Thomæ Bartholini Oratio in obitum clarissimi viri d. Henrici Fuiren medicinæ apud Hafnienses doctoris ..

발행: 1659년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

7쪽

THOMAE ARTHOLINI

ORATIO

In bitum

FUIREN

Medicinae apud Hamienses

Doctoris eritissimi, Con brini sui.

9쪽

TH. BARTHOLINI

ORATIO

In bitum

D. D. HENRICI FUIRENMedicinae Doctoris.

Nusitatum candoris virtutisq;

omnis exemplum nobis orbiq; subreptum in HENRICO FUI REMIO Clarissimo Med1cinae utriusq; Doctore deploramus , cui justa persoluturi dolendum ne in publicari gis calamitate , quam privato amici luctu jure dubitamus. AEstimanti enim utriusq; jacturae, pacisi amicitiae, Ortunaei virtutis conditionem illa potior occurrit, cujus damnum est irreparabile, quaeq; mel1ora exempla mortalium animis impressit Astuantis quidem belli exempla detestamur , quibus veluti blae hine inde varia fortuna, sed dura semper, actamur, milleq; miseri involvimur ruinis , coelo infensori superis iratis in nostri perniciem conjurantibus, quum ubique prostent miseriarum argumenta, velut victimae homines passim immolentur, ut patriam tandem in patria quaer,mus,in alia opus sit infelicitate ad istam tuendam infelicitatem. Malorum omnium in bello summam contraxit Eus scelerum vindex, quia nostra scelera vindi

10쪽

ctam merebantur suppliciis nostris acerbae Numinis irae litandum erat, quae tanto urgent premuntq; Chementius, quo sunt justiora Sed tamen, quia pacis tantum causa ex Platonis sententia suscipiendum, mediis bellorum fluctibus haud dubia spe erigimur , quod pace posmliminio nobis restituenda, aliquando sit terminandum, quodq; vitiis cessit, virtute possit revocari. inis vero integros illos mores reducet, antiquam constantiam candidam mentem, quibus cum FVIRENIO ivimus nuper exsequias' Vellem nobis blandiri, si postam, si seculi iniquitas pateretur Prona jam mihi in pejus fides.

Mala multa patimur, sed majora vel eXperiemur vel merebamur, quia eXulat candor proscripta ex animis rect iveriq; voluntas, in D EUN hominesq; amor,& quidquid deniq; beatos nos reddit &felices, laudare malumus quam imitari. Bellor in finem praevidenatis, sed nunquam vitiorum quae insanabilia , quia ferro CXasperantur. Nos agitur publicis his aerumnis irretiti, quibus se subtraxit praescia futurorum UIRENII mens, tantum virum privatim sed publico quoq; nomine grata in beatos, nes recordatione deflemus, quod vit; taedio inter maxima mala existimaverit vivere, moriq; maluerit natus dia vina, quam didicerat arte, mortales servare, quam inter vivos quotidiana funera intueri perversos mores Utinam eo amico diutius frui licuisset, ut tantarum vim tutum conamercio publicis facilius incommodis uiliceremus quibus tanto urgentius premimur , quo acerbior est oloris magnitudine amici memoria. Ego tot annomia itinerum studiorumq; comes , sanguinis vinculo

sed Mori amicitiae veritatisq; jure obstrictus , commit tere nolui, ut beati FUI RENII de in publicum cinnae merita, totq; illustres virtutes, quibus velut uenam is Vita Mus signi fulgore coruscavit, alta oblivione facri

vatu

SEARCH

MENU NAVIGATION