Thomæ Bartholini Oratio in obitum clarissimi viri d. Henrici Fuiren medicinæ apud Hafnienses doctoris ..

발행: 1659년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

vatis defectu sopirentur. Paucae multis libabo, quia cuncta paucis pagellis comprehendere , nec mea tenuiatas nec fecunda bonis exemplis FUIRENII vita patitur, in qua sola beatissimae vitae habuimus compendium. limra tamen dicturus sum , quam Voto conceperam. Enimvero,quod si ipsum redivivum quotidie intueri, & velut in speculo non fictam virtutum maximarum speciem admirari in superstite liceret jucundius opera hac supersederem. Nunc quia nobis fata Virum inviderim , penediXerim, virilitem omnem ex mortalium contubernio cum

illo abduxerunt, in hoc erimus facundi, ut prae multitudine excellentium virtutum vel minima dicantur. Nota narrabo, primi tyrocinii annis consuetudine mihi perspecti, quorum fidem non commendabo Lectoribus, quibus vel FUI RENII virtus, vel nostra fana innotuit, ego insuetus mentiri, ille nec mentientes ferro. Sicco pede praeclaros FUI RENI natales praete irem , nisi &hi inter virtutis argumenta essent, quibus inflammati posteri, ad gloriam concitatiori cursu grasantur. Non terrae filius fuit noster, sed ex familia Asclepiade satus, Patre Medico consummato sed extra seculi fastum D Georgio Fuirenio Bolanico MChymico nulli secundo matre vero Matrona incomparabili Margaretha

Finchia , summi Medicio Thomae Finchii, Avi nostri, filia lectissima. Dies erat XXVIII formosissimi Mah,quam to decimo seculi currentis anno, quo lucem primam vidit beatus FUI RENIUS, primam parentibus laudatissimis, Avoq; Paterno tum adhuc superstiti, Spectatissimo Viro Henrico Fuirenio seniori, spem exspectationem concitavit, quam cum aetate egregia pueruli indoles indies exauxit confirmavitq;. Eluxere enim in prima et

te haud obscura indicia, quibus se tantis parentibus dignum assereret,& sequuturae vitae praeclarum initium face- 3 ret.

12쪽

ret Ab utroq; Axi, aristimo, venerando senum p ri, gravitatem primis annis didicit, a Patre Doctissimo luterarum semina , a Matre, qua nihil inter foeminas sanctia iis, cum ipso lacte pietatem , probitatem coeloq; dignas vi tutes caeteras imbibit , ex omnibus compositos mores viatae integritatem , quam semper servavit, laudabili aemul tione expressit an1mo concepit. Maustis domi a severis magistris studiorum fundamentis, altius postea aliis se neutiquam immersit , quibus ad ornatum potius quam utilitatem eruditi utuntur, sed qVum artem longam, Vitam pe brevem ex Coo intelligeret, statina patriae Academiae inbtiatus, initia meditabatur artis ad quam naturae quadam propensiones parentum Xemplo ferebatur. Tantum

tamen aliis indulsit, ut lingvis Latinavi Graeca, scientiisq; Philosophicis , inprimis Mathesi, esset abunde ad eruditio nem Medicam instructus Et haec cilla acriter ursit auspiciis beati Parentis nos ri , in cujus familia per tempus vixit , moxq; morienti adsi itit, o fideli opera Magni Avi sui Thoma Finchii, cujus convictu pos eat erud1tione quotidie utebatur , deniq; consiliis D. lai Worm1 Amnis M. Jacobi Finchii Avunculi, pliarimum adjutus, quorum omnium ductu tantima profecit, ut capacior animus per latiorem orbis campum esset explicandus. Itaq: Soram cum Parente nos rori fratre seniore Bariolo Bartholino concessit, ut D Joachimo Bursero Celebri Florae Ambsio, familiarius innotesceret Nunquam eo fuit animo, quo multorum stultitia pervenit, quibus patriae bonaso dent, 'Xterna quaecunque singulari se fuco adornant Famam cruditionem magnorum Medicorum , qui catem pes at in patria nos ra eminuerunt, Finckii, Wo

mi , Arnisaei, Fabricii Murseri, Laurenbergii Fos ii, Pascasi, Sperlingit, Severint, Laelii, aliorimaq , suspexit semper' ad imitandum serio, nec infelici successu legit.

13쪽

pit. Insgni Parente suo proemature orbatus, aliis hau-lit scientiam,qua ad stuporem domi ille abundabat,silioq; eandem insevisset , si mors non intervenisht, magnis inimica conatibus. Posteaquam Sorae Clarissimo Burseri sicco victitasset, propter Epidemiam luem, quae patriam depopulabatur, Excesima Parentis nostri Caspari Bartholini ad suos reversus alios soles meditabatur , quibus ulterius inclaresceret virtus domi spectata Belgium primo adiit,4 in florentissima Leidensium Academia, vicinisq; bonarum literarum emporii , quatuor annorum

decursit universum Medicinae stadium absolvit Cadaverum sectionibus apud Adrianum Falcoburgium, nitidum Prosectorem, vacavit, Bolanica sub Adoli Vorstio Flore geni, Polyhistore eXcoluit, crebrisq; Xcursionibus inquilinas Bataviae plantas collegit, PraXin auspiciis O Nionis Heurnii Emaldi Screvelli exorsus, Nos dochium frequentavit , duceJoanne Walceo Medico subactijudici singula accuratiori cura percurrit. Subinde Anaste-lodami summos in arte siccandi & mcdendi Magistros Nicolaum Tulpium &Vacutum Lusitanum audivit invisitq;. Franekerse nonnunquam solidia sua Menelao Winshemio, notae tam Medico, submisit. Trajecti quoq; ad Rhenum, cujus solenni inaugurationi interfuit, Henrico Regio, Reimer, aliisq; rarae doctrinae Profes bribus innotuit Enchys deritq; Paludant Musaeum Naturae illud Theatrum , curiosis oculis perlustravit. Ubiq; hoc egit,

ne locatae operae temporisq; paeniteret , ab omnibus quos eruditio Medica evexit, mutuatus est, quod arti suae sciret

profuturum, ibiq; modestiae, candoris .insignis doctrinae famam post se reliquit. Maturus deinde eruditionein judicio ad Gallos abiit , cultissimam gentem, ut ossiciosam linguam amplioremq; doctrinae proventum sibi compararet Lutetiae in scholis Medicorum discendi cupidus

14쪽

dus frequens visebatur, in Theatro Anatomico Medic rum' Chirurgorum assiduus erat Disiectorum spectator, privatoq; cultro exta animalium evolvit, in No comiis instructissimis variorum morborum historias vidit 3 curationes, sub avisonio Chymico Clarissimo arcana Naturae ignis artificio sollicitavit Minvenit, Hortum Regium variis plantis sub Dia de a Brose magnifice nuper instructum, amore Florae saepicule ingrediebatur, 'uicquid deniq; ad artis suae perfectionem ubiq; in urbe vast issimaeXtabat sine taedio viarum aut sumptuum avidissimo animo venabatur Reliquas Galliae Provincias cadem solicitudine percurrit, non tam videndi studio, quod plurimis susticit, quam ut naturae varietatem in elegantissimo imperio, Doctorum de singulis judicia exquireret. Bone D EVI, quam turpiter hic alii se dare solent, qui te

ras oberrant, veluti pecora, luxum peregrinum tantum sectantur ad suos referunt, neglectis praeclaris gentium institutis, sola vicia, habitum peregrinum, peregrinos morbos pro usu patrio mercantur. Rectius domi manerent illi cum patrium instruerent. Oceanum, ad quem sanctius vivitur, suis moribus insciunt, dum ali nos errore imitantur, propriae poena misere succumbunt Nosteri UIRE NIU S ubiq; incorruptos mores servavit. Vitia aliorum vidit multa, sed correxit de CXsecratus est, Omniaq; praeclara ampleXus didicit in vere- granatione sic arcinodum. Peccant enim&illi, qui nimis curiosa diligentia per omnia vagantur, quaeq; multa scire debent, soli volunt Non omnia mens humana capit , omnium intervenire secretis in peregrinatione periculosum per universam vitam FVI RENIUS reiput sine ulla Polyhistoris ambitione,sola illa sectaretur in

destissime, quae maxi in facerent ad Medicae artis complementum Pluribus illam temperantiam optaremus , qui

15쪽

universum ingenio suo metiuntur, di intra diligentiae suae ambitum constringunt. Fastidientis stomachi est, omnia Apici fercula degustare, quae inquinant corpuS, non alunt. Ut ciborum, ita doctrinae suus est modus. Nimia eruditio onerat, moderata prodest. Hinc, dum mnia nonnunquam nimia sciendi aviditate sectamur, quae necessaria sunt vel negligimus vel non assequimur. Late patet Medicina campus, per quem decursuruS, caveatne vel nimijs farcinis oneri succumbat, vel serius tardi- usq; iter aggrediatur Antiqui amplitudinem artis emendaturi, ut singulis pares essent, stagulas partium aflectiones suis Medicis assignarunt. Nostro seculo omnium particularum salus uni edico incumbit, qui vix partibus suis ex voto aegrorum des ingetur , si per varia Criticorum , Historicorum, Antiquariorum , Philo ph rum , Politicorum , Ictorum , Theologorum studia nimio temporis dispendio, audaci temeritate fuerit di-

Vagatus. In immensum quoq; crevit Medicorum inter nostros scientia Anatomes motanices Ghymiae amplitudo is novorum morborum infelix ortus, potiorem hominis artatem solitariasq; curamrequirit. Itaq; accuratum FVI RENIUS cum studiis calculum subduxit. neglectis in itinere quisquiliis seriora Medicorum apprehendit. Quo animo ab itinere suscepto ad Montem Pelium deflexit, illustre illud Medicorum domicilium , ubi copiosius per campos suas Opes Florat ornamenta spargit,4 in urbis horto luXuriat Grata praesentia Fr Ranchini M. Bellevati Medicorum in orbe notorum favorem ibidem meruit,& Catellanum celebrem Compositionis Alliermes Dispensatorem convenit Marsilia enoam vectus, per Liburnum , Pisas, Florentiam,& Bononiam, Patavium appulit, quam studiorum optatissimam sedem sex annorum pacto sibi delegit. In fa-

16쪽

miliaJoannis Rhodii Polyhistoris, Medici, maximo Rebpublicae Literariae damno non ita pridem defuncti, ex cujus familiaritate quotidiana tantum discere potuit,quantum frustra alibi passimq; per orbem quaesivisset, cum se tre Thoma Fuirenio, Viro Eruditissim, naturae artisq; Medicae abditis nocturna diurnaq; indus ria se immersit. Ingentes conatus uvit Joannis Vestingi in dissecandis cadaveribus dexteritas in Creticis Plantis facundia, quem etiam ad Baldi montes amicum comitabatur Magna Vestingi erat fama,& major cloquentia, quam accurata manus comitabatur. Mutina duratur ad omnem mem riam operi Anatomica figuras per Caelatorem ex vivis cadaveribus Xprimendas adjungeret, praeter FUIRENIUM nostrum, me conicenum admisit neminem. Eodem Joanne Leoniceno artis perito, praeeunte homines animaliaq; privata manu FUI RENIUS

cvisceravit Martificiosas venarum, arteriarum iervorum, magna curas Unius hominis cadavere exsectorum

tabellas stupendo opere exstruxit, patria Academia destinatas Chirurgicas operationes apud Petrum de a cheltis unicum Aquapendentis discipulum superstitem manu promptum consilio, accurate perdidicit Chu'miam cum J welfero, domestico tum nostro , iam bene de Re Pharmacelitica merito, recoluit. Consultatinibus gravissimorum Medicorum Benedicti de Benedies is

gmaeli , aliorum i subcisiva horas impendit, torpetuus Exercitatissim Medici Jo Dona Salae laudati era comes, culti senis favore iacredibili humanitate ad cimnes viros cum illo admittebamur. Reserebat ad DHrium singulorum aegrotorum assectiones , causas mos

rum, si 'a curandi Methodum remediorun for la, sene nostro praescriptas, deniq; eventum, qua exercita

17쪽

tione nihil ad recte feliciterq; medendum utilius, quum

frustra in universalibus scientia nostra occupetur iis in C o vel Titio exerceatur. Bibliothecae interim illustris Nationis Germanicae cum laude praefuit , resq; ejusdem tanta prudentia, Consiliari titulo, administravit, ut omnium applausim meruerit, supremum in Gymnasio Patavino magistratum obtinuisset , si a modestia ejus id

impetrare potuissemus. aeterum gloriae contemptor maluit honores mereri, quam accipere in Vanquam civili abundaret prudentia , eruditioneq; Medica excelleret , nunquam tamen Vel inde laudem, vel hinc lucrum ambivit. Sibi maluit privatim viveres cum sapientia habitare, quam publica omnium se invidi: e CXponere Felicius degunt, qui hac animi moderatione vitam quietam sine ambitu ducunt, vere illi vivunt, nec spiritum ab aliis praecario trahunt Honores declinare quo meremur , magnae pus est prudentiae, majoris tamen seipsum prudenter sine fastu gerere,.sua felicitate contentum sibi ipsi imperare FUI RENIUS noster sibi

oblatum honorem Naturae artiq; Medicae detulit, dum spretis aliorum superbis curis, honorumq; blandimentis unius veri utilisq; investigationi sese unicum addixit, ut sciret penitius naturae procus, quid sinu interiori condiderit natura , quid amasiis suis aperuerit, quid de naturae viiij morboruna incantamentis elisus probaverit , vel majores tradiderint Utrumq; in prolixo itinere qua siviti invenit orum juniorumque Medicorun placita cceditis monumentis investigavit, quae tanta cura tantoq; delectu passim in itinere Sc patriae redditus congessit, ut paucae in Orbe medico huic Bibliothecae conferri possint Naturae varietatem insolitos morborun casus sedula inter itinerum molestias invenit .ercitatione. Hac mente animatus , quum diutius mo- r ram

18쪽

ram utilem Patavii traxisset, reliquas Italiae urbes data oportunitate perlustravit. Veneths ccciiij Foli Anatomici, aliorum conatus publico dedicatos expendit. Bononiae Fortuni Liceti, Philosophi tum eminentis, postea primi in Gymnasio Patavino, Sala defuncto, Pr fesseris Medici amicitia se insinuavit. Ibidem opera Buth Ambrosint in uisun Aldrovandinum admissus

Naturam variam venerabatur. Florentiae Magni Ducis

Etruriae officinam Chymicam, alia visu digna invisit. In urbium Regina Roma benevole ab Equite Illustri

Cassiano a Puteo, naturae antiquitatis pronaocondo exceptus , eruditos P. Athanasii Rircheri, utiles Pauli Zacchiae curiosos Petri Servi labores admirabatur. Neapoli Chirurgorum Principem Marcum Aurelium S verinum , hospitem olim nostrii ibi demeruit. Inde Vesuvij vidit ignes, thermas Puteolanas, fontes Tiburtinoso quicquid rarum aliisq; terris invisum florentissima Italia exteris solet monstrare. Omnium singulari amore tenebatur, de natura sollicitus, visis Imperati Neapolitanti Calceolari Vcronensis natura thesauris

ipse collegit quicquid hinc inde illustre spectantium oci

los animosq; exsatiat. Digna profecto severis ingeniis diligentia , unde pressius naturam velit nudam iure vel antiremur. Ludunt illi operam , qui Naturam inter ophistarum tricas, disputationum contentiones quaerunt. Monstrari debent harc non disputari, sexcentis Sophistarum distinctionibus ne culicem ae state media profligaveris Pessime se prostituunt multi, qui pleno ore de plantis certant, de animalibus disserunt, de Metallis commentantur, de natura Rerum litigant, si ad rem ventum fuerit praeter oliis Masinos norunt nihil, quia a cerebro naturam formant,& ingenii acumine constringunt Inspicienda ipsa Natura ut intelliga

tur s

19쪽

tur in sensibus investiganda, quae sensibus capiuntur. Ingredere Musaeum TUI RENII, quicunq; Philosophi

nomen inanibus altercationibus ambis , ut Philosophus egrediaris , discasq; , quod ignoras , aliud esse naturam nosse, aliud rationem V1debis ibi artificiosas ossium humanorum Omnis aetatis compageS, nervorum Venarumq;

speciosas tabellas, metallorum genera mineralia, terrant Varietates, gummata , lapides suis classibus per species dist inistoc, animalia peregrina , monstrosos pisces, serpentum exuvias , lacertos squamosos , insecta variegata, mira conchartim facies, infinita alia Naturae tridentis miracula, ex quibus ad publicum commodum solidam eruditionem plus erues, quam ex mille libris, aut bis mille disputationibus. Hisce in itinere accurate conquisitis domiq; postea digestis, animum vera Natunae cognitione imbuit FUI RENIUS&per omnem vitam insigni voluptate pavit. Hoc Medicae doctrinae thesauro usu rerum praeclararum, selectissimorum librorima D universae Natur: e copia instructus, velut amplis spolius, relicta Italia per Parmam Placentiam, Mantuam Mediolanum, perq; Alpes invios cum fratre Theodoro Fuiren, illibato illo pectore, Helvetos salutavit masculami cordatam gentem , inprimis Basilea , laude medentium clarae, videndi desiderio tenebatur. Summa humanitate Medicinae Proceres Emanuel lupanus, o Jacobus a Brunn,

Jo Casp. Bauhinus, Felix Platerus Juniori junctos nos

CXceperunt, utriusC Parentis memoria Mamicitia Passus est hie UIRENIUS noster se exorari, a se

tandem dissicissime obtinuit, ut antequam patrios reviseret lares , Xantlatorum laborum Se solidae eruditionis Medicae testimonium , solenni ritu publice exambire . Ab omni fastu semper fuit alien1ssimus , doctusq; malitii essis , quam videri. Ne tamen praeter majorum consu udu

20쪽

tudinem sibi dissidere videretur, hoc mecum elegit Brabeuterium, in quo utrius 7 Parentes , Avit amnes lauream Medicina supremam reportarunt, ubi cum delectu ingeniorum honores digni conferuntur. Igitur Patres Basileenses,justi humaniq; candidatorum censores, audita in privato examine F U IR E N II in Re Medica eruditiones, ad publicas Lectiones admiserunt, quas di sputationis vicarias, urgente pectoris necessitates, data Optione elegit Hydropem Asciten triduanis praelectionibu in Medicorum Collegio eo erudita caveae applausu absolvit, ut qui publicam alioquin lucem de industria declinaverat, suasu tamen Clarissimorum Virorum typis Basilcensibus posterorum memoria commiserit Ita publico consensu octoralem mitram diribitore Celebe rimo Bauli in in eadem mecum Cathedra jure meritissimo Pridie Idus Octobris CL IDC XLV obtinuit. Gratulabar inpense mihi, quod in partem praemiorum admittere , qui eruditione rerumq; usu libenter illi ex merito cedebam. Sensimus aliud Doctorum Rauracorum beneficium , quod in Collegium Medicorum adoptat Principibus illis Achivis permisceremur. Quaecunq; FUI RENIO hic, ubiq; consignabantur vi

tutum laudumq; documenta , minora meritis censebantur. Laudari ab omnibuS D tus, satis tamen a nemine aest imari poterat. Egre hinc divulsus, per Solo iurum, Be nam, Lausannam , GeneVam Lugdunum Sc Aureliam,

tandem Lutetiam rediit , dissici limis itineribus uberanis , ubi lusi ratis revisisq; quae digna videbantur , intimiusq; cogniti quae e usi CXistimavit, magnam Britanniam magnorum ingeniorum feracem meditabatur.

Temporum vero injuria tollorum civilium tempesta

te saeviente , in Belgium regressiis, amicis veteri necessitudine conjunctis V Orstio, Wala O,& consanga ineo Andrea

SEARCH

MENU NAVIGATION