Vita Fausti Socini Senensis descripta ab equite Polono

발행: 1636년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

FAuso Soc isi vitam paucis ac perfunctorie

persequi infra tanti viri dignitatem; plenius vero atque elaborate, supra nostras fortasse vires fuerit. Nam & illustrium hominum laudes raptim ac neglia lenter narrare,virtutis injuria est:& si quis unquam a-ius, hic certe vir suit non cum cura tantum, sed cum insenio quoque dicendus. Sed quia eximias dotes non satis pro merito laudari praestat, quam penitus taceri; iniquum est,si aut viris ingentibus narrantium mediO- critas, aut scribentium ingenio fraudi sit eorum quos celebrant magnitudo. Mihi vero alio quoque nomine venia debetur,pluribus d: stricto curis, & intra praefixos angusto tempori cancellos praxipitanti scripti O-

nem.

Patria viro celeberrima urbs Hetruriae sena . Gentis antiqua nobilitas, & coanationum splendor ultra privati nominis sortem illustris. Patri praeter gentilitia decora accessierat e materno sanguine Salvetiorum n bilitas: quae gens apud Florentinos ea quondam p tentia floruit, ut expulsus Senis Pandulphus Petrucciuus, Pauli Salvetii potissimum auxilio & opibus restitutam patriam & mox principatum suum debuerit. Quo beneficio obstrictus Senensis ipsi civitatis jus contidit,&,ut patriam cum Senis commutaret,persuast. Hic Paulus Camillae pater fuit; quae Mariano juniori nupta, Alexandri& Laelii Socinorum mater, Fausti fuit avia. Α Σ ' Nater,

3쪽

, iunior ICtorum principes vocati sunt: & patruus Mariani Iunioris Bartholomaeus, ab Angelo Politiano suae aetatis Papinianus dictus est: denique pater Barth Iomari Marianus senior, ICtus gravissimus, ab AEneal Sylvio tot praeconiis extollitur, ut prope narrationis fides laboret. Hujus Mariani filius suit Alexander senuor,& ex eo nepos, alter Marianus; pronepotes Alexa der &Laelius: ille,ut diximus,pater;hic Fausti notia Gatruus. Ambo ingenii magnitudine atque eruditionis

dotibus usque ad invidiam insignes; sta ad quos illud Poetae jure deflecti potestii ; Ostendent terris hos tantum Fata, neque ultra . Esse inent. Nam & Alexander, cdm ad mirum ingenii acumen divina memoria & excellens eloquium accestillet, vixdum primo ac tricesimo aetatis anno expleto raptus,

frande toti Italiae sui desiderium reliquit: Et Laelius

revis aevi curriculo res maximas complexus, septiamum ac tricesimum vitae annum non exce sit.

Hujus ego viri memoriam maxima posteritatis admiratione dignam censeo,qui tantillo quo vixit tempore,tot tantosq; errores, qui in Ecclesiam furtim irrepseratar, non modo suis vestigiis odoratus eiu sed ex ipsis cubilibus extractos prunus3ugulari docuit. Is a patre Mariano ad studium impulsus nomini suo haereditarium, humanarum Legum scientiam ex ipsis divini juris sontibus hauriendam sibi putavit. Quo consilis . dum S libros impensius evolvit, non uitriculter d epr A s hendit

4쪽

liendi plurima ex iis, quae vulgb recepta sunt,Ecclesiae dogmatis,divinis testimoniis plane adversari. Idq; tanto facilius, quod ex iis pleraq; Rationi quoque, S, quae nobis ipsa Natura insevit,principiis repugnarent. Cum igitur ad excellentis ingenii altitudinem & judicii acrimoniam singularis animi probitas accessisset,depre- , t liensis Ecclesiae erroribus quod plerique faciunt non es abusus ad Scripturae & Religionis contemptum; sed , potius Scriptura: & religionis Christianae auctoritate usus est ad sanandos Ecclesiae morbos, qui nisi detectis erroribus curari non poterant. Itaque in eo studio, ad quod sublimis&pia mens inflammato impetu rapiebatur, non sine divina procul dubio ope,magna ei Iux repente oborta est,praecipue clim ad eruendos Script irae sensus Orientalium linguarum, Hebraeae praecia pu atque Graecae, quin & Arabicae cognitionem attulisset. Sive igitur, ut credi potest, periculi metu, sive exactiori purioris Theologiae & linguarum studio incensus, cito ex Italia in Helvetiam atque Germaniam

Concessit., 1 γ . Adm0dum adolescens patriam reliquerat; annum videlicet agens alterum & vicesimum. Proximo quadriennio Galliam, Britanniam, Belgium, Germaniam universiam, ipsam quoque Poloniam emensus, apud Helvetios Tiguri sedem fixit. Vnde licet privatis pu- blicis i negotiis sepius abstraheretur, potissimam ta- nis nil sic exilii sui patetem exegit: multis passim princi-

Pi. . viri in, nonnullis quoque Regibus concili-

5쪽

Mus. Nemo et tempestate Eviris doctrina illustribus

extitit, quorum tamen nulla aetas seracior fuit) cuius non amicitiam modo.sed familiaritatem quoq; morib' non meruerit. Quo factum est, ut ad insitam judicii bonitatem singularis quaedam prudentia & morum sua. vitas accesserat. Quas dotes in eo cum alii e summis viris plurimi agnoscunt, tum praecipue Philippus M Ianchthon laudat in commendatitiis suis, quibus at euntem prosecutus est, literis. Et prosectδ quis ipsi cum celeberrimis illius seculi viris, Calvino pr cipue, Melanchthone, Bullingero,Brentio,Musculo,Munst ro, Zanchio, Vergerio, Castellione, Bera, Martyre, