Caroli Sigonii De rep. Atheniensium libri 4. Eiusdem De Athenien. Lacedæmoniumq. temporibus liber propediem edetur

발행: 1564년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ctum erat, ut omnes in duas partes descripti essent. si quidem qui ab utraq. parte erant, quodammodo trecentis ditissimis , qui utrinq. erant, adhaerebant. singuli autem treceni, qui erant, ut dixi, quadripartiti, proprium rhetorem,& praetorem habebant, sed ita ut rhetores, praetore'. secundorum trecentorum cederent rhetoribus praetoribu R. primorum . Haec autem ita esse, testimonio etiam Demosthenis facile quiuis perspiciet,qui varia eius loca collegerit, eaq. attente considerarit. Nam in prima contra Aphobum dixit: Tutores pro me in symmoriam constituerunt quingentas drachmas conserre secundum viginti quinque naias s nas .& contra Alediam: Ego princeps symmoriae deces s annos sui, conserens non ex praeientibus bonis, quibus si a tutoribus spoliatus sum, sed ex fide, quam mihi relis 1 quit pater. & de epitrierchemate: Pecuniarum . quassa in nauium emissionem conserri decreuistis, partems s non minimam ego contuli: cum enim placuint vos, bis, ut senatores loco popularium ederent, qui ante alios conferrent, meum nomen editum est in tribus

populis, quia patrimonium meum illustre, ae notum est. Quo in loco quosdam sui re ostedit, qui ante alios, di pro aliis tributum contulerint, idq. per ocium postea ab ijs exegerint. & contra Boeotiam: Quonam modo praetores inscribent, si in symmoriam inscribant, aut si trierarchum constituant λ& contra Euergii: Existimauit, me instrumenta reddere ciuitati coactum iri, aut successbri, qui a sum moria ad nauem veni mei.& Isaeus de hereditate Philoctem ornis: Tributa omnia .

ambo inter trecentos contulerunt. minor autem iste natu choragus est tragoedis, & inter trecentos relatus. est,&tributa confert. Symmoriarum autem non solii.. .

principes, qui ouaut ς, sed etiam curatores fuisse,qui εum si iii ἡ ἐπιμεληταί dicti sunt , idem in oratione pro Ctem Phonte, & contra Euergum ottendit. quorum illos in

212쪽

symmoria diuitijs ceteris praestitisse,&propterea prin cipatum symmoriae tenuisse scribit Arpocratio, hos symmoriam ipsam conuocasse, &ad socios de rebus symmoriae retulisse existimo Quod autem ad trierarchias pertinet, intelligendum

est, propter sumptus magnitudinem multas in eam re In trierare hiis mutationes inuectas esse . nam aliquando duo simul, uariataconlu. triremem instruxerunt,aliquando tres, aliquando de xv ' cem , aliquando plures. itemq. interdum trierarchi omnia armamenta suis sumptibus compararunt,inte dum ea a ciuitate acceperunt. Hoc autem eum Vlpia- . inus ad Medianam scriptum reliquit , tum Demosthe- enes multis in locis significauit.ut in ea ipsa contra Melediam , quam Callimacho archonte dixit. Ego, inquit, tas annos triginta duos natus trierarchus fui , cum si- . t s a mul duo trierarchi eramus,& sumptus omnes ex pro-ν priis familiis faciebamus,&naues ipsi remigibus ornabamus. & biennio post apud eundem , Molone ar- echonte, Apollodorus cum ageret contra Polyclem, taperte unius triremis duos trierarchos costituros oste

dit, & se nautis a popularibus datis uti noluisse, ut . imbecillis, sed optimos sua pecunia conduxisse. Illae vero rex romu, id est contributiones.appellatae sunt.

cum plures in unam triremem pecuniam cotulerunt.

quo respiciens Isaeus de hereditate Dieaeo ginis dixit:

, , Atqui cum trierarchi constituerentur, neque ipse tri- .s, erarchus fuit, neque alteri contribuit. &Demosthenes contra Mediam: Tum liturgias attigit, cum primu vos mille & ducentos em λεις, id est con tributores, , , fecistis, a quibus talentum exigentes trierarchias isti,, talento locant. deinde remiges, & armamenta ciui- , , tas dat, ut eorum nonnulli reuera nihil impendant, &,, liturgia functi videantur, & aliarum liturgiarum vacationem habeant. Quae verba ita accipienda esse adscribit Vlpianus, ut non mille ac ducentos uno talen- . to collato

