Leonardi Ginii cortonensis Oratio, qua sereniss. Ferdinando Medici, cardinali amplissimo, nouo Etruriae magno duci, Senenses gratulantur

발행: 1587년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

appellationes,titulosq; pulchros atq; insignes,praesertim diuinitus quod tibi accidit , oblatos excipere approbare: non quo sibi iis rebus quicquam putent se additum sed potius ut, dum eam dignitatis amplitudinem vitati moribus exaequare , dum iis laudibus respondere, dum ris appellationibus ac titulisse non esse indignum studet ostendere,excitet ipse sese,& ad honeste cum virtute agendia, si unquam alias,

tunc maxime inflammetur. Principatus enti Principum ingeniis perinde est,atque Sol aquilarum pullis obiectus. Nam 1purii ciuium imperio indigni solem intueri aduersum ne queunt sed ipsorum oculorum acies illius victa splendore hebescit. Legitimi vero atq; ingenui hilares & sine offensa illum aspiciunt. Sic Principatum Principes indigni qui se in

eam dignitatem quoquo modo quasi intrusertit, eius molem sustinere,eius magnitudinem capere, eius claritatem nequeut aspicere sed ipsorum acies ingeniorum clarissimae eius lucis vi retusa penitus' obtusi, atque in virtutum lumine errans, ad vitiorum obscuritatem caeca deflectit. At legitimi Principes ingenii mentis a viribus infractis propria nisi virtute in

commissi ipsorum virtutibus imperii dignitatem,amplitudinem,decus' intendentes atque ibi, quasi in quodam specu lose ipsos cernentes. excolunt sese ad illius normam atq; informant, neque desperationem metumq; suis maerorem, sed fiduciam speraq; optimam afferunt,& laetitiam. Quam ob rem, si quorum tua haedignitas nullam in partem multu in interest,tamen,ut suum in te amorem atque obseruantiam testatam apud omnes relinquant,maxima summae letitiae signa dantis nos, qui tui,& in tua ditione ac potestate sumus ad quos plurimum decoris honoris atque utilitatis ex hac amplitudine tua est peruenturum , sedebimus ociosi, alienae gratulationis ac letitia spectatores neque gaudium nostrum patefaciemus pinc clamantium voces, quibus, quacumque transis,latissimis, frequentissimo theatro, incredibili clamore & plausu exciperis, Florentia Senas usque reseruntur. Nos

iis exciti,& quali inuitari silebimusa nulla tignificatione ani

in um

12쪽

mum nostrum declarabimus Terra Medius fidius Coelum ipsum Serenissime Princeps tibi nouo Duci quam maxime

gratulari gestit. Vernas rosas habemus hybernas: quas te ra coelo benigne spirante,neque unam aut altera, sed quam plurimas fundit ut quemadmodum tu aurea, sic insolita rosea corona anni haec tempestas tui quasi honoris gratia oria tur . Nostrum igitur gaudium latebita nulla laetitiae nostra signa extabunt ZVtinam Serenissime Duxit verba audis, posses N animoso corda nostra intueri: num videres omnium Senensium esse animum, unum cor, unum desiderium nihil cuiquam aeque esse cordi , quam honorem,dignitatem,atque amplitudinem tuam. Si quid unquam magnum summis votis exoptasti atque id aliquando tandem fueris consequutus recordare, Obsecro, quanta laetitia exultaueris quod si maximam illam fuisse senseris; certe tibi persuadere debes, nostram hanc nihilo esse illa inferiorem. Verum enimueros

te ipsum,nosque respexeris, hoc ita esse nihil dubitabis. Videbis enim talem te esse,qualem optimum Principem decet, videbis nihil aliud nos optare, nisi ut talem Principem habeamus, qualem te esse intelligimus. Itaque maximas Deo immortali gratias & habeamus Magamus necesse est , cuius nutu consilio hoc factum esse certo scimus ut in tuo domi natu atque imperio hilarem vitam , quietamq; ducamus,iisq; bonis omnibus , quae nobis vel natura vel fortuna largita est, vel industria peperit , tranquille feliciterq; fruamur. Vix n. fructus vllus capi ex iis commode potest, nisi ius legitisis constitutum,nisi leges a Principe faeis, nisi Princeps diui me benignitatis munus, adsit. Ius enim finis est legis, lex Principis opus,Princeps imago Dei cuncta optime administrantis. Debent enim Principes, quanto caeteris hominibus dignitate ac potentia prostant,quatoq; propior quasi cognatione Deuattingunt, tanto ad cum propius, quantum homini licet, vita timoribus accedere. Hoc tu quidem prote semper tulisti, qui, quod Dei est maxime proprium , neminem unquam es aspernatus sed eos tamen in quibus aut virtus aliqua, aut doctrina

13쪽

doctrina es taceret, rarespue complexus es,4 imagnis etiam et nuneribus affecisti quos quidem quam plurimos laudare,cosq; testes locupletissimos liceret. Sed omnes enumerare iiivusesset longum , aliquos autem prsterire fortasse inuidiosum. Quamquam lis e multo sunt notiora, quam ut mea aut cuiusquam debeant oratione celebrari Quis enim non videt, quo quales' apud te viros habeas, partim ad negocia ad rerum summam pertimentia, partim ad ciuilia,&publica; partim ad domestica, priuata; partim ad proprios vitae tuae usus , partim ad hopestas oblectationes jamiliares mcongressus ξQm omnes, licet muneribus dispates, ita sunt virtutibus, ingenio, nobilitate, gratia apud te pares, Ut quem cui praeferas non facile sit judicare. Quot pi Pterea sunt, quos maximis muneribus cumulatos a te dimittis Postremo illud est unicui a notissinati, neminem unquam honestuquicquam a te petiisse, quod non impetrauerit. Hoc autem maximum non solum lesberalitatis magnificentis sed etiaministitiae esse indiciu , vel magi mam potius iustitia partem,de bonis bene mereri, honore dignos honoribus afficere- quum sapiuntes omnes testantur, tum iustitia natura ipsa de-ciarat. Illud nanq; docet, illud clainat , illud iustitia vocikratur ac precipit, ut iussa di debita unicui a persoluantur,sic

enim praui suppliciis deterrentur toni premiis alliciuntur,4 ciuitates ipsis bonis artibus ac studiis replentur. Quibus enim rebus praeclara ingenia ad honeste agendum , praeter quana premiis intona inuitantur enim despectam in usq; Principibus grata negligulitur,4 iacen , sic probata ipsis grata honoribus alta coluntur ac vigent. Neque certe latum est boni recte&laudabiliter agere Principem quamquam hoc bonum est per se vel maximum quantum illud quod multos vit institutorum, morunq; suorum habet imitatores. Quod si temporum replicare memoriam velimus,uidere licebit, tales in qualibet ciuitate fuisse ciues,quales eorum fuisse Principes est animaduersum. Faciunt igitur Se reniis live Dux ex lini virtutes tuo faciunt, ut vix optaret an B tum

14쪽

tum audeamus, quantum eae nos sperare iuberit. Etenim quum in hunc vlque diem in aliis negociis omnibus te non minus prudentem,quam benignum, iustum , magnanim unq; ostenderis , non est dubitandum , quin hoc etiam tempore in

tuis tuorunq; negociis non minorem prudentiam, non minore benignitatem,non minorem iustitiam, non minorem animi altitudinem sis demonstraturus: ut, qui in tuo sunt dominatu,non possint non plane esse felices. Nam praeterq; quod non minus iuste,quam pie regentur,illud etiam accedet,quod te, mores' tuos assidue intuentes , imitata eos , utq; ea in re

similes fieri studebunt . Itaque quemadmodum Cyneas Romam,Regum ciuitatem sibi visam esse respondit, sic breui dici posse confidimus Tusciam sub te Duce prudentium optimorunq, virorum prouinciam esse faetam, omnibus', optimis artibus ac disciplinis plenam atque e X cultam. Videbunt praestantes ingenio viro labores suos non esse ingratos. Nulla erit ullo in genere honesta ars,ac disciplina, non pictor non

statuarius , non poeta, non orator , non historicus,qui, quam tractet materiam, petere aliunde cogatur. Tu omnibus unus

omnia se peditabis. Tu eris unus optimorum ingeniorum& fautorae alior. Ita neque virtutibus tuis praxiar ingenia neque illis deerit, in quo se honeste exerceant, argumentula Verum eri in uero quoniam oratio haec non propterea est no bis instituta,ut virtutes tuas quasi contenXentes, audes etiam tuas innumeras celebraremus, plurima cosulto omittemus: quandoquidem ad singula neque breui orationes, neque exiguo tempore opus est. Quamquam rerum tuarum fama&gloria non angustis hisce finibus erit contenta, imo vel re etiam inuito non solum nostrie sed omnium nationum fines peragrabit. Neque deerunt neque ex nostris, neque ex alienigenis, qui virtutum ac nominis tui spledo rescripta sua propediem illustrabunt Nos interea, ut munus nostrum CX qu Mar, eo unde huc oratio nostra delapsa est, reuertemur. Ac Deo opt. Max gratias quantas possumus maxima, age mus, cuius rurivine ac notu te nobis Principem talem datum

15쪽

esse intelligimis. Etenim potestates omnes atque imperia quum in Dei manu sint, non illa quidem pernos parta, sed diuinitus ad nos delata esse existimare debemus. Quomodo n.

aliter unius voluntati atque arbitrio sese multi ubiicerentὸΤ1bi vero Deo duce autore contigisse,quis non videt)Nain quis in eam te mentem impulit , ut tempore tibi pene inso, clito, Floretiam peteres,nisi Deus Quis iustam dedit causamὸ

Quis quasi necessitatem veniendi attulit, nisi Deus Θ ille ille ipse huius voluntatis suscipiendς tibi autor fuit halle te Ro

ma Florentiai anquam a sacerdotio ad Regnum vocavi Non solum ut quem unice diligebas , fratrem ante videres, quam decederet, in eius ex hac vita discessii praesens interesses &aspectu prssentiaq; tua utriusq; moerorem lenires, sed multo etiam magis,ut debitum tibi atque a Deo reseruatui inpertu expeditum statim haberes,& paratu neq; aut corpore ullos ex itinere labores caperes, aut vilis animo ex absentia solicitudinibus esses affectus Hoc tu ne cogitabas quidem Medum optares, qui pro tua in Serenissimum fratrem tuum, eundenque charissimum pietare, diutius eum vivere voluisses;

atque ex se Duce genitos liberos sibi successis res relinquere. Sed aliter Deo visum est aliud fuit diuinum consilium Cui

tu diuinae necessitati quamquam aegro animo,non parere tammen non potes, atque nutus Imperii administrationem non tua, sed nostra, caeterorumq; tuorum causa suscipere Vitam tu tranquillam, quietanq; vivebas. Nunc labores,curasque naultas eκ hac dignitate vides ad te esse venturas, ut qui non

tibi, sed nobis, atque tuis regnandum tibi esse intelligis. Non enim ignoras optimum Principem nihil pene ab eo differre apud quem preciosum aliquid fuerit depositum , t n. 4lla renaridei sua commissam recipit , non tibi propriam

attribu at, anq; ad arbitrium suum abutando, usu faciat deteriorem sedit integram incorruptan q; seruet; dominoque aliquando repetenti incolumem eandenq; restituat. Sic Opti-

mi Principis est, ditioni sue tibi ectos,sibiq; a Deo traditos 'commendatos non perdere ac diilipare,sed conseruare potius is augere,

16쪽

Padi augere, tanquam diuitium depositu tueri omni diligentia& custodare, ut Deo,qui eius potestati illos credidit,repo- senis fidem suam firmam atque inuiolatam praestet. Disticilia haec sunt Serenissime Princeps privsertim in tant perditae vita, corruptisq hominum moribus, .maximam prudentiam, curam, diligentiam, vigilantia, alliduitatem labores denique maxit nos postulant Veruntamen virum ingenio, disciplina, virtute, rei unq; plurimarum cognitione praestan tem , non decet esse ociosum. Nemo sibi soli vivit; nemo sibi soli natus est; sed unusquis' pro virili facultate aliquibus,

di qui multum possunt, multis; Principes inui omnia posse sunt , omnibus. Tuum est igitur hoc proprium munus Seremnissime Dux, imperare atque imperando omnibus prodesse. Quod te esse facturum,praeter alios quam plurimos, sacrallaca,pietatiq; dicata statim in ipso Principatus tui initio, id quod maxime religiosissimum Principem decuit maXimo custo commodo sunt experta. Quando autem unu a prae

potenti Deo assignatum defugere non licet,in felicitatis parte ponendum est icilia omnia prompta explicata habuis, se Qu tua felicitas nostra felicitas est Serenissime Dux ut .n. facile&sine ulla dissicultate aut labore cepisti imperium; sic facitis erit expeditaq; administratio in nos in tam facili tuo dominatu placide tranquilleq, vitam traducemus. QuidΘhyberna rosae, frugum copia cinsperata annonae vilitas non hoc ipsum omnia portendunt Quis quaeso ex superioris anni angustiis tantam ubertatem rerunq; omnium abundantia expeAalset Diuinae voluntatis haec signa sunt Serenissime Dux Lac tuae felicitatis indicia certissima vi non dubium sit,

quin Deus immortilis numine suo tuam hanc dignitatem atque imperium comprobauerit. Laetare igitur tuo hoc tanto bono, ac fruere quunt fortuna gloria, tum multo magis natura virtutibus tuis. Nos vero, de hac tua amplitudine

ac diuino beneficio tibi, vel nobis potius ipsis gratulantes, non inuito sed libenti benignoq; animo, quod conlidimus , cipe; tibiq; persuade, quae ex nobis audis, Senenses no

17쪽

Ore omnes eadem pronunciare Onambus enim unus est sensus , una atque eadem mens, una atque cadem voluntas dem omnes cupimus: idem optamus pro tua incolumitate ac felicitate vota facimus omnes Teq; rogamus atque obsecramus ut quemadmodum latura Sc animo tui sumus, tuaeq;

ditioni atque imperio addicti atque lubiecit,sic nos benignus

volens tueare ioveas. Omnes qui in tua dicione ac potestate sumus corpus unum sumus, cuius vita perte, ut per

animum hominis viti, sustentatur , qui si in corpus omne diffundaturi, viget uniuersum;&suo queq; pars munere optime fungitur,sin subtrahat se sed angusterur anguent deseris partes,ac deficiui. Loca urbes,in quibus Princeps aut assiduus, aut frequens est, florent, Optimiique cingenuis virtutibus

artibus replentur,quas Vero aut raro ut nunquam inuisit,no

solum rudes atque incultas, sed plane abiectas desertasq; videmus. Neque vero bene se habere,neque valere id omnino dici potest cuius aliqua pars infirma languescit. Gubernator, qui navim esse saluam cupit , non in solum clauum est intentus, sed mali, antennarum ,remorum,atque adeo ipsius habet sentinae rationem, Imperator, cui exercitus uniuersis a lus charissima est , non praetoriam tantur cohortem, quae sibi ad omnia praesto est, sed extremum quernq; manipulum, ac decurium Manimo&oculis lustrat. Optimus etiam Princeps cui , ut gubernatori cursus secundus , Imperatori victoria, sic beata ciuium,populorumq, suorum vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla , virtute honesta sit, de omnibus cogitare , de omnibus laborare , sin gulos obire, singulos inuisere cogitur. Et quemadmodum Sol moderato accessu cie cessu causa est, ut omnia gignantur , nutriantur, conseruentur. Sic optimus Princeps certam quandam rationem modum in suis visitandis seruans,honest tranquillaeq; vitae omnibus est autor. At vero, ne propterea hίrca nobis dici eYistimes, quod de tua erga nos beneuolentia& pietate dubitemus. Non enim gregem suum bonus pastor odisse potest. Sed ita natura comparatum est Serenissinie

18쪽

Serenissime Dux, ut quae vehementer expetimus vehementius etiam petamus. Qui aliquem unice amant semper eum praesentem videre cupiunt. Non latet infirmum certis suismnoris medicum ad se esse venturum, rogat eum tamen Vt crebro ad se adeat Magnum vulnus accepimus , in morbum grauem incidimus,liis, praeter te,mederi nemo potest.Tu igitur accedas oportet,vi morbi vulneris' vim presens aspicias, S ad ea sananda suum aptunq; adhibeas medicamentu. Quod si hoc a te non contenderemus, neque infirmitatem nostram , neque virtutem tuam agnoscere, vel utranq; potius negligere videremur. Quantus autem noster in te amor sit, vel Charitas potius; licet eius non dubia signa,dum Roma Florentia Roma Florentia potes, iter per ciuitatem nostra faceres, cernere potueris; tamen nisi prisens adsis,nullis unq; neq; cogitatio nis,neque mentis viribus assequeris. Inspicias, inspicias ipse necesse est Tute ipse animi nostri iudex eris&testis. In ore, in vultu,in cuiusq; oculis cor ipsum ardere prae charitatis magnitudine videbis Puellae,puer mulieres, viri,plebs, nobiles, ciuitas uniuersa te vocat, te habet in ore, te unum voci seratur ae videre tota cogitatione cupit Moenia,viae,domicilia,sora,templa gymnasii, urbs tota ciuium vocibus re

unius FER Di NAND aspectum desiderat . Iam reliquum est Serenissime Dux, ut te iterum etiam atq; etiam rogemus, atque obtestemur,ut gratulationem hanc nostram hilari fron te, laetoq; animo excipias pro certo habeas, multo magis animo nos gratulari , quam ut verbis Moratione exprimere possimus Tuam 3, hanc ciuitatem urbem addictarn tibi atq; deuotam aliquando invisas 4 si maxime fieri possit,crebro etiam visii tes , tuoq; isto regio vere conspectu reficias , ac recrees, eiusq; patrocinium suscipias; ut eundem te Principem, lucem,&patronu habeamu quod si fiat,nihil est, uod de nobis dubitemus. Cuius enim quisque rei opifex&doininus est,is omnium optime eius est custodiendae, ac tuendae perhus.Interea nos praeter obseruantiam,fidem constantiam, quam

19쪽

quam,quo ad vita suppetet sincera in incorruptan q; praestabimus,Deo stupplicare non destitemus,ut ad noli ratia tuorumq;Oninium tranquillitatem, securitatem &commodum diu te se uel incolumen, Et quoniam natura necessitas iubet,ut diuina ad Deum aliquando tandem reuertantur,optim ad clici prole augeat;in qua non solum oris vultus', tui imaginem sed multo etiam magis mores virtutes' tuas videamus expressas. Vt ex Medicea tuaq; progenie nunquam

desit, qui vestigiis tuis inlisicias proum ciam hanc atq; hos populos institutis ac legibus per te optime sancitis & constitutis iuste pieq, regat , pari

que animi magnitudine mode

retur.

SEARCH

MENU NAVIGATION