Quibus fontibus Plutarchus in vita Demetrii Describenda usus sit

발행: 1876년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

QUIBUS FONTIBUS

DESCRIBENDA USUS SIT

SCRIPSIT

7쪽

DESCRIBENDA USUS SIT.

RITE IMPETRANDOS

8쪽

satis accurate fieri vix posset, in Demetrii vitae sontes ita inquisivit, ut neque de Hieronymo adhibito novi quidquam attulerit neque pauca illa, quae de aliis Plutarchi fontibus in medium protulit, argumentis ad fidem faciendam aptioribus confirmaverit. D nique agitur diligenter de eadem re in Reus si libro ), qui

nuperrime editus est, cum hanc commentationem iam ad finem perduxissem et amplissimi philosophorum ordinis arbitrio permisissem. Quem virum doctissimum de permultis idem sentire atque me cum magna mea voluptate intellexi, alia ab illo longe ampliorem campum percurrente praetermissa vidi quod si quid ex isto libello in meum usum Vertere commode contingeret, id diserte in adnotatione indicari.

Itaque, quid de sontibus ad hanc vitam describendam a Plutarcho adhibitis viri illi docti indicarint, paucis explicemus.

Cum de rebus post Alexandri mortem gestis Hieronymus. Duris, Demochares, Philochorus, Ullus, sam, Nymphis, hyla chus, Timaeus ita scripserint, ut a Plutarcho adhiberi possent, hunc cum aliis praeterea scriptoribus usum, tum potissimum Hieronymum Cardianum auctorem secutum esse illi sibi persuaserunt Hieronymi autem historia ipsa quoniam paucissimis agmentis exceptis periit. num alicubi, quibuscum hanc vitam comparemus, Vestigia eius inveniantur, videndum est. Qualia omnium fere consensu in copiosa Diodori de illis temporibus relatione, quamvis Hieronymus nusquam tamquam sons nominetur, inesse putantur. Atque hanc sententiam cum hoc quidem loco in medio relinquamus, in quid de ea statuendum sit, considerabimus. Fr. Re uas, Hieronymo vo Minia, tussien gur Geschichte der Diadoche eit Berol. 1876 p. 132 sqq. cf. p. 16 sqq. cf. C. G. Heyne, de sontibus et auctoribus historiarum Diodori,

commentatio III, in comm. oc regiae scient. Gest. lam VH l. hiat et

philol. p. 113. Mannert p. 352. eeren . . Droyaeno, 670. Bruchne l. l. C. stlier, sing. histi Gr. Π, 45 et introd. ad seudo- callisthenem p. 23. Denique Reus p. 11 sqq.

9쪽

Caput .

Ipse quaestionem de vitae Demetrii sontibus ita instituam, ut primum lutarchi et Diodori relationibus comparatis quae similia et in rebus et in verbis insint et utrumque scriptorem plerumque ex communi fonte sua petivisse doceant, indagem. De discrepantiis autem, a quae nobis obviam fuerint, postea locus disputandi erit. Atqueilutarchi et Diodori narrationibus collatis primum argumentum communis sontis adhibiti hoc est, quod rerum, quae traduntur, et series ordoque sere semper idem est et pars haud spernenda de singulis in utraque relatione narratis consentit. Quod quo iure dictum sit, ut appareat, iam ad Demetrii vitae c. - acoe- damus, cum de . - quaestio aptius postea p. 24 insti

tuatur.

Ac primum Diod XIX, 7 ex. -86 et 0-100 tolemaeus dicitur Cyprum vectus et, dum Syriam superiorem Ciliciamque vastat, frustra a Demetrio ex Coelesyria profecto petitus esse idem deinde incursione in hanc terram facta Antigoni filio apud Gagam a. 12 eladem intulisse, sed, cum adversarium recentibus copiis firmatum eodem fere tempore, quo Seleucus Babyloniam recuperat, in Syria superiore Cissem, ducem Aegyptium, vicisse et cum at ese coniunxisse audivisset, in Aegyptum se recepisse. Deinde expeditiones Antigoni iussu in Nabataeos susceptae et incursio propter Seleuci pes in dies crescentes in Babyloniam facta describuntur. Quod si Plutarchum c. 5-7 cum Diodoro comparaveris, et res gestae eodem ordine se excipiunt et duo isti scriptores non Solum generatim, sed etiam, quamvis alter brevissime, alter copiosissime tradiderit, de singulis consentiunt. Ut his utar, et apud illum et apud hunc scriptorem dicitur Demetrius admodum iuvenis fuisse Dem. c. 5 νέος καὶ πειρος Diod. c. 8 νέος ων παντελῶς), idem tum primum proprio consilio bellum gessisse, itote-

10쪽

maeus dux pugnarum peritus fuisse, idem regium apparatum amicosque captos adversario remisisse, illes ad Demetrium ex Syria pellendum missus neglegenter se gessisse, idem de improviso ab

illo petitus ipsieque captus, Antigonus filii victoria laetus Celaenis in Syriam profectus esse denique apud utrumque scriptorem in expeditione a Demetrio in Nabataeos facta mentio fit locorum aqua carentium Dem. c. 7 i τοπους μυδρους Diod. c. 7 ἐν ἐρη- μιιε καὶ τοποις Ουδ υδωρ ἔχουσιν, i. c. 94 ἄνυδρος γὰρουσα, se ἡ ἔρημος, incursio autem illa in Babyloniam Demstrio

duce suscepta esse dicitur duaeque arces in ea terra memorantur. Tum Dem. c. 8-14, quomodo Demetrius a patre in Graeciam

missus a. 307 repente iraeum naVibus occupaverit et egaris Μunychiaque captis Athenas ' se contulerit ibique multis honoribus affectus sit, enarratur. Atque lutarchus cum Diodoro XX, 45

et 46), quantum ad rerum ordinem pertinet, eo consentit, quod uterque scriptor illam expeditionem ante bellum Cyprium commemorat. Nec tamen alia desunt argumenta, quibus communem sontem adhibitum esse doceamur. Nam apud utrumque a Demetrio proclamatio facta, filius, ut Graecos ab ho stibus liberaret, ab Antigono missus, decimo quinto anno post bellum Lamiacum finitum Atheniensium res publica libera restituta esse traditur; quin etiam de donis populo Atheniensi concessis tantum non prorsus congrua

narrant.

Sequuntur et apud Plutarchum c. 15-18 et apud Diodorum XX, 46 ex. 53 res in Cypro insula gestae a 306). De

quibus cum Plutarchi relatio satis pressa et multo brevior sit quam Diodorea, tamen non desunt, quae communem fontem et huic et illi scriptori fuisse indicent. Nam uterque narrat enelaum a Demetrio, priusquam Ptolemaeus adesset, pugna esse victum, huic ipsi advenienti multas copias terrestres navesque fuisse Dem. c. 15ιχετα δυνάμεως πεζικῆς καὶ ναυτικης μεγάλ, ς, Diod. c. 49 δυναμιιν χων ξιολογον πεζικην τε καὶ ναυτικχνω), deinde Μenelaum fratri classem suam auxilio mittere iussum se, sexaginta autem naves illi fuisse eisque decem a Demetrio oppositas esse iuportu angusto Accedit quod similiter et hic et ille scriptor depingit, quanta sollicitudo Demetrio et tolemaeo de pugna commit-

Spatio emeatri a 30 altero Demetrium in ea urbe fuisse iam monumenta testantur; s. U. Κοehle in Herma Beresinens V, 34 sq.

SEARCH

MENU NAVIGATION