213쪽

ro collato unam triremem construxisse, sed ex mille ac ducentis decem, aut sexdecim exempli gratiam unam contulisse dicamus. Vnde addit non multo post: ' Talentum a contributoribus exigebant trierarchi, res hoc capiens qui volebat, ipse per annum trierarchusa' erat, nulla in re eontributoribus molestus. multi veros , trierarchi domi manentes pro se alios emittebant, aliis a Vero pecunia accepta liturgiam suscipiebant. Quoci ca haec incommoda, labe'. reip. contemplatus D mosthenes, tandem legem tulit, qua rem a mille & ducentis ad trecentos, quibus ain plissimae inter omnes fortunae essent, redegit, ijsq. sublatis contributionibus , trierarchiarum onus omne imposuit. cuius legis, , mς minit ipse pro Ctesiphonte. Ego, inquit, cum vide, , rem diuites paruis sumptibus factis vacationem habe- , , g mu Vero modicis, aut paruis copi)s praediti essent,

, , bona su a consumere, proptereaq. ciuitatem omnes rei , , gerendae Occasiones amittere, legem tuli, qua diuites, , an officio continui, pauperes autem iniuria liberaui,

, , quidem multis pecuniis a symmoriarum principi-

. , bus, aut secundanis , aut tertianis tentatus, ne Iegem . , . .rem aut eam ut in aliud tempus differrem, merito

, , avis quidem, licebat enim eis ex prioribus legibus se , , decim simul liturgias obire, eum ipsi parum, aut nihil

, , impenderent, pauperes autem ciues cotererent. mea, , vero lege sanctuna est, ut pro facultatibus singuli pen , , starent. & qui ante unius triremis sextus, aut decimus, , erat contributor, ille duarum trierarchus euasit. neq; , . enim iam se trierarchos, sed contributores vocabant. Quanquam autem in hoc ipse se ta sancte gessisse gloriatur , tamen hanc ei legem probri loco Dinarchus obiecit. sic enim in oratione cotra ipsum inquit: Sunt, , ne vestrum aliqui in hoc iudicio, qui ex trecentis fue- , , rint, cum Demosthenes legem tulit de trierarchis nos , ne narrabitis proximis , ut ille tribus talentis acceptis

214쪽

Voluntaria.

legem in singulis concionibus immutarit 3 ut autem post Solonem diuitum classes, sic etiam antidoses innovatae sunt. quod docet Libanius in argumento Orationis de antidos . Erat, inquit, classis trecentorum, qui diuitiis excellebant, ad quos maiores liturgiae pertinebant . Lex autem dabat, ut qui fortunas suas conturbassent, ac deteriores reddidissent, ex classe trecentorum exirent, si alterum se locupletiorem munere vacuum prodidissent . quem, si confiteretur, inter trecentos pro se referret, si inficiaretur , ad permut da secum bona compelleret. Vnde Lysias dixit in or tione de non dando homini imbecillo stipendio: Si constitutus choragus tragae dis prouocarem ipsum ad permutationem, decies mali et choragus esse,quam semel permutare. Demosthenes autem in oratione detantidosi leges fuisse inquit, ut quotannis fierent pe mutationes, easque praetores quotannis trecentis ipsis proposuisse, ita ut si quis ex trecentis editus muneris publici sunctionem respueret, bona sua cum ait ro permutaret, qui pro se obiret. itemq. ut qui inter se Permutarent, quando iurati facultates profiterentur, solemni hoe se iureiurando obstringerent: Indico facultates meas ipsius recte,& iuste, praeter ea, quae in operibus sunt argenteis,quae leges excipiunt; multaq. eiusmodi a ia obseruata, quibus uniuersa haec ratio

permutationis exercendae eontineretur.

Atque haec quidem munera necessaria fuerunt. V Itantaria autem ii Ia, quae Wm ς, id est oblationes sunt dictae, quae, ut inquit Vlpianus, difficilibus rei p. temporibus in senatu fiebant, nis ciuibus certatim sesc vltro reip. offerentibus, ac modo pecuniam, modo triremem, modo aIia, ut res videbatur poscere,pollicentibus, quod ostendit Demosthenes in oratione ad Phormionem: Cum Alexander, inquit, Thebas a cessit

polliciti sumus vobis talentum argenteum. mO-

215쪽

., do autem in rem frumentariam pro populo talentum, , vobis obtulimus. & in prima contra Stephanum: Mul- , , tis q. in rebus se utilem praebuit, di, cum quinque trir , , mes vltro pollicitus esset, suisq. sumptibus remigibus instruxisset, trierarchias obivit. & contra Mediam: ,, Factae sunt apud vos in Euboeam oblationes primae. in , , horum numero non fuit Medias, sed ego, & mecum, , trierarchus fuit Philinus. factae sunt secundae ad Oly , , thum. ne ex his quidem fuit Medias. tertiae nune fa- , , ctae sunt. tum demum obtulit Medias. quomodoῖ cum, , in senatu oblationes fierent, praesens non obtulit. post , , quam obsideri Tamynis milites nune latum est, ac reli, , quos equites omnes, ex quibus iste erat, senatus de- , , creuit exire, tum militiam hanc veritus, in po steram, , concionem,priusquam pro edri consessum irent, progressus obtulit. Vnde Phocionis scitum illud est apud

Plutarchum , cum in sacrificium quoddam Athenienses oblationes poscerent,alijs offerentibus, Phocion o saepe vocatum dixisse: Postulate ab his diuitibus: quia me puderet, si cum huic ostendebat autem sceneratorem non reddidissem, vobis offerrem. graece autem hoc melius,u τουτω με αποδώArs,v 3 ἰ πια mDs PRAEFECTIS MILITARIBUS. H Aeet g Nus de muneribus eorum sit disputatum, qui facultates suas ad ciuitatis commoda cotulerunt. it. .

nunc dicamus de ijs, qui in bello vita pro salute rei p. posuerunt. Hi vero & milites, & militum praesecti fuere. milites autem voco, quicunq. in re militari a certo aetatis anno operam suam rei p.praestitere. Erat enim te gibus sancitum, ut pueri omnes, simul atque octauum de decimum annum attigerant, atque in tabulas lexiar

chicas relati sui, ut supra dixi, iuris compotes facti erant, militari se sacramento obstringerent. quem ad

216쪽

modum docuit Lycurgus in oratione aduersus Leoera, , tem, cum dixit: Vobis est iusiurandum, quod iurant saeramentum Omnes ciues, posteaquam in Lexi archicas tabulas re nulls x , , lati , & ephebi facti sunt, se neque arma dedecoratu- xx ros, neque ordinem deserturos, sed patriam de sensu-ον ros, melioremq. tradituros. & Vlpianus in oratione

de ementita legatione, cum scripsit, qui ex pueris in ephebos excedebant, eos in fano Agrauli armatos iurasse, se pro patria pugnaturos. Integra vero huius sacramenti verba. prout scribit Pollux, haec fuerunt: Non dedecorabo arma, nec deseram patronum, si in . eum incidero, pugnabo pro sacris, & publicis, & λ-lus, ct cum multis, & patriam haud deteriorem tradam , & nauigabo aduersus terram , quan cunq. accepero, & legibus, quae extant, & quas populus iusserit prudenter, obediam , & si quis leges tollere voluerit, non permittam . sacra patria colam, testes sint dij grauius, Enyalius, mars Iupiter. Hoc autem adacti sacramento inde per annos quadraginta duos militare cogebantur, qui a decimo octauo aetatis ad sexage mum pertinebant. ex quo Eponymi quadraginta duo celebrati sunt, qui fuerunt eorum annorum archon- tes singuli, unde non solum anni, sed etiam stipendia, ciuium nomina inuenerunt, qui se quotannis in horum tabulas reserendos curarunt. quod Arpocratio τε prodit: Eπωνι μοι gemini, inquit, suere, uni quidem

. . decem numero, unde tribus nomen accepere, alteris. vero quadraginta duo, unde aetates appellantur ciuia . . in singulos annos a decimo octauo usque ad sexagesis a mum . item: Στρατεία νε-νυμ-, cuius meminit Aeschia, nes in oratione de ementita legatione, quid sit, decla-νν rat Aristoteles in rep. Atheniensium , inquiens: Sunt

εν Eponymi decem, qui sunt tribuum, sunt de quadra νν ginta duo, qui sunt aetatum. ephebi vero cum inscri-ν, bebantur, antea quidem in alba inscribebantu r, et q. archon

217쪽

archon, quo inscripti essent, inscribebatur . nunc ve- a inro in senatu describuntur,&paullo post: Vtuntur au-- . 4tem Eponym is etiam ad militiam , &, quanam aetate ': emittant, adscribunt, & a quo archonte eponymo viaque ad quem stipendia merere Oporteat. Prima vero militia terrae Atticae custodiam habuit. quam qui obierunt a lustranda regione λοι nominati sunt. obierunt autem, simul atque annum Oct

uum& decimum sunt ingressi ,& quidem, ut Aeschines innuit, per biennium , qui in oratione de ementita legatione dixit, se ubi primum ex pueris excesiit, -Per annos duos peri polum regionis fuisse; ut autem Λristoteli, teste Arpocratione, placuit, per annum. qui idem auctor est, ephebos scuto, & hasta a populo in cocione aecepta, terram Attica. perlustrasse,inque praesidijs eius excubuisse. Vnde Solon in Pisistrati WGrannide, deplorata demum rei p. libertate, atque sal ..te, publicum periculum contestatus, scutum, & h sta in in concione dicitur abiecisse. Oniam aute res omnis bellica aut pedestris fuit, aut equestris, aut naualis, propterea qui hanc tractam ride.

runt, aut armati, aut equites, aut remiges fuerunt.

antiquissima vero apud A thenienses militia suit pedestris, quam υνοπλπων, id est armatorum dixerunt. Hi vero suo sumptu omnia imperatae militiae munera obire ita a Solone sunt iussi, ut, quod dixit contra Timarchum Aeschines, qui ei legi non paruisset, is ius

dicendae in concione sententiae nullum haberer. Peri- - - .cies autem, ut qui plebis commodis unus omnium ma mendium

xime inseruiuit, primus de militum stipendio tulit. quod Vlpianus ad orationem de syntaxi scriptum reliquit. Itaque Thucydides in tertia historia prodidit, militi, qui Periclis aetate Potidaeae in custodia esset, -etu'. ministro drachmas binas in dies singulos numeratas.

218쪽

His rebus ira constitutis, fiebat, ut eum conscriben-': V. dus exercitus erat, in του καταλογου, id est ex iis tabulis μ ' eonseriberetur , in quibus per tribus ciuium Q nium nomina scripta erant, qui arma ferre per aetatem poterant . Atque ita in suis quisque tribubus instructi cum hostibus de communi salute , inter se autem de Iiuide,& gloria decertabant. sic enim, ut scribit Herodotus, cum Medis in campis Marathoniis

dimicatum est, ut uniuersus exercitus in suis quisque tribubus esset instructus. Quocirca narrat Plutarchus, re ex sententia gesta reuersisq. Athenas nouem tribubus , Aristidem praetorem in castris cum tribu sua d cima , quae erat Antiochis, ad praedam barbarorum custodiendam esse relictum . & Thucydides in sexta tradit , Atheniensium armatorum tribum,& cum ea equites omnes impressione iacta equitatnm Syracusanorum uniuersum in fugam coniecisse. Res autem equestris Athenie si bus aut nulla,aut te

Equestris mili te perexigua antiquitus fuit scribit enim Pollux, n

u3. Lucrarias Olim singulas, quae numero erant, ut supra

dixi, octo & quadraginta, binos tantum equites praebuisse. Itaque merito , ut narrat Herodotus, Medi in proelio Marathonio stultitiam Atheniesium irriserui, qui pauci numero, & nullo equitum,ac sagittariorum robore septi tantum animorum atque audaciae suscepissent, ut secum aequo Marte signa conferre non dubi-ι tarent. Vtautem huic malo auctis post ciuitatis opi-- bus, quoad possent,mederentur, magna illa de Xerse

relata victoria, paceq. rei p. parta, trecentos Primum equites, &sagittarios trecentos instituerunt. neque ita multis post annis , confirmatis ex noua pace uiribus ciuitatis, equites mille ac ducentos, ac sagittarios

totidem intulerunt, quod scriptum in Aeschinis de falsa legarione,& Andocidis de pace orationibus inuenitur. . His autem equitibus stipendium quoddam

219쪽

ad emendum , ornandum q. equum ex aerario assignatum indicat Arpocratio, cum scribit, aes fuisse quoddaκατο τααν appellatu, quod qui constituti equites erant, ex aerario capiebat,& postquam equites esse desijssent, phylarchis repetentibus reddebant, ut id alijs in eorum locum constitutis attribueretur. atque hoc ipsum significasse Lysiam in de sensione latithei, cum dixit: γν Decreuistis, ut phylarchi profiterentur eos, qui equis

a meruerant, ut ab iis τας κατας ασεις exigeretis. Prie clarum autem illud in primis, quod, ut supra ostendi, nemo equo merere potuit, nisi qui ι LMMna ante excuta sus fuiss et, an instructum, ornatum q. equum haberet, usque adeo ut infamia notaretur, qui ad equestrem militiam sine probatione accederet, aut equum inter a malos collocatus ascenderet. Nam habui sse eos equuque rοληrari 'ον appellarunt, ex oratione ad Phaenippum elicitur. Vnde illud est Lysiae in oratione de omdine deserto: Ego vos Alcibiadi iuste propterea se censere arbitror, quia iubente lege, si quis non proba-

tus equitem agat, infamem esse, hic ausus est, sine pro- batione equitem agere.

V Quin etiam rem Atheniensibus naualem ab initio modicam affuisse, facile non Thucydidis solum auctoritate mihi persuaserim, qui multis id in prooemio historiae argumentis ostendit, sed etiam Herodoti, apud quem scriptum est, Athenienses bello, quod cum Aeginetis ante Darii in Graeciam irruptionem grauissimum gestum est, uix quinquaginta triremium numerum confecisse. probe vero admodum,& vere . nam sin .gulae, teste Polluce, naucrariae naues tantum singulas antiquitus praebueriit. Post autem Themistocles, ut narrat Herodotus, acri vir ingenio, & singulari solertia praeditus, Persas Darii bello grauissime lacessitos haud facile quieturos ratus, persuasit ciuitati, ut ex vectigalibus, quae ex metallorum Lauriorum stinctu redi-ΕΕ bant,

pendiun Probatio equestris.

Naualis mili

220쪽

bant, de quibus plebi diuidendis tum in populo agebatur , classis in bellum , ut verbo simulabat, Aegineticum , ut re timebat, Persicum centum nauium para

retur , populusq. ad rei maritimae studium, quae sola urbi salutem afferre, & gloriam posset, traduceretur. Itaque cum ipse ea classe haud ita multo post Xerse rege potentissimo toto mari fuso, atque iugato Opem, salutemq. rei p. Graeciaeq. uniuersae tulisset ide a uictor. ut est apud Diodorum , ciuitati fuit, ut ad praesentem Elassem viginti quotannis triremes ad ij cerentur, Ac triplex, ut scribit Pausanias,Pirae ei portus,qui, se archonte , ante Xersis aduentum fuerat, teste Thucydide, inostitutus, absolueretur. Aeschines tamen,& Andoci des in i)s, quas modo commemoraui, orationibus apertius ea tempora, & haec eiusmodi reip. incrementa tradentes, affirmant, primo per Cimonem cum Lacedaemoniis foedere in quinquennium facto , ciuitato centum triremes in earum locum , quibus Graeciam bello Persico liberauerat, quippe rudium admodum,& iam vetustate quassatarum, aedificasse, secundo autem per Andocidem in triginta annos perculso,altera Scentum,tertio vero per Niciam in quinquaginta, nominus trecentis . nam Lycurgum Lycophronis filium Demosthenis oratoris aequalem, cum rei militaris apparandae praesectus esset, quadringentarum demum numerum expleuisse notat Plutarchus. Cum autem classem aedificassent, una etiam loca multa ad c talsis. v sum extruenda sibi duxerunt,& quidem omniam

ne inci ορικει, id est nauiu statione, naualia, & armamentarium. quae omnia partim Themistoclis,partim Periclis, partim Lycurgi opera,& monumenta fuerunt. Plato enim in Gorgia portum tum ThermitOclis, tum Periclis consilio scribit e sse construcia, lausanias Themistoclem in Piraeeo ἐπίνειον,& U Gικdς, PIu-

SEARCH

MENU NAVIGATION