Sophocles quomodo rerum sui temporis statum in heroicam aetatem transtulerit Specimen Primum

발행: 1866년

분량: 63페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

AUCTORITATE ATQIAE CONSENSU

ACADEMIA GEORGIA ADUATA

9쪽

Quum inde ex eo tempore, quo philologiae studio me dedi, Sophoclis sabulis operam navassem, nec ad Homerica carmina perlegenda et cognoscenda incumbere destitissem, utriusque poetae heroicae aetatis descriptionem, quamquam ad eandem rem pertineret, tamen haud paucis locis intor se differre non intelligere non potui. Hunc enim in ea depingenda, quatenus fieri potuit veritatem secutum esse persuasum habebam , illum contra rerum suorum temporum Si tum suaeque ipsius civitatis conditionem in heroica transtulisse reperiebam. Quod quidem , ut per se mirum Videri non potest aliud enim poeta picus , aliud tragicus in scribendo sibi proponit cita tamen operae pretium putabam esse, id quod mutatis mutandis omnes ninium temporum sabularum scriptores in se admisisse constat, in uno illo Sophocle accuratius perquirere , quum hac re ad hunc poetam recte intelligendum atque interpretandum nonnulla sperarem me

esse collaturum.

Quamquam autem id sumum mihi videbatur esse, ut in hac re illustranda quam plurimum ad Homeri ipsius casemina recederem, ex quibus verum heroici aevi statum cum jure quodam colligendum esse jam supra monui, hoc tamen omnem in partem fieri non posse natura ejus ipsa ita seri, quum Verbi causa omnium eorum, quae Oeta ex Atheniensium institutis significavit, jam per se in Homer analogia

inveniri non possit. In universum Vero monendum est, Oetam, si respicimus duas priores nostrae dissertationis partes, quae de rebus geographicis et ethnographicis' atque do rebus publicis' inscriptae sunt, in his illam temporum confusionem duplicem in modum in se admisisse. aut enim

10쪽

rerum, quales posteriore demum aetate exsistebant, combtionem induxit personas, quas in scenam produxit, disertis verbis atque sententiis prae se serentes , aut eam judicandi rationem, qua illis temporibus cives ejus Singula res complecti solabant, in heroibus describendis expressit; nec sine studio quodam populari hoc ab eo factum esse, suo loco nobis erit exponendum. Ex duabus vero his rationibus ad reliquas dissertationis partes, quae sunt de re militari , ,,de rebu Sacris de rebus privatis' prior sero tantum pertinet. Itaque harum tractati per se clara est, nisi quod, quomodo quaestionem de rebus sacris instituturi simus, in praelatione hujus capitis pluribus explicandum nobis videtur. Perpauca vero, quae quinque his capitibus nobis subjicere non licet, in sexta particula breviter addemus. Haec de opusculi nostri argumento praemittenda erant. Itaque ad propositum ipsum nos convertamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION