ErycI Puteani BamelrodI Bruxella, incomparabili exemplo septenaria, Gripho Palladio descripta : luminibus historicis, politicis, miscellaneis distincta & explicata : plenum item urbis elogium, velut loquens imago

발행: 1646년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

BRUXELLA SEPTENARIA. ij corporis Septem, tam internae dc clausae, quam externae& conspicuae. Externae sunt: caput, pectus, Venter, geminae manus , geminique pedes. Internae ue stomachus, cor, pulmo, lien, iecur, renes duo. In ipso capite Septem etiam partes, sive instrumenta S bini oculi, aures, nares,& OS unum , per quod, ut Plato ait, mortalia intrant, immortalia exeunt. Peculiaris hic etiam oculorum consideratio. Quae enim conspectui obnoxia , Septem sunt: corpus, distantia, figura, magnitudo, color, motus, status. Ipsi motus Septem : sursum deorsum, dextrorsum ,

ta quoque corporis Septem : lacrymae, mucus, saliva, stercus, lotium, sudor, semen. Quid attinet omnia persequi 3 homo totus Septenarius est: sic formatur, sic crescit, sic mutatur, sic desinit. Macrobii verbis dicam, loco signato: Hic numerus en, qui hominem concipi ,sommari, edi, vivere, an, ac per omnes aetatum gradus inuri fene za , atque omnino constare facit. Recte igitur Censorinus noster: Proxime videntur accessisse natunam , qui hebdomadibus humanam vitam emensi sunt: imo proxi- me ad Sapientiam, qui ut populum dividerent,Rempublicam ordinarent, civitatem regerent, Hepiadibus usi sunt. Ab Homine ad Mundum venio: de quo apud Aristotelem in Metaphysicis Magnus ille sciscit Pythago

ο-: Numerorum nullam aliam ese,

praeter hunc Septenarium ex quo constitutus est Mundus. Sic Timaeus Platonis, de anima Mundi ue modumque&harmoniam hujus constitutionis ingeniosis numeris exponit : quos breviter Macrobius complexus est. Sed

quid profanis inhaereo 3 ad Mundi natales Septenarium facere, perfectissimo sex dierum opere Deus ipse testatus B a est.

52쪽

is ERYCI pVΤEANI est. Septimum enim,quieti destinatum, sanctificare voluit , & dierum, ut sic dicam, Diem esse. Sacri Leo isatoris verba sunt : Et benedixit diei Septimo, oe sanctif-eirit illam. Hinc igitur Hebdomades L II. annuS accepit; ut quoties Septimus laterculo suo dies recurreret, Nundi natalis celebraretur: Dies proprie Dei, ideoque cultui divino religiose consecratus. Solis deinde , sed postquam Planetarum numero Ordo temporis dispungi coepit. Ita enim existimo dierum potius rationem ad Sidera translatam fuisse, quam a Sideribus derivatam. Sed opportune Siderum mentio ue ut in Mundo Caelum contempler: quod vel maxime Septenarium est, & hoc numero terram temperat,ideo Caelum. Non frustra igitur Septem cinctum esse Circulis nonnulli volunt: A1-etico, Antaretico, Tropico, Solstitiali, Bruma Equinoctiali, Signifero, Lacteo. Horizontem enim , dc sic

Meridianum, quia alii& alii sunt,extra numerum haberi. Sed Errantia illa Sidera, quae retro contrario motu Fidius obluctantur, Septem Orbibus distincta sunt,dc totidem Deorum nomina, subjectam sibi naturam aeris

terraeque regentium, gerunt. Summus tardissimusque,

ut cum Antiquis loquar, sed maximo gyro, Phaenon, sive Saturnus est, gelidi & rigentis,ut volunt, genii. Hinc salutaris hominum generi Iupiter. Proxime rutilus igne Mars, an Pyroeis 3 quem alii Herculem dicunt. Medio

deinde Orbe Sol, dux, oe princeps, oe moderator quae

Ciceronis in Somnio voebasunc Luminum reliquorum, mens Mundi oe tem natio. Mox Venus, nonnullis Iu- no, mane Phosphori sive Luciferi, vesperi Hesperi nomine, sed saeculo demum nostro deprehensa, Lunae instar, aliquando curvari in cornua, aliquando alia dc alia facie lucere: quod Caeli arcanum, totum jam Planeta-

53쪽

rum ordinem destruens divinς Lyrae suae modulis Summus Sacrorum Princeps VRBANvs VII L nuper dignatus est:

mdithao alas Venerem bicornem Fulgere, Thabes aemulam. Mercurius sequitur, aliis Stilbon, aliis Apollo, pari fere cum Venere meatu, minori circulo. Luna denique aliquid Solis exprimens,quia noctes illuminat, ut varia dc proxima ue ita magnam rebus omnibus peritu ris ambage sua varietatem inducens. Atque hic in Planetis Septenatius est, in aliis etiam stellarum imaginibus conspicuus dc admirandus. Ursa utraque, quarum altera Helice, altera Cynosura, Septenaria est,& proprio vocabulo Septentriones, navigationem, magno mortalium bono , per vastissima maria dirigunt. Dixeris homines Hepiadis munere familiarem sibi Oceanum reddidisse. Quid Pleiades 3 compositus ille e Septem luminibus chorus 3 Numero benignae sunt, & hinc ortu, inde occasu suo, nunc sementis, nunc messis tempora significant. Longum sit referre omnia: sed si Mundus. ac tota natura Septenaria; quidni & Civitas, quae, ut parvus Nundus ordine ac ratione gubernatur Scriptores plerique Graeci, & Sapientiae Interpretes,Aristotelem secuti, Septenarii Symbolo Minervam, Martem, Fortunam, Victoriam, Pacem, Adrastiam,Copiaecornu designant. Quot nomina,tot ecce Palladii numinis signacula atque insignia,-ad perfectum Civitatis statum spectant. De Pace vero atque Concordia peculiariter Philo, libro de Abrahamo ; qui decumanus locus est O

54쪽

ERYCI PUTE ANIDι : Septenarius numerus tam in emundo, quam in nobis ipsis a steditione, besto, contentione prorsus

alienus est, omniumque numerorum maxime pacatus. Civitas certe absque Concordia ne Civitas quidem est: jure ac lege constituta ue ut rixae, contentiones, seditiones, aliaeque Reipublicae pestes arceantur. Intellexit haec arcana jam inde ab ortu suo BRvXELLA nostra, &ut vere Civitas esset, SEPTENARIA facta ue quid nisi Mundi & Coeli imago 3 Tam salutarem toto Regimine suo complexa numerum, cum nasceretur, crescere ad felicitatem potuit , & eminere. Bona nomina in hoc numero : Omina erant. Inter alias quidem Vrbes

nonnullas peculiari dc septemplici elogio celebrari solet Avenio in Gallia Narbonensi, Septem ornata Palatiis, Septem Xenodochiis, Septem Monasteriis Virorum, Septem Mulierum, Septem Collegiis, Septem denique Portis: cedit tamen, & plenam BRVXELLAE gloriam Septenarii concedit. Quid Venetiae, Urbs Clarissima,

Terrae marisque miraculumὶ Hoc etiam numero gloriari

solet, & hinc fortunae suae auspicia ducere, scribente in Hebdomadibus suis FABio P AvLINO, Clarissimae nuper eruditionis Viro, &cum Patavii adolescens Studiorum caussa agerem mihi Amico. Ait enim: Nomen Urbis Septem Litteris constare , sdua Vocales ultima diphthongi nexu coalestant: Septem oniis mare influere: Septem insenum ejus ab Alpibus sumina recipi: δώ-jores sere Iagistratus omnes hoc numero constitui , modoratio simul Principis habeatur: Regiones Urbis , computato Reipublica Praetorio, Septem intentrio Solita Comitia Septimo quoque die haberi denique Septem Publicos elegantioris doctrina ac Litteraturae Professorcs ali. Nimirum

Palladis numero ,&ut totam comprehendant. Lauda-

55쪽

BRVXELLA SEPTENARIA.

tur ejusdem Carmen, Septem inclusum Distichis, quo

Septem modis cum caelo Civitas comparatur.

i on haec humanis aquanda est urbibin Urbs Visetum Septem Calum imitata modis. Septem errant ignes Cato, Septem ostia Tonti Urbe fluunt, totidem h cflumina Ponim habes.

Septem immota tenent complexum climata Calum, Vrbs Septemgeminast regione ten . Bis majora foetem siex cingunt numina Cato , O Utiquo totidem lumina in Urbe Ducen . Si a Calum rapida vertigine utrimque rotatum,

Stat super undantis ritibus ista maris. Nunquam expugnatum fatum est, uisaepe Gigantas fingressi, hac terris non tulit una jugum.

RegnM Virgo astris, eadem dominaturin Urbe . . PDemum Caelum, aterna erit Vrbs Venetum. Sed nostrum oppono G R I P H V Μ Epigrammati,non Septenis, sed Septies Septenis Distichis circumductum. Et nostram oppono Vrbem Vrbi,Belgicam Italicae, M diterraneam Maritimae,quae nec toto potuit GRIPHOab lvi. Reliquum est, ut ipsam Romam,dcillam quidem Antiquam, Vrbem unam , dc in qua omnes erant Vrbes, cum una hac componam. V nam, dc Magnam inclytamque, tam Palladis numero, quam Virtutis robore , totum licet Martem complexam. Iactat sese Seiaptima Olympiade, de a Romulo conditam esse. Rom lum autem, & ipsa Parilia qui Natalis Urbis estὶSeptem Litteris notari. Sub Septem Regibus quasi adolevisse, Septem Montibus eminere, bis Septem Regionibus distingui Septem Circis Minoribus ornari, Septem Aquis irrigari. Quid tamen est haec Roma, quae Imperium terris,animos aquavit Olympo,

56쪽

dia ERYCI PVΤEANI aemulam in Belgicis Provinciis Vrbem invenit : imo haec Nagna hic jam parva est, quia numeri mysterio vincitur, in quo magnitudinis omen auguriumque col locarat. Plenam laudem sibi BRvXELLA vindicat,& INCOΜPARABILI EXEMPLO SEPTENARIA, titulum, quem praefiximus, meretur.

NOMINE PALLA s. J Hepiadem Palladis nomine esse, & Palladem Hepiadis, mystico sensu Docti Scriptores exponunt. Martianus Capella, libro uti de hac Sapientiae Dea, de hoc Deae numero et In numeris Heptas, prior igni, tertia Luna . Quem versum in Musathena mea, & libro de Bissexto explicavi. Idem 22 id autem te Heptas Veneranda commemorem Z qua quod natura opera sine farturarum contagione conformas, inter Deos Tritonia Viginis locabulum possedisti. Nam mm omnes numeri intra Decadem positi, aut gignant alios, ali que gignantur, aut procreentur,

Hexm s Octasgeneranturiantummodo, met w autem

creis, S creatur. At Hepta3, quod nihil gignit, eo par Virgini perhibetur sed quod a nullo nascitur, hinc H

nema est. Macrobius libro I. cap. vi. in Somnium

Scipionis : Septenario adeo opinio Virginitaris inolemit , ut Pastas quoque vocitetur. Nam Virgo creditur, quia nullum exsteparit numerum duplicatus, qui intra Dena rium coarctetur, quem primum limitem constat esse nume-- romum. Talias ideo, quia ex folius Monadis foetu re multiplicatione processit; scut aginem a sola ex uno parente

nata perhibetur. Plane arcanus hic numerus, neque

alium rebus divinis aptiorem esse Pythagoras docuit. Videndus Philo Iudaeus, de opificio Mundi: qui ut Doctissimus est, ita hoc argumentum ingeniose & fa

57쪽

VRBs BRvXELLA: J Belgicarum Nobilissima, Collibus varia Fontibus amoena caeli& soli benignitas, ubi ad elegantiam & candorem nascuntur homines,paci dediti.& bello apti si injuria irritentur. Vt pretium loci dignitatemque aestimes, hanc sibi Principes sedem

elegerunt. Antiquitas in crepusculo quasi temporum laborat; cum vera, ut dc aliarum hic Vrbium origo ignoretur. A Normannis fortassis initia r qui cum haec loca de Soniam silvam, Herciniae reliquias,circa annum Christi I n. c c c. L x x x v. insiderent injecto Sennae ponte, hunc munire potuerint, & securum sibi reddere. Castrum aliquod structum esse,verisimile est. Mox partim loci aeriisque, partim temporis occasione & tran

quillitate, dilapsis jam Barbaris confluxisse incolas,Vrbemque natam esse. Caussa igitur nominis fortassis a

Ponte dc Castro. quasi id est, Castrum Pontis : quemadmodum Oenipons, Tirotensis Provinciae Metropolis, Germanice Instms, a fluvio & ponte nominata. Sel autem, sive Sael plerisque urbium pagorumque appellationibus adhaesit. Qui a Palude , quasi

Troec stet, aut aliunde derivant, ostendere ingenium maluerunt , quam nihil dicere. Amoenius certe a pallade , quam a Palude. Quia & PALLADIAM, sive S E-PΤENARIAM facimus, imo quia PALLA DEM; adeoque virgineo Hepta lis mysterio ad priscam origi nem , veramque laudem Delicium Vrbium revocamuia De nomine quicquid sit, Bruxellam quoque Palatinatus in Brureinia exhibet, sci ibente Munstero, lib. III. Cosmographiae suae,cap. C C CL V I. Esse Emminiam par quam quandammitionem, multas complexam egregias vitias, earumque caput oppidum Bruxestam esse e mor-matiensibus autem olim, cum Ducem isti uum haberent ,

58쪽

ERYCI ΡVΤEANI paruisse. Parva Brureinia est, & audebit tamen magna esse, quia Bruxellam habet, di Belgarum gemmam ap pellatione repraesentat. Haec nostra gemina olim fuit, Inferior, dc Superior: quemadmodum Superioris appellatio, etiam hodie in usu. BELGICA PALLA s. J Sive Numero, sive Nomine. Nomen olim Vrbs Attica accepit, victo a Dea Neptuno : tanto majus meliusque erat, Pacem dare . quam Bellum ue Oleam producere, quam Equum. Numerum BRvXELLA habeat, & sic Nomen , quae in Belgio hodie, quod illa aliquando in Graecia, potens Civibus , inclyta virtutibus, & universae gentis enco mium una sustinet. Hic PALLAs est , hac a PALL D E artes omnes, sive mentis, sive manus: & quidni

igitur appellatio sequatur 32 Hunc hἱc Cecropia mariis flectantur Athena

Carminibus,gaudωtquesua victrice . inem .

DISTIS CHON IL

omine numen habet , Septenis scripta figuris D I v v s quot legitur , Div A quot ipsa loci. L V M I N A.

I NAR II mysterio, quod ad PALLADEM , ut di-Xi, resertur. Septenis enim figuris SEPTENARIA Vrbs nostra scribitur, ut & ipsa MINERVA. Prima quidem origine, ut notavi, Pruset, postea Brussit , sed Latina formatione BRVXELA, ac deinde per Epenthesin BRVXELLA. Numinis hic vocabulum color Antiquitatis excuset: quemadmodum in communionem Divi

nitatis

59쪽

ARV XELLA SEPTENARIA. as

nitatis Urbes , sed eminentes veniunt, & tantum non Deae ue in terris sitae, sed quasi caelum Occupent. Sic Roma quo uno exemplo contenti simus) apud Martialem : Terrarum Dea, gentiumque Roma ,

Cui par est nihil, oe nihil secundum.

BONO. Vt haec sunt, BRvxEL LΑΜ non possum nisi Romam Belgicam appellare. Sed si Aram quoque erigere fas es , & Vrbis hujus , dc PALLADIs nomen, ipsumque hunc adeo G R I P H v M inscribam. DIvvs QIOT LEGI Tu R. J Vrbis Tutelaris, sive Genius , D. MICHAEL, SEPTENARIus est : Hepiade enim Litterarum constat. Sic ipse Ge

Σ, ΑΣ , qui ne scribi quidem debuit , nisi ut plenitudo

quaedam divinae in homine, humanae in Deo naturae notaretur. Sed MICHAEL, tanquam primus Princepsque inter caelestes Genios: ut inter alias Belgicarum Provinciarum Vrbes BRvXELLA, eminet. Sunt eta iam non hominum tantum , sed regionum, urbium, domorum , locorumque Genii divinitus quasi custodes dati , dc religione electi, ad mala scaeva quaecumque feliciter averruncanda. Suum quidem B R v x E L L Ajam ab antiquo coluit,& eo constantcr loco ubi M. Gu'DI L AE templum , ut hodie spectatur, aedificatum est. AEdificatum autem anno oo. X L v M. a Balderico Comite: qui ex insula, & aede Gaugericiana in hunc collem corpus Divae solenni pompa transtulit, & vere evexit. Structura mutata est, Tutela mansit ue & vicinum sibi adhuc Sacellum D. N i c H A E L habet, pietatis eo C tem

60쪽

θ6 ERYCI PUTEANI tempore nascentis splendidas angustias velut adumbrans. Hinc Insignia Vrbis , imago Genii armati, & victoris, rubente quasi lumine circumscripta, sanguinis umbram exprimens. Sat ferienti similis, & in subjectum pedibus hostem, tanquam defendere Civitatem videatur, clypeo protectus, gladium vibrat.

DIvΑ QNOT IPs A LOCI. J In Tutelae consortium D. quoque G v D I L A venit,antiquitus GoEDELA, Septemque elementis scribi solita, vernacule erile, ut sacra monumenta attestantur. Simplicius

Goiaeel. id est, bona pars, vel bonam partem sortita: nisi ad ic sive salutem referre malis. Hoc nornen Di, vae: ipsa nonne breviter dicenda 3 In finibus Brabantiae nata, Patrem Uilgerum Comitem, Matrem S. Amelbergam, quae Soror fuit Pipini Landensis , Avum vero maternum Carolomannum habuit ue Fratrem Abie-bertum, sive Emebertum, Cameracensem Episcopum ;Sorores Reinil lim , Pharaildim, Ermelindim, vitae omnes sanctitate insiones. Ita Chronicon Cameracense, enotante Clarissimo V. Auberto Miraro, Amico nuper nostro, & talium curioso: dAbleberim ex Mach baten ago oriundus, parentibus vita oegeneris naritate Clarissimis o patre et idelices mi ero Comitet , sancto viro , isque Amelberga mawre editus e Cuius oriam qua orsancta sorores suere ha : Reinsidis, Sanachildis seu Phanusidis, Ermeundis, beatissima quoque Gudita , junior aetate , sed non minus praestantior sanctitate. Pipinus autem Landensis , qui circa annum II C. XX v. Praefectus fuit Regiae sub Lothario& Dago-berto Francorum Regibus, ex Id ubero a liberos tulit, Grimoaldum, S. Gertrudem, Fundatricem Nivellensem, & S. Beggam Andennensem. Haec nupta An-

SEARCH

MENU NAVIGATION