Laurentii Reinhardi Ill. Gymnasii Vinariensis Conrectoris De foedere Vindobonensi A.O.R. 1731. feliciter icto et de successione feminea in augustissima gente Austriaca et terris eidem subiectis orationes duae ob argumenti similitudinem iunctim editae

발행: 1734년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

31쪽

teri conseruanda actum est utiliter. quae non minus Perpetuam omnium regnorum ac regionum, quae sanctissimo CAROLO VI. parent, coniunctionem stabiliunt, quam celebe rima illa foederis Vindobonensis, anno huius saeculi vicesimo quinto icti, decreta ἔ quae temporum praesentium rationes merito in memoriam nobis reuocant. Intelligitis ergo, Auditores praestantissimi. quam firmo feminea in terris Austriacis successi0 innitatur fulcro. . . Nec est quisquam Vestrum, quem fugiant illa, quae adhuc salutari maxime consilio in comitiis Ratisbonensibus gesta sunt. Nam plurimorum Serenissimorum Ceusissimorumque sacri Romani Imperii Procerum suffragia illustrem illam fortunatisssimamque Samotionem Pragmaticam Augustist imi C A R O LIvΙ. de commemorata aliquotici successsonen- mivea omnibus viribus a Deo sibi concessis defendendam tuendamque ibi susceperunt: id quod: Sacratissimo Italiae Germaniaeque Hero summae est laetitiae. Neque dubitamus, quin et reliqui ad horum sententiam breui acceisuri sint tem

pore..

Fructuosa haec Germaniae consilia, salutares hae promis silones, utilissimae hae sponsiones, terrorem incutient gentis Austriacae hostibus, ut de omni prorsus spe temere concepta deturben

tur. Diuitigoo fν Corale

32쪽

tur. Quodsi igitur gentis Burbonicae consilia,

Austriae nunquam non inimicissima, uniuersa que Germaniae pariter atque Italiae noxia, bellum in posterum conflare voluerint; futurum esse conndimus, ut clarissima infinitisque doc mentis ac speciminibus illustrata Germanorum fortitudo et Gallorum et Turcorum conatus bellicos strenue reprimat, omnemque iniuriam e rissimae patriae nostrae illatam feliciter propulset. . Certe omnes fideles Germaniae ciues nihil magis habent in votis', quam ut gens Austriaca cum antiqua dignitate venerabilis, tum insigni opulentia formidabilis in perpetuum floreat, faustissimisque fruatur felicitatis incrementis. Et qui arma aduersus hostes ferre haud poterunt, striis saltem precibus Blemnibusque supplicationibus victoriam conciliabunt dimicantibus pro patriae tranquillitate. Iuuant copiae securitatem publicam, iuuant exercitus copiosi, iuuant belli duces usu conspicui: prosi int prosperitati patriae milites, prosunt arma, prosunt viri rei militaris peritia clari: commoda adfert Germaniae fortia ludo, commoda adfert prndentia, commoda asfert bellicorum adparatuum copia; at in preci- Via castaque mente ad immortale Numen missis firmisissimum inest felicitatis communis E praesila

33쪽

praesidium, omni firmius muro, omni validius

munimento.

Reliquum est, ut illud iam a me peragatur, cuius causis praecipue hanc conscendi cathedram. Gratuler nempe necesse est Augustissimae Imperatrici de die ipsius natali,faustis hodie omisnibus reducto. Salve igitur, Sacratissima Ε LΙ-

SABETHA CHRISTINA, Augustarum

augustissima. Accipe vota hilari mente ac stomte serena, quae fausto hoc die pro felicitatis TVAE incrementis nuncupantur, et breui imcomtaque oratione exprimuntur ab homine M IESTATI TUAE dicatissimo. Amet TE Deus, quem T V amare pergis. Seruet TE Deus diu saluam omnibusque beatitatibus cumulatam, Vt laetitiae plenissimum huncce diem saepius postero celebrare queas tempore. Valeat Sacratissi, mus T V V S maritus, Caesarum optimus, C MR O LV S VI. qui dominatum ac fastum Turc rum , Europae et in primis Germaniae funestum, strenue repressit: qui Imperii iura in Italiam a nefariis Pontificum Romanorum molitionibus acriter defendit: qui astutos Gallorum conatus. ac superbas male animatorum Hispanorum machinationes, fortiter suppressit: qui pacis est-phalicae leges ab imminentibus violationibus

34쪽

perniciosis, et ingentem malorum seriem minitantibus , tutas adhuc lubenti animo praestitit qui denique pacem et concordiam inter Germ niae Principes firmo firmauit robore. Largiatur Eidem summum Numen uoluptates animi piis eius desideriis digissimas. Ualeat Augustissima PROLES TVA, diuinae benignitatis P nus. Immo crescat domus TUA augusta innumerabilibus faeculorum aetatibus.

Quotquot Germanica fide AUGUSTISSIMAE et de publica tranquillitate

immortaliter promeritae

GENTI AUSTRIA CAE

pie addicti estis. Prospera utitur valetudine et crastino die 'laustissimum diem suum natalem auspicato festum agitabit Principum feminarum Princeps, sacratissima, augustissima, . Potentissima

Ε a Princeps

35쪽

Princeps ac Domina

ELISABETHA CHRISTINA,

Sacratissimi, inuictissimi, augustissimi potentissimique Princidis ac Domini, Domini .

Imperatoris optimi, maximi, clementissimi, prudentissimi,

CONIUX LECTISSIMA.

Plauditet Valet et bene valet Baiis Carolinis

et summae inter homines dignitatis splendore et virtutum suarum decoribus exsplendescenS, augustismae

MARIAE THERESIAE,

verissimi illius publicae felicitatis pignoris, mater sanctissima, quae Deum colit, quae

36쪽

quae Imperatorem amat, quae pro salute Imperii orati Laetatur

TANTAE PRINCIPIS

salute excitatissima Serenissimus Celsissimusque Princeps ac Dominus

Dux Saxoniae, patriae nostrae pater indulgentissimuS, pro ea, qua Caesaream Maiestatem semper Veneratur, pietate. In societatem tam laudabilis laetitiae suo etiam iure venit

quod, me interprete, crastini diei hora VHI. matutina

E 3 vota

37쪽

Pro perenni salute optimi Imperatoris,

optimae Imperatrici de die natali,ctustis reducto ominibus. solemni ritu gratulabitur. Conuenite igitur aulae et reipublicae proceres, natalium splengore munerumque amplitudine conspicui, in maiori Gymnasii auditorio.

Conuenite, meliorum litterarum fautores pariter atque cultores. Conuenite Vota mecum nuncupate, et

plauditet P. P. die xxvn. Aug. A. R. G. MD cxxXXII.

SEARCH

MENU NAVIGATION