Litterae annuae Provinciae Paraquariae Societatis Iesu ad admodùm R.P. Mutium Vitellescum ejusdem societatis Praepositum Generalem : missae à R.P. Jacobo de Beroa Paraquariae praeposito provinciali, ex Hispanico autographo Latinè redditae à P. Franci

발행: 1642년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

societatis Ie u e Paraquarὶ t.' i bat: ob sing nlare virtutum omnium , ae lenitatis prς sertim exemplum domi forisque earus, & sanctitate commendabilis fuit. De Societatis ut optimae matris adversis vehementer angebatur; prosperis vero ad Dei gloriam, animarumque lalutem successibus laetabatur

quam qui maxime S pro conditionis gradu in omnem proximi spiritaliter juvandi occasionens erat intentns. Dominicis Festisque diebus Christianae legis doctrinam mancipiis tradebat , admixtis apposite exemplis , quae magno studio eonquirebat deligebatqne. Quod ut pro rei dignitate decentius fieret, sacellum a Superioribus exstrui impetravit, quo servi audiendo sacro, & percipiendis fidei mysteriis

Uterentur. Tanta vero comitate gravitati j tm-cta cum mancipiis agere solitus fuit, ut illum amarent juxta ac venerarentur. Pauperum egestatem, peregrinorum necessitates gravius

multb quam suas ferebat, & si qua poterat arte medebatur: quod ue mirandum magis, nunquam illi tempus inter tot curas defuit quo miseris adesset. Adsuit tandem laborum . terminus,atque ut paratior esset is promptior, 'tuatuor ante diem supremum mensibus adeo alte illius animo mortis memoriam impressit

Deus, ut brevi sibi moriendum esse dictitaret& crederet. Quare jam totus cum Superis ora-B tiones

32쪽

18 Listers onus M. DC. XXXV.VI est VII tiones intendere, frequentare pinnitentias, ad Venerabile Sacramentum inpius itare, scelicemque in Socierate obitum a Deo postulare. 4d haec saeris quibus posset omnibus aut minister aut auditor adesse : eausiam rogatus respondit, scire se sibi instare mortem , proinde in animo esse tot sacrificia Deo offerre, quot vivere diebus concessisset. Hi intentum curis occupavit morbus, i is in speciem, sed qui mox , prodente se viru,in pestem Hungaricam evasit, hominemque Decemb. t 8 die abstulit. AEtatis annum agebat sexagesimum. quorum 3 . Societati, his vero speciatim infidelibus unum supra viginti dederat, vir virtutibus quam aetate Sravior caeloque maturus.

e Moritur Emmanuelso a. HVne biduo post secutus est Emm'nuel

Sosa, adjutor & ipse temporalis, genere

Lusitanus, ex oppido cui Camisia 'nomen. Ad boni aeris portum ea mente Venerat, ut in Peruviam auri feracem trajiceret, sed ad veros virtutum thes auros a Deo vocarus ad So-eietatem adjecit animum : in qna consummatus in brevi, annis scilicet tribus non integris, explevit tempora multa. Fervens & pius admodum religio sus, Angelicis plane moribus,

obe.

33쪽

societatis Iesu e Paraquaria. rs Ebedient te & orationis perquam studiosus. Ea modestia compositoque ad pietatem corpore sacerdoti sacris operanti min strabat, ut intuentibus nc scio quid pietatis a Taret, dicerentque passim omnes, se in Emmanuelem ut virum Deo divinisque donis plenum oculos

intendere. Ultimis tyrotinii mensibus aegro rum ei cura commissa,quam ad mortem usque summa caritatis a virtutum omnium eo in mendationς exercuit: dies noctesque promptus non sociis modo, vertim etiam mancipiis aderat, donee hausto ex contagione veneno extinctus est , magno domesticis omnibus re

licto sui desiderio , sanetinue ut sie loquar )invidia, quod tam cito ad praemia laborum &ferventium desideriorum fructus capessendos excessisset. VViκ isti justa persolverant, cum iii tendens se pestis reliquos corripit foetorum , qui licὰρ variolis affecti essent, adhue steterant in omnem proximi juvandi oecasionem intenti.

INter caeteros animam pro fratribus posuit

P. Caesar Gratiano, dum aetatis ann Um ageret 48. quorum 2o in hac excolenda vine1 traduxerat. Et quoniam in bono Patre virtu- . tum splendor eximius eluxit, earum epiro men

34쪽

ao Litterae annuae M o C. xxXU VI. VII. paucis retexam. Natus est Bovini Apuliae u be Don inigo de vergara loci Dynastae sede. Ejusde in Ducis auctoritate cui carus erat in paucis, in Societatem admissus est septemdecim annorunn juvenis supra aetatem maturus , ct egregiis naturae dotibus instruehus: Conse-eto Neapoli tyrocinio emissisque de more votis Philosophiae studuit cum ingenii judiciique

eommendatione non vulgui. Sub id ten pus nobiliorem Deus Philosophiam edocere coepit, ut vitam infidelium saluti dicaret. Cumq; se ad Constantinopolitanam missionem pararet, linguae Turcicae studio adjecit anim in Verum divina providentia , quae hisce regionibus

tam strenuum virum reservabat alio moderatorum avertit consilia. interea Neapolim

venit P. Biana Palaaquariae Procurator; Caesar inter missionis hujus candidatos cooptatur, ae prospera usus navigatione ad boni aeris appellit i5I . Necdum emenso in hoe Cordubae Collegio

Theologitet stadio Philosophiam prς legere jusse

sus esi,duro Gane mandato, cum sic ab Ethni eorum conversione amo Veretur , cujus caia a venerat Non diu distulit Deus solatium: nam post paulo qclam incoeperat, in ex pectatus adfuit qui ad docendam Philolophiam evocatus b Chili viam praecludente nivium copia,

35쪽

societatu Ierue Paraqvaria. 2 diutius h*setat in hunc magna cum animi voluptate , quam Latino versu testatus est, noniasque adco gratum onus transtulit, bonumque sacrorum inunerum in beneficii memoriam ei obtulit, qui primos de alterius adventu nuntios attulerat Sic e rgo docendi munei eliberatus studiorum cursu rei ει tertiam proba-

rionem diu optatam absolvit editis utrobique masculae virtutis argumentis. Crescentibus ini dies missionii desideriis jam in procinctu erat ad discessum cum Deo Superioribusque visum est illum studiis reddere. Bonus P ter divinam

veneratus oeconomiam , ne verbo quidem ad

dito statim paruit ut jubenti Chi isto. Cujus

h roicae virtutis momentum is cognoscet , qui ex supra distis ingens Patris desiderium expenderit. Igitur annos quatuor Philosophiam , decem deinde Theologiam ad usque mortem praelegit, magia semper cum audientium pro Distu & admiratione o multi m enimvero scelicis omnino memoriae fuit: ingemi aeris &profundi judicii. illi apud omnes amorem comitas, gravis modestia reverentiam concilia bant. Nec in eo naturae donis virtus inferior extitit. Haereditarius est fit orum ignatii in Dei param amor ; quo sie ars r Gratianus, tride magnae Matris cultu is: excellentia disserendi captaret occasiones. De Deipara virtutibus B s , collo -

36쪽

Listere anni M. DC. XXXV. Vs.ct VsLeolloqui deliciae ejus erant, ae quotiescumque poterat dolemnes texere orationes; quae licet temper elegantes forent , tamen cu ii de Virginis laudibus agendum, seipsum superabat orator. Ad haec cultu peeuliari festos illius dies celebrabat, Sabbathinis j c junium sibi indixerat, nee non extergendis in ejus hon 'rem lancibus ad culinam lese conferebat Erga sanctos soachimum dc Iolephurri ut Virgini eonjunctos assiciubatur tenerrim h : credide, rim ad tantum humilitatis, qua excellait, api-eem horum ope patronorum conscendisse.

Quae multos inflare solet scientia S gradus est ad elationem animi, huic ad demissionem eontulit De se suisque rebus cu n abjecte sentiret , nihil unquam quod propriam laudem saperet, protulit, insignis caeteroqui ac magnificus alienorum praedicator. Hinc indubiis quemcumque, etiam suos discipillos, magno

cum animi candore eonsulebat , dc Superio rum nutus ad stuporem observabat ac venerabatur. In negotiis omnibus iam levibus, quam gravibus squalia curabat multa ad moderatoris oraculum recurrebat, in illius ceu Dei voluntatem intentus. Hi ne obedientiam viae spiritalis ducem , in eam veluti eyn Osuram coniiciendos oculos asserebat, si quis ad persectionis portum aspiraret. Ex vocatior

37쪽

societatu Iehu e Paraquaria: ranis amore& aestimatione nascebatur studi una Soeietatis matris optimae boni nominis conservandi; quod si inite malevolorum calumniis obscuraretur, dolebat ipse multo maxime. quam severus erga se , tam lenis erga caeteros fuit, in re nulla quae singularitatem redoleret eximius. Hae virtutes omnes ex una oratione familiaritate cum Deo bonorum omnium fonte originem duxerant. AH dutis in templo coram Venerabili Sacramen to supplex aderat, eius amore sic ardebat , ut nec calorum fervoribus nec asperitate frigoris tangi putasses atque ut orationi liberius diutiusque insisteret, votis omnibus exoptabat studiorum onere liberari. Iam vero quis illius ardores, quis uravissimos inter litandum aestus explicet ' Tanta erat se super- effundentis duleedinis copia , dum ad aras staret, ut sacrificium protrahere cogeretur.

Quod si de hoe mysterio incidisset sermo , mirum quam ingenti pietatis sensu , ct magnifieis illud verbis extolleret. In eodem quo

caeterae virtutes gradu eius earitas ct aninio

rum zelus effulsit. Nullus omnino eujusvis conditionis , pauper an dives , liber an servus ab ejus viseeribus exesusus: non dies noctesque parcebat sibi , miseros sublevabat, solabatur infirmos , inimicitias componebat.

38쪽

24 Uitterae annuae M. DC. XXXVI. V . se VII.

Nullus sane fuit qui ad eum in dubiis aut ne

eessitatibus suis tamquam ad communem pa

rentem non recurreret : tantaque inerat in a

gendi modo suavitas , ut omnium,quibuscumageret, animos pro arbitrio inflecheret: ut de eo verissime dieas, omnibus omnia factus est, ut omnes Christo lucrifaceret. At tunc maxime patuit quanto apud omnes esset in pretio,

eum morborum calamitas universos a Sixit.

AEgrorum nemo fuit, qui Patrem Gratianum non voearet ad animi statum ejus consilioeomponendum , nemo qui se elicem non reputaret , si ad suum morientis latus vir tantus assisteret. Non illum contagionis periculum, non pestilens odor non mille mortis discrimina, nota innumera. quae spectabat, funera aram sancto caritatis instituto deterrebant.

His veluti fomitibus aceendebatur patiendi omnesque iuvandi desiderium : sic ut mille. si tot habuisset vitas pro Dei gloria hominumque salute lubens profudisset. Inter eas, quas maxime attrivit pestilentiae vis , familia fuit cujusdam nobilis S. P. Ignatio sanguinis pro pinquitate juncti , non proeul a Corduba.

Hane tanto furore lues invasit, ut sesquimen' sis spatio sublatis eum Marre familias magno que maneipiorum grege . liberis qnatuor, no bilem ipsum corripuerit attonitis ex tam ste

39쪽

sochtatis Iesu e Paraquaria. as, quenti su nere stupersitibus. Omnibus praesto fuit Pater. Neque enim quibus adhuc a conscissione fuisset, atque ob singularem cum Societate conjunctionem nobis omnibus amici iasimos deserere ipse poterat qui miseros omnes

in Christi visceribus ς omplectebatur. Quoties

hie inter mortuorum eadavera moIientiun peccata excepit. ς ii nob aegrorum multitudinem plures in uno lacerent loco ' quoties inter mortuos proeubuit vel solatio verborum vel Saeramentis decedentes munitUrus mortis contemptor egregius; quippe qui pridem

vita in holocaustum Deo pro fratribus obtulerat. Et vero placuit non sincera minus quam generosa oblatio. Ianuarii die i . febri tentari

eoepit, initio quidem ita levi ut Veneris &Sabbathi a sacro faciendo non sit prohibitus :erant qui catharrum crederent ex pristinis eoia ractum laboribus. suspicionem augebat quod continentes tres integras noctes ad Dominicam usque moribundis adfuisset. Vnus ipse sentiebat malum periculumque advertebat : quare veluti si finem praesagiret suum ab ingressu in Societatem peeeata retexuit tantaeum animi pace & solatio, ut audientem non lateret. Rogatus a quopiam , unde illa pax

insolens laetitia ' Respondit se congruam in - Componendis animi rebus adhibuisse diligentiam

40쪽

I3tte annua M. DC. XXXV. VI ct VII tiam, necesse quod sollieitum redderet, mor-rena velut laborum ter in tam & vitae talicioris initium in bonis esse numerandam. saero refectus viatico multis cum laehrymis ab adstantibus totius Collegii foetis erratorum veniam rogavit collachrymantibus ubertim omnibus ob eum quo in Patrem ferebantur affectum. Crescente in dies malo ; ne particula bonae diei praeteriret totus erat in miscendis eum Deo caelitibusque colloquiis: modo grates rependebat quod in hac fanista Iesu Societate mori eoncederet: modo crucifixi statuam, quam ex Italia detulerat, exosculas ad saerum

lateris vulnus appressis arctius labiis in haee verba prorumpebat; socius peregrinationis meae tu es mi Iesu, eius peregrinationis meae. Vbi eerebrum , rationis sedem morbi vis invasit, tum demum libera fraeno lingua eordis recessus, qui adhue sub humilitatis umbra latuerant, aperire coepit. Nullum unquam nisi de Deo divini'; verbum, nil nisi fervetitissima desideria prodere. Crebro asserere se Virgine vixisse hactentis,uiisturumq; semper. Cujus rei non obseurum est testimonita, quod olim Hamapse familiari dixerat, se nunquam quod sciret

lethale crimen admisisse. Tandem cum remein dia omnia elusisset morbus, corporis solutius

vineulis purissimus animus in aeternam filio,

SEARCH

MENU NAVIGATION