae circum ambit tibi corpus,abolla, Membra rotas pressis sanguinolenta rubis. Tama rosas retulit Veneris de sanguine natas ;Lilia crediderim sanguine nata tuo.

150쪽

- renud naufraga.

III. Veptibus .injectum corpus, Benedicte, ementas . Et laceras hirtis saucia membra rubis. Llicitur roseus venis ab hiantibus imber. Naufragium, ut pereat,flebile passa, nu; Solus Elythraeis Pharao non mergitur undis , Ecce rusro Periit Cypria mersa mari. D. BENEDicetus suo sanguiso irrigVus. I V. 'Dum pia vulnificis fodicares membra rosetis, Purpura te troprio tincta cruore tegit. JHaec rosa , qua totus rutim, tua lilia signae , Candoremque rubor nos docet ille tuum. XXII. MARTII. S. CATHARINA. SuECA H. adhuς infans rLquis

impurarum nutricum Abera.

DVm jacet in cunis Calliaris puerilibus infans,

Et vitam succo lactis alumna trahit ; obtulit altricem turpis meretricula mammam ,

Pupa hujus renuit munere lactis ali :Nuttiit Iliadem Martis lupa Romula prolem, Nutriri a Paphia noluit Agna lupa. S. CATHARiN A iam inde ab incunabulli Umeri in ense. II. Matris ab uberibus tenuis Virgunpula pendet,

SEARCH

MENU NAVIGATION