Itinera Constantinopolitanum et Amasianum ab Augerio Gislenio Busbequij, & C.D. ad Solimannum Turcarum imperatorem C.M. oratore confecta. Eiusdem Busbequij De acie contra Turcam instruenda consilium

발행: 1581년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

riae animaduertimus . Itaque praeclare Xenophon, ut reliqua omnia, eos qui semper in promtuvi expedita habeant arma, hoc comsequi dixit, ut amicos habeant multos, inimicos nullos. Siquidem ad eoru amicitiam, qui possint prodesse omnes libenter accedere, tanquam ad arcem, ubi rebus suis, dubiis temporibus, perfugium paratum sit quemadmodum ex altera parte, inimicum habere nemo velit, que ita semper instructum, Gratum norit, Vt cum Velit nocere,possit. Qua ratione fit,vidum cessamus ipsi, neque quicquam conamur, dum hastas abiicere, ac de nostra salute desperare videmur, atque ex alienatantum ope pendemus omnes propemodum no modo vicinitatis, sed etiam samguinis necessitudine nobiscum iuncti, nos

contemnant deserant ad armatum vero& sibi praefidentem hostem, etiam illi sese aggregent,quos si nihil aliud, certe diuersibsima religionis ratio, retraxisse debebat. Tanta vis est expeditorum armorum. Quod itaque fulix dc faustum sit in D c omnipotentis nomine, eamus ad saga, capessamus arma eo quidem animo quo decet, contra tantum hostem. ipsi primi armipotentis Mineruae sacris initiemur, eiusque studiis nos totos deuoueamus primi manum adhib-

162쪽

mus stivae, .nostro pro viribus fungamur officio Deus mox conantibus aderit, neque deerunt cum vicinorum tum necessariorum auxilia, ubi nos nobis non deesse cognorint. Non conquiescamus donec, ut minimum

quod exempli causa dictum velim praeter ordinaria praesidia ad xi4. milia peditu nam

de equitatu dicemus alias ex nostris popul ribus delecta,probe armata,exercitaque, ii beamus.hic animus & hoc institutu nostrum non modo vicinoru4 necessariorum nostr rum, vertam ctiam alienorum insperata auxialia, clim res poscet, conciliabita adiunget. Quod si quandoque nos omnia destituant, his tamen copiis, oc aestatis tempore munitionibus inclusi, hostium impetu reprimere, M hieme ita in eorum fines incurrere pote rimus, ut lacessivisse illos paeniteat; atque ii ductas, quas vix nunc a se redimi patiuntur, cum petant vltro, tum multo,quam fert murum Consuetudo, seruent diligentius. Nunc

quicquid increpuerit trepidare cogimur, si praesidia nostra laborent, aut hec pinata aliqua vis subitam ope reouirat, nihil habemus,quo vel nostris subsidio ire, vel hostium impressionem morari saltem 'Cretardare rueamus. Sed haecidicendum est enim tantae re cepi istudium quoddam eximium de et singulare

163쪽

164 DE ACIE CONT. TVRe singulare desiderant; neque vero alibi non modo cogitationum sed nec delectationum nostrarum maiorem partem rectius collocauerim's, neque ulla ex re laudem iustiusqucesiuerimus, quam si nostras copias, indies

virnate distiplina magis magisque profice

re coalescere videamus. Placeant sibi alia auratis tectis, alij exquisitis hortorum amo nitatibus delectentur ornameta domus alijsigni, tabulas, plurimum lautae supellectilis ostentent Nobis haec pacis decora, chelli praesidia faciant animos his nos amicis,qui ad nos diuerterint, venditemus his gloriemur quid enim praeclari hospitis oc iis possit esse gratius, quam videretatumst. lactae iuuentutis numeru, armis fulgentem, robore, velocitate pristatem, clopem, husta, gladio,i quocunque teli genere, pulscherrime decertantem, ad Omnes praefectin*um nutus, quacunque se circumagentem, veremtemq.: denique summa vultus atque

animi alacritate hostem dc proelium depinstentem Huiusmodi iuuentutem, imperi

spem ac fundamentum, videlice Giant2 ros, non immerito Turcarum Princeps, fi lios suos vocat Memorant Philose m nem, Quem Grecorum Imperatorum ritumum dixerunt, cum videret antiquam GK l

164쪽

INSTRUEND. CONSILIUM. asycorum rei bellicie laudem, per ignauiam,ac disciplinae militaris neglectum senescetem,

breui intermoriturum,atque ei rei, ut patris amans ciuis inprimis subuentum cuperet; haud paruum nobilisi iuuentutis comit tum sibi asciuisse, quam belli artihus institueret Quumque aliquadocum hoc tuu num globo, militari vestitu decenter orna to, in quoddam Graeciae theatrum, multitudine hominum refertu, introiisset Imagnum

illi ab uniuerso illo populo plausum datum, summisque exceptum laudibus. Cuius quidem plausus is sensus fuit, quod ille populus intelligebat, quid ei ciui deberetur, qui patriae gloriam quantum in se esset, ab interitu reuocaret,i iuuentutem ad militare decus, Virtutemque capessendam, excitaret.

Nos quoque quis dubitet quin Diis hominibusque approbantibus, summo totius populi Christiani applausu, communis salutis causam simus suscepturi, labentemque rei militaris laudem, in pristinam dignitatem

vindicaturi. Sed non ero longior, dinem faciam, si prius eo paucis me retulero unde haec defluxit oratio: Si monuero dc inci minero,si obtestatus fuero, utin tanto periculo,quanto post orbem terraru conditum. nulla Vnquam gens versata est, ab eo, cui in-

165쪽

rcs DE ACIE CONT. VRC. dormiuisle videmur veterno aliquando e citemur, eique pub ad exitium ruenti succurramus has sedes,hoc nomen, haec d Cora, tanta cum laude a maioribus nostris parta&nobis tradita, conseruata velimus. Conseruandi aute unicam esse ratione,si Luersus vim ad vim dc arma conuertamur;

arma vero, non fortuita neque tumultuaria,

nec procul quaesit sed nostra, sed expedita, sed magno iudicio magnaque ratione delecta,exculta instituta. Nihil postremo nobis debere videri tanti sciamus, quod ut huc perueniatur, non cupide subeamus ex inplo eorum qui loco parum munito formidolosa premuntur obsidione, qui cum iam iamque in hostis potestatem venturos se vis deant, Omniaque extremae crudelitatis e empla ab insblenti victore timeant, ad eum repellendum, nihil non perpetiuntur, faciunt neque quicquam graue sibi ducunt, nequo ulli rei parcunt,modo summae rerum&publicae saluti consulant. Quod si secus statuerimus,nobisque, reipub per ignauia aut mentis errorem , defuerimus relictum iri aliud nihil, quam aut migremus in alias terras quod multis,pe fecerunt populi,vicinorum iniuria coacti, avitisque possessionibus hosti pro victoriae cumulo relictis eius

166쪽

INSTRUEND. CONSILIUM. I immanitatem fuga declinemus, aut certe ad Vnum pereamus omnes. Sed migremus p

tius si adeo in nobis omnis ob leuit virtus)bonaque nostra,agros, tecta, lares hostis ante possideat, quam corpora quam sanguinem

nostrum hauriat quam liberorum, S coniugum pudori faedissime illudat. sv uno

verbo dicam potius quam eam rerum m. nium indignitate videamus,quam tot Asiae, Africς,atque Europae populi, ab Orientis regionibus ad nostros usque fines, maiore ter rarum, quam temporum interuallo, subierunt. Nam cum iisdem nos quibus illi vestiagiis, ad cxitium praecipitemus, sitque idem prorsus rerum nostrarum, qui fuit illorum, antequam perirent, status, idem in causam ri nos exitus manet. Sed cur migremus militemus potius,&quae nobis salutis subsidia largissima manu Deus benigne suppeditati alacresac grati suseipiamus. Nos a arma in quibus post Deum spes una salutis superest, ingentibus animis atque ita conuertamus M virtute nostra, magnitudine periculi, ut exitio quod nobis impendet dignum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION