Ratio medendi, in nosocomio practico

발행: 1760년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

401쪽

D HYDROPE PECTORIS II

eodemque modo, sed paulo parciuS, dextrum i costarum denique cartilagines plane ossea factas. Priorum anamnesis, morbi finis, inspectio cadaveris, videntur demonstrasse colluviem in pectore aquarum diu adfuisse quae cum larvata, complurium Medicorum aciem fugerit,

simul vicit, quam in proclivi sit hic

falli. Praeter Orthopnaeam nocturnam, cedematosa Sque manuS, etiam convexum Versus ventrem diaphra

gma a gravante lympha inveniebatur; sed crassitudo ventris notabilem non exhibuit in vita differentiam. Ita ut hoc signum pag. IO8. X Autoribus recensitum in graciliore Ventre evidentius, quam in crasso, adverti possit, debeatque. His omnibus ita pensitatis, Veram

capimus, arbitror, causam, cur centeni Scriptores practici Paracentesin H et vel

402쪽

i 16 CADU III. vel in morbi principio, vel saltem

post irritum remediorum usum adeo

laudanteS, eam tamen nunquam instituerint morbus quippe in principio non manifestus, eam non suasit cognitus postmodum, eam ultra non admisit. Qui vero illam instituerunt,

ut Hippocrates, Lotaerus, illi ius, forte pauci alii, hi censendi sunt in ejusmodi aegros incidisse, in quibus signa morbi oportuno tempore manifesta erant. Unde ea proficiscitur conclusio, ut 1 '. subdolus hic morbus raro, dum curabilis est, cognoscatur cognosci incipiat, dum ultra vi admittat medelam et '' Ut si cognoscatur mature, nihil sit Paracentes potentius.s '' Ut in posterum, dum ambiguus inchoantis mali se exhibet casus, diu. reticis, purgantibus, sudatoriis, dia-phoreticis remediis minime parcamuS;

403쪽

CAP. IV DE PILEΡ. ET CONU I Iscum ex effectibus brevi patescat sub- sitne , quem suspicemur, an alius morbus '

CAPUT IV.

CONVULSIONIBUS.

f. I, Impossibilis alias Dilepsiae cura non raro obtinetur sedula causarum procatarcticarlimeusatione, vanuis proegumeno haud amferantur. Gravidae Di pticae id demonstrans exe lum. . ΙΙ. Multiplices viae, eas detecta, enarrantur, quibus aut solitus morbus, aut sublatus fuerit. Hunc in scopum simplicia quidam laudantur. . ΙΙΙ.Mestum mirabile curatae in Adolescente ite De Mors ejusdem alia de causa orta; in pectio cadaveris. . IV. Dilapsam vafri homines varias ob rationes plurimum smulant. Bina, quae id ostenctant, exempla enarrantur. . . Variae leges dolos eorrm malos expiscandi, E demonstrandi. . VI. De simoniacis ficiis, eosque palam prostituendi methodo. agna prudentia medicis opus esse ostenditur.

404쪽

ata artis opem haud raro eludens, pius tamen vel curandus integre vel ita saltem moderanduS, Ut, causa procatarctica ablata, pro egumen velut sopita maneat, atque ita certo quodam sensu morbus plane abactus esse videatur. Unde plurimum juvat, quae symptomata aliquandiu , aut mox, ante insultum praesentiat aeger, apprime nosse nota autem tollere , aut saltem sumo care posse. Experimentis enim constitit horum felici ac prompto moderamines, haud raro totum averruncari ParoXysmum. En e pluribus unum IneXpugnabilis multis ab annis Epilepsi tandem ante ParOXysmum nauseas .in ParaXysin vomitus, exhibet violentos. Illustrissimus Baro an Staieten, egoque ad

405쪽

D EPILE P. ET CONUULS. I9 deinde, ne metici turbae nocerent,

ad Paregoricum Xhibendum, facile devenissemus, ni graviditas obstitis set Considerantes tamen postea praegnantem, faetum Paroxysmis vehementissimis gravius laedi, quam Emetici actione, meticum dedimus, Emeticum repetivimus idque eo cum successu, ut morbus integro decennio siluerit. Praesentiebat quidem illa aliquoties quasdam veluti futuri insultus incho umenta, sed .has usu sequentis remedii penitus compescuit. In Spir sal ammon. Tinae Cast. Suc. Ais cet a r. . ter, quater, die

6 O git cum vino. EXacto vero

decennio, summis animi maeroribus consectam repetens Epilepsia occidit. f. II. Dum vero aut nihil horum ab aegro praesentitur aut etiam praesensum auferri nequit aut denique ablatum, effectum cauta latentis non

406쪽

ieto IV. sopit saepe immedicabilis morbus haberi solet. Attamen ne tunc quidem absolute conclamatum pronunciare oportet. Fuere quibus Xcitatus ille, nutritus, opipara ac desidiosa vita , subita fortunarum actura per omnem Vitam, haud contemnenda plane compensatione, siluerit. Alii, quibus casus ab alto in cranium, vulneraque ejusdem a9 contusiones, morbi aut moderamen, aut integram effecerint absentiam. Etiam mutatione domicilii, diuturniore peregrinatione , Vitae genere prorsum permutato, quidam leguntur se etiam ab

ipsa gentilitia labe praestitisse immunes Ars haec, similiaque , contemplata, ac imitata, stupenda nonnunquam curas perfecit. Sedis simplicia usu detexit, quae summae ad hunc morbum refraenandum essicaciae

sint. Haec inter Paeonia, Viscus

407쪽

siuercinum, .Radix o, sive Valerianae foliis omnibus pinnatis dictae

Bolanicis. Vidimus sane rebellem dudum morbum aut hisce mitigatum, aut silentem penitus. Experimenta nostra dudum facta confirmavit nobis

Doctissimus Vir . Scopoli, Physicus

Idriensis Flora sua Carniolica clarus, qui binis draginis pulveris adicis Valerians quotidie datis, deinde ejusdem decosti libra post singulam pulveris draginam exhibita, pilepsiam

triennem, e terrore, pessima sane origine natam, quovis fere die adorientem, jam per decem septimanas, dum haec ad me scriberet, suppresserat. 9. III. Sed praeterea dum polymorphus hic morbus nos per haec Omnia tentantes, prorsum eludit, nonnunquam nobis, animo ad cuncta attentis, sui amotionem veluti furtim H s in-

408쪽

Ia et AP U IV. indicavit. En notabile ejus, quod habuimus, exemplum Sexennis puer, sanissimus, insiliente in se cane molosi ita terretur, Ut integro triduo convellatur, horrendosque postmodum pilepsiae insultus

fere quotidie patiatur. Morbus ad omnia rebellis, ac per sexennii spatium perdurans, ignoto arentibus remedio paululum mitescebat; sed novo irritatu pavore, nec ultra ignoto remedio moriger, puerum vario modo, quotidie eodemque die multoties adoritur. Tandem inter pauperes, qui mane os comium consilii causa petunt, mihi sistitur. Radicem , trium septimanarUm

spatio ipsi dedi, sed ab eadem desistere increscens vis morbi me compulit. Quo autem securior medicina esset, illum in os comi locavi. Sedulo examine constitit vi-

409쪽

DE PILE P. ET CONVULS. 23

gestes ultra die, inchoari Paro Xysmos, sed semel tantum, biSve, compleri eosdem idque hoc modo singulis diebus ac noctibus. Virus Chlore copiosioris me Xplorantem,

itidem effectus elusit. QuemadmO- dum etiam aliorum faetidorum, acrem spiritum rectorem habentium, usum. Morbus varietate terribilis nunquam graviore suos insultus modo perficiebat eodem. Alio enim

tempore totum corpus, medium autem alio, convellebatur , altera sui parte obrigescens. Nunc pistolonos Em prostolono utcumque alio tempore fuit. Jamque una vice vehemens calcitratus, alia vice manuum in proprium pectus, caputve, tanta agitatio jactatio, vibratio, ut, ni cautum fuisset, sibi nocuisset vehementer. Sudor perquam faetidus insultum comitabatur, copiosus ita, ut

410쪽

iet V. indusium, lectusque plurimum maderent tenacitidem adeo, ut corpori, ceu quopiam glutine adhaereret. Μugitus, ululatus, rugitu S gemitUS, vultusque Omnem in modum horridus, urinae profluvium, Paroxysmum

frequenter concomitabantur.

Interim morbo quotidie in pejus versio , nascuntur signa vehementis humorum rarefactionis, quam ipsa natura haud levi narium haemorrha-gia testabatur. Sed saepius me ater monuerat, nunquam ipsi graviores fuisse, frequentioresque ParOXysmos, quam qui haemorrhagiis ejusmodi successissent. Re nihilominus

crescente, admodumque urgente, sanguinem pede bis detraximus, dilui- mu , moderavimus, sed morbum hinc vehementer augeri doluimuS. At vero dies diem docet. Animum quippe quamcumque in par

SEARCH

MENU NAVIGATION