De sacrosancta et individua Trinitate oratio quam habuit in sacello pontificio Vaticano postridie Idus Junii anno 1778. Ad sanctissimum d.n. Pium sextum. Comes Carolus Vallemani patritius Fabrianensis, et collegii Clementini convictor

발행: 1778년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

BEATISSIMO PATRI

PIO SEXTO

CAROLUS VALLEM ANIFELICITATEM . Uam nuperrime apud Te, Purpuratosque Senatus tui Patres de MYSTERIO TRiNITATIs habui, ea fetibi , BEATIssIME PATER , humi lime si fit oratio. Non emm Ob sequium illa suum euiquam potius exhibendum putat , quam Pontisi. i tere Maximo , cujus sive spectetur Persena , quam refert , 'e , qua poliet , auctoriatas , sive denique sapientia , qua militantem Cb isti Ecclesiam gerit, aliquam procul dubio in se ipse adumbrat TRIN1TATis imaginem. Illud etiam accedit , quod, cum tantum M'sterium Theologicarumi A 2 --

3쪽

quirtutum actibur praecipue eoneeIebrandum doeuerit , sibi proinde sentit doctrinam suam probari maxime oportere , qui, cum Pastor Ecclesia sis , omnem -- seriorum Oim tum percipis, atque explicas per te ipse , eum traditum tibi Gregem ad eorum fructum capessendum exemplo tuo provocare nunquam desistis. Ad hanc autem TRINITATis M'sterio suam declarandam sententiam boe potissimum tempore adducta es, quo , licet Petri Fides incommutabilis omnino flet , Fides tamen Gregis per incredulorum cunicolos labefactatur; ut eadem in propria Divinitatis sede consissens , nullis posibae, aut Iane inanibus inimici bominis machinis impetatur. Cujus toti consilii fui eum se tibi rationem reddidisse autumet , demum sup pliciter abs te petit, BEATIssIMA PATER , ut, qua se Ies, Clementia, se gremio tuo complectaris, ac foveas; tum suum etiam natale solum , quod tanti Pontificis

obumbratur Numine , perpetuo benevolentie oculo , es

Apostolica prosequi Peneiactione nou. dedignerii

4쪽

E 'hil fidelius, nihil omin

ni mode iucundius nobis obveni- έ, re possit Mysterio, in quo omnis divini Cultus ratio, ac tota Bea-- titudinis nostrae fiamma consistit; tum nihil prose sto aequius nos ipsos praestare oportet, quam ut illud studiosissima rheologicarum, quas Scholae vocant, virtutum exercitatione prose quamur. Non enim Ea nobis munera divinitus data sunt, ut vel turpi agendi desaetudine, atque socordia torpescerent, vel alio potius vim suam, facultatemque converterent, quam quo ductu nuturae suae, atque ex Largitoris consilio spectare judicantur. Illud vero ex congruo hujusmodi virtutum cultu maxime accedit commiai, ut tum

Λ 3 illae

5쪽

illae plurimum per repetitos actus incrementi pondus suscipiant, cum animus sussultus Fide, Spe sublatus, inhaerens Charitate Dei prorsus Conjsortio, peregrinus licet a Patria, interesse sibi videatur. Quapropter si in omnibus recolendis Or-itodoxae Religionis Mysteriis, quibus nostrae Sacramenta salutis, quaedam veluti Beatitudinis pignora , continentur, meologicas virtutes bene, utiliterque insumptas putamus; quanto satius ea Ddem nobis exercendas existimemus, cum ipsum

Religionis Caput, & Fons, idem salutis sponsor,& dator, soluique effector Beatitudinis, Deus Unus,&Trinus, annuo praesertim solemni, Chri stiano populo effulget Atque ego sic statuo, quemadmodum illa Superioris Naturae bona ad vim Mysteriorum cognoscendam, fructumque percipiendum a Deo optimo Maximo hominibus tributa credimus, nihil proinde commodi a Mysteriis in nos posse defluere, nisi insitas nobis Divina munificentia virtutes in eorundem perpen sationem, cognitionemque conferamus: qui secus

fecerit, dignum profecto esse, cui libere com missa dona, eadem e proprio delapsa fine, libero, iustoque Omnipotentis judicio subtrahantur.

Quamquam autem Deo nos tuto fidere, quem oculis Dori cernimus, bene de Deo sperare, quem se se nobis promittentem auribus nequaquam au dimus , Dei flagrare charitate, cujus simplex, at que infinita Natura concipi per sensus nullo modo potest, Christiana prorsus jubet Religio; in

eo tamen nihil inconsiderate, nihil temere, ni

6쪽

hil violenter praescribit ; quin immo in subsidium

rationis certo Revelationis praeeunte lumine, Obductis errore mentibus diem potius affert, quam vim inferre videatur: ex quo fit, ut in omnibus ejusdem dogmatibus, institutisque retinendis rationMile , ut monet Apostolus, animorum nostrorum eluceat obsequium. Enim vero quommodo

Deo Patri fidem denegesis, quem haec spectabilis rerum Universitas z quem causarum , ut ajunt, secundarum se se invicem implicantium,

atque ad necessarium quoddam, absolutumquα Principium assurgentium nexus, quem, ut decae teris ta Ceam , admirabilis structura hominis, ejusque plane redundans Gratiae, ac naturae bonorum copia, tum maxime se ipsum revelans Deus, Con ditorem sapientissimum, munificentissimumque testantur eque profecto minor in eodem Patre nobis bene sperandi suppetit ratio . qui vel ab ipso rerum exordio, cum primum potestatis,

consiliique sui divitias ostenderet, hominis integri felicitati peculiari modo prospexit. Cum e

nim caeteris omnino rebus Adam mente, animO-que longe praestantiorem praesecerit, ex quibus, quidquid boni esset, ac commodi, in rem suam verteret sapienter, eoque ad bene, beateque Vi-Vendum uteretur; nihil est profecto, quod dubitemus , eandem in Deo maxime fideli, operum que suorum amantissimo erga nos voluntatem Consistere, atque ita consistere, ut non fluxam illam, & mancam viatoris Adar, utpote humano obnoxiam arbitrio, sed permanentem, atque a

7쪽

solutam . Ouae propria ComprehensorIs est, aliquando nobis beatitudinem sit daturus. Iam 'vero quo in Patrem amore ardere nos potissimum decet, sive quod summopere in se bonum cognoscimus, sive quod ad imaginem, & similitudinem suam nos consormatos sentimus, sive denique, quod cum primum in illius mente constit, mus, praestitutam nobis ab eo Beatitudinem novimus sempiternam Quae quidem singula tanti sunt, ut, si minus beneficii, quo Filii Dei nominamur, & sumus, ulla a nobis ratio haberetur, Dei tamen causa benevolentiam vel ab invitis exprimerent. Cum autem perangusta mentium nostrarum

facultas, illedi aque cupiditatibus voluntas hominem natura sua sapientem , atque integrum , qui procul dubio ab artificis prodiisse dextera censendus es, a pristino dignitatis gradu delapsum e1-

se confirment , quarum tamen alteram super indito quodam coelesti lumine intendi, alteram Va lidissima Gratiae medicina curari, atque a Vetito

prohiberi in nobis ipsi experimur ; nullus proin, de subest dubitandi locus, eandem naturam no stram per mediatorem Dei, atque hominum Christum Jesum instauratam , ac praemunitam fuisse. Atqui haec eadem conscientia Revelationis testimonio roborata Theologicarum a nobis virtutum eo ipso exercitationem requirit. Etenim quid est tam aequum , quam ut illi absolutum Fidei nostrae argumentum impertiamur . qui cum Ver

bum , & bapientia sit Patris, tum solum justifi

8쪽

cationis nostrae auctorem, suoque obsignatorem sanguine recognoscimus Quid vero accommodatius, quam ut eidem omnem animorum fiduciam devoveamus, ac commendemus, qui per viscera misericordiae suae, quam nobis Passione sua promeritus est, salutem , nostra simul adiuvante ope

ra , iisdem nobis se largiturum pro sit λ Quid

tandem officio humanitatis sic consentaneum , quam ut illum flagrantissimo prae caeteris studio Prosequamur, quem tanta in nos antea aestuasse charitate compertum est, ut ipsam Dei sermam obumbraverit sub forma servi, atque in semilitudinem carnis peeeati factus , a)de peccato damnave rit peccatum in carnem, ut justificatio Iegis in nobis sua morte consecraretur; tum etiam supremo Vitae tempore Corpus, & Sanguinem suum novo quodam , & ineffabili Dilectionis cumulo Disc,pulis omnibus impertivcrit, atque ita impertiverit , ut ad posteros quoque omnes incredibilis illa suae divinitatis diffutio, εc communicatio pertineret λAt enim si aequissima parIter. 8c utilissima erga Patrem, de Filium Theologicorum actuum nobis patet exercitatio; tum in Spiritum Sanetum eadem videtur etiam facillima. Cum enim ex operibus externis, quae TRINITATr omni communia sunt, animorum curatio, Gratiarum scilicet per Charitatem singulis attributio, peculiari mindo adiudicetur Paraclito; ipse prosecto. efficit, ut credamus, idem , ut speremus, unus ille, ite Deum s

9쪽

Deum, qua par est, benevolentia complectamur. Neque tamen inde fit, ut nostrae responsio operae in eo existimetur inutilis, perinde vero supernaturalium virtutum Cultum uni Largitoris arbitrio, insciis propemodum, ac dormitantibus nobis, tribuendum putemus; sed quo magis iblorum actuum exercitatione nobis opus esse cognoscimus, quoque magis per inhabitantem in nobis Spiritum blandimentis Gratiae nos corripi, ac suaviter quaqua versus constringi, atque ir' retiri sentimus, eo studiosius, fidentiusque eundem Spiritum , dante illo poscendi copiam , hoc ipsum efflagitemus , oportet. Atque eo pO'tiori lure Fidei, Spei , & Charitatis in Spiritum

Sanctum exprimendae nobis sunt vires , quod ne dum Revelationis oraculo. hanc Tertiam edoce

mur Personam , sed in nobismet ipsis singulari quodam justificationis privilegio plane sentimus. Qui enim sub jugo Legis constituti saxea omnino

corda, minis proinde, ac terroribus exercenda, ipsaque Omnipotentis manu concutienda gereba'

mus , iidem in Christi, Regnum traducti eousque de priori duritie remisimus, ut supernae dilectionis impulsui , inflexionique facile obtemperemus, nosque totos a. blandissimo Gratiae magisterio comprehendi. laeti lubentesque patiamur. Ex quo quidem cum dides evincitur in Paraclitum , tum Praecipue in eundem muttitur, , ac sustenta-xur spes nost,a., Etenim cum Christi Gratia eadem sit .justi attonis auctriη , ae caelos, eadem que una , si nos usque ad obitum prosequa

10쪽

tur, sempiternae effectrix beatitudinis; certa proseisto datur sperandi causa , eum, qui ex solo misericordiae consilio nos, prout opus fuerit, vel praevenire, vel comitari, vel consequi, atque inhaerescere nobis Gratiae praesidiis non dedignatur, eundem Opus Dum sa) bonum , nostram scilicet sal tem, usque in diem Christi 'inia, nobis non demerentibus, perfecturum . Quid porro dicam de Charitate, qua nos cum Spiritu dilect ionis teneri arctissime oportet, quam, obsecro , jucunda, quam potissimum debita, quam totis visceribus exo'tandat Novimus siquidem , qui Filii irae, timoris, ac servitutis fuimus, eosdem nos libertatis, adinptionis , haereditatis Filios nunc esse: qui peccati pressi Tyrannide duro Legis Imperio continebamur, in novitate modo spiritus, atque in oblectamento Gratiae nos ambulare sentimus: illud vero conscientia constrictum prorsus tenemus, haec

omnia praestare unum, eundemque Spiritum dividentem b) singulis , prout Vult , fecundum mensuram se) Gratie dunationis Christi. Quare cum nos per divum Paraclitum diligamus, non ne ii Ium in primis a nobis diligi oportebit, sine quone Beatitudinem quidem nostram diligeremus Attendamus igitur diligenter, quid nobis voce sua praedicet TRiNiTATis Mysterium ; quod cum se a heologicarum virtutum actibus concelebrari per nos. potissimum velit, alacri proinde animo sudeamus, ut, quae nostiae instrumenta salutis DI-

SEARCH

MENU NAVIGATION