장음표시 사용
4쪽
5쪽
SΤUDIIS SOCIETATIS BI PONTINAE VOLUMEN QUINTUM B I P O N Τ I
EX TYPOGRAPHIA SOCI ET AT I SCIDII CCLXXXIV
7쪽
9쪽
1. Α T U R A remediorum, atque multitudo instantiiun ac praeceptorum, plura de ipsa medendi arte cogunt dicere: quanquam non ignarus sim , nullius ante haec Latino sermone condita , anceps que lubricum esse rerum omnium noVarum, talium utique, tam sterilis gratiae, tantaeque dissicultatis in promendo. Sed quoniam occurrere Verisimile est omnium qui haec cognoscant cogitationi , quonam modo exoleverint in medicinae usu . quae tam parata atque pertinentia erant: mirumque & indignum protinus subit, nullam artium inconstantiorem fuisse, & etiamnum saepius mutari , cum sit fructuosior nulla: Diis primum inventores suos assignavit, & caelo dicavit. Nec non& hodie multifariam ab oraculis medicina petitur. Auxit deinde famam etiam crimine, ictum fulmine
Esculapium fabulata, quoniam Tyndareum revocavisset ad vitam. Nec tamen cessavit narrare alios revixisse opera sua, clara Trojanis temporibus, quibus fama certior, Vulnerum tamen dumtaxat remediis.
10쪽
tunc eam reVocavit in lucem Hippocrates, genitus in insula Coo, in primis clara ac valida, & Esculapio dicata. Is cum fuisset mos, liberatos morbis scribere in templo ejus Dei quid auxiliatum esset, ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea traditur, atque ut Varro apud nos credit) templo cremato, instituisse medicinam hanc, quae Clinice vocatur. Nec fuit postea quaestus modus: quoniam Prodicus Selymbriae natus, e discipulis ejus, instituens quam vocant Iatralepticen, reunctoribus quoque medicorum ac mediastinis vectigal in
tate mutavit, plurimumque & ex Chrysippo discipulus eius Erasistratus, Aristotelis filia genitus. Hic Antiocho rege sanato C talentis donatus est a rege Ptolemaeo filio ejus, ut incipiamus & praemia
nant Empiricen coepit in Sicilia, Acrone Agrigentino Empedoclis Physici auctoritate commen
eas damnavit Herophilus, in musicos pedes venarum pulsu descripto per aetatum gradus. Deserta deinde & haec secta est: quoniam necesse erat in ea literas scire. Mutata & quam postea Asclepiades ut retulimus invenerat. Auditor ejus Themison fuit, qui quae inter initia scripsit, illo mox recedente a vita, ad sua placita mutavit. Sed & illa Antonius Musa ejusdem auctoritate Divi Augusti, quem