Exercitationes de structura viscerum, nominatim hepatis, cerebri corticis, renum, lienis, cum dissertatione de polypo cordis quibus accesserunt ob materiæ vicinitatem ejusdem Malpighii epistolæ duæ de pulmonibus ad Joh. Alphonsum Borellum, perscriptæ

발행: 1682년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

et46 De Pulmonibus

sinuose circumductus , undique spargitur , donec ad parietes , angulos &venarum ramos resorbentes appellatὰ Non ulterius vis oculi in vivente animante aperto potuit extendi , hinc credideram sanguineum corpus in spatium inane erumpere, & hiante vase

N parietum structura recolligi, huic ansam praebebant tortuosus & in diversa diffsus sanguinis motus , & ejus ad determinatam partem unio : fidem tamen meam dubiam secit exsiccatus ranae pulmo , qui sorte in minimis ut postea deprehensum vasculis sanguineam rubedinem servaverat, ibi enim perseetiori vitro, oculis non amplius piincta efformantia corium, quod dicitur Sagrino , sed vascula annulatim

immixta occurrebant; tanta est horum vasculorum divari catio, dum hinc inde a vena & arteria prodeunt i ut non amplius vasis ordo servetur , sed rete conflatum ex duorum vasorum productionibus appascat, hoc rete non solum totam aream occupat , vertim ad parietes extenditur, & excurrenti vasi

nascitur, prout copiositis , licεt di

Milius potui in testudinis oblongo puri

262쪽

mone pariter membraneo & diaphano. observasse; hinc patuit ad sensum , ianguinem per tortuosa vasa divisum ex-gurrere , nec in spatia effundi, sed pettubulos semper agi, & multiplici flexu vasorum disjici; Nec novus est naturae

mos extrema vasorum ora invicem jungere, cum in intestinis , aliisve partibus idem ipsa servet; quin immo, quod mirabilius videbitur , venarum fines superiores scilicet clim inferioribns spectabili invicem nectit anastomosi , ut optime observavit doctissimus salis-

Ut autem proposita facilius obtinereppssis, & vis assequi, sectae ranae emergentem,turgidumque pulmonem, dum copioso undique alluitur sanguine , si lo, qua jungitur cordi, nectes, etenim hic exsiccatus servabst vasa sanguine turgentia , quae tunc optime videbis, si contra horizontalem solem exposita pulicari unius lentis perscruteris micros copio, vel aliam institu cre potetis in his videndis methodum , supra laminam crystallinam pulmonem 'pones subtus lucernae lumine per tubum illustratam, huic mictoscopium duarum

263쪽

et 8 De Pulmonibus latuium admovebis , & ita annulati arpropagata vasa tibi aperientur, eadem mstrumentorum & luminis dispositione motum sanguinis per tacta vasa ob servabis, & ipse ex te alia comminisci poteris per diversos lucis gradus, qui calami subterfugiunt descriptionem, circa vero motum sanguinis tua dig- mim speculatione unum se promit ligatis enim auricula & corde , & ita sublatis motu & impulsu, qui posset a corde in appensa derivari vasa, adhue singilis per venas movetur ad cor , ut vasa suo conatu & actuente copia distendae, &hoc per plures perseverat horas, in fine tamen , si praecipue sola

ribiis exponatur radiis non eodem conistinuato agitur motu , sed veluti per v ces impulsus, fluctuans eadem simul progreditur , regrediturque via, quod& accidet avulsis corde & auricula. Ex his igitur ad prima problemata resolvenda ex analogia , simplicitateque, quae utitur natura in suis oporibus colligi potest , rete illud quod alias nervelim credidi , vesicis & sinibus immixtum vas esse deferens sanguineum corpus , seu idcm efferens , & quamvis

264쪽

IIa in per se storum animantium pulmonibus in medio annulorum retis , aliquando vas desinere ,& hiare videatur, probabile tamen est, prout fit in cellulis ranarum, & testudinum , illud vas minima ulterius propagata vasa ad modum retis habere, quae propter exiguitatem suam exquisitum etiam sensum effugiant. . Ex his etiam summa cum probabilitate i Ilud AIvi potest de mutua vasorum unione,&anastomosis etenim si semel intra vasa natura sanguinem volvit , & vasorum fines in rete eonfundIr, probabile est, etiam in aliis anastomosin jungere, hoc evidentet deprehemditur in ranarum νesica ab urina turgente , in qua citatus sanguinis motus per diaphan a vasa mutua invicem an stomosi uncta observatur , quin & vasa ista illum sortita sunt nexum & progressum , quem in soliis omnium arborum illarum venae, sive fibrae perpetuo designant. In quem vero finem haec omnia fiant, ultra ea quae superiori epistola tetigi de pulmonaria miscella, tu ipse visus es apprimὶ deprehendisse, nec ce-

265쪽

23o De Pulmonibi. IIeberrimo tuo hoc invento mens est fraudanda, quod humanitate tua ad me exaratis literis commisissi, quibus subtiliter philosephabaris mira in vegetabilibus portenta naturae observando, dum miramur poma ex trunco non suo pondere , plantarumque adulteria jucunda mixtura legitimis notos superinduxisse partus et videmus enim unam eandem arborem in ramis suis diversos induisse mores, dum hic grata aciditate gustum penduli prolectane fructus , illic ne starea dulcedine omne desiderium implent, & ipse fidem veritati adstritis, dum Romae miratus es e Massilici mali trunco vitem , & jefi- mimum prodiisse ; haec ingenia, qui vi ridaria excoluit levi indito surculo grandioribus ramis iecit, & ad diversarum rerum foeturam non reluctantes arbores erudivit, nam in hanc rem arpositὸ cecinit Virgil. in Geor.

.i-i-. Giena ex arbore germen Includunt, nudoque docent inolesiere libro.

Miri hujus est Etus tua philosephandi methodo secretum aperis, existimare enim debemus , eatenus MasiIic,

266쪽

mali acidum succum in meri naturam dulcescere , quatenus particulae illius succi, licet faeliciter excurrant perexiles meatus proprii trunci, non eodein tamen modo possunt continuatos vitis

tubulos subire, hinc suo percitae motu de subsequenti uim impulsu extra suum ordinem divulsiar& fractat, necesse est ut ad superinduetam meatus figuram

se componant , & novam induant naturam, qua & vitis & jesi mimum producitur. Similem operationis modum in pulmonibus natura perficit , redit enim ab ambitu corporis viduatus ali-bilibus particulis turbatus sanguis, cui novus h vena subclavia humor additur ulteriori naturae actione perficiendus: Hic igitur, ut in particularem carnis, ossis, nervi , &α naturam disponatur,& praeparetur, dum subit pulmonarium vasculorum myriades , veluti in diversa minima stamina ducitur, & ita sanguineis particulis conciliatur nova figura , situs, & motus, quibus carnes,

ossa, & spiritus possint efformari; cumulatur tui dicti fides consimili seminalium vasorum structura, ac si ani- '

267쪽

De Palmynibus inantis nutritio quaedam esset ejusdem

regeneratio.

Hae e paucula in epistolam coegi, ut inventa jam de pullaawnibus augerem, si punctum tuli hoc totum mearum observationum additamentum ranae debui. Istis rebus tua a uictoritate 3c inuento pretium concilias & dignitatem. Imterim laetε philosophare, pergasque me omnino selicem reddere has minimas cogitationes meas tuorum scriptorum de animalium motu , particula adaugendo. Vale. Bononiae Ι66i.

268쪽

Figurarum Explicatio. 2 3

FIGURARUM EXPLICATIO

Tab. I. Fig. L Frustarum extimum pulmonis exsiccati, continens delineatum

rete.

Fig. II. Interna vescula , ct sinus adumbrati cum appensa particula interstitii in parte superioriscaterum exortus, ct integra propagatio icone oculiis fici non potuat, Fig. III. Lobulorum varia adoptatios pra tracheam pulmonaria vasa

qui etiam a naturali situ diseram exhibentur ad faciliorem intelligenitam.

I ab. II. Fig. I.Exhibens ranarum pubmones cum appensa triachea.

A Larinx , qua semicartilaginea est. B Rimula , qua existissime clauiutur aperitur ad animatis libitum , , clausa,aere turgentes servat pulmo

nes.

C Cordis situs. D Pars exterior pulmonis. E cellularum propagatum rete.

269쪽

as Figurarum Explicatio. F. Arteria pulmonaria propagatio. G Fars concava pulmonis per medium H Uena pulmonaria parietum apices excurrentis propagatio.. Fig. II. Continens cellulam simplicissimam ab ue intermediis parietibus aucta in magnitudine. A Cellula arra interior. B Parietes divus, ct inelinati. C Arteria pulmonaria truncus cum appensis ramis, quasi reticulato opere desinentibus..D Vena pulmonaria truncus parietum fastigia pererrans seis decurrentibus

ramis.

E as in fundo ct angulis parietum

commune lateralibus continnatis retis rami attonibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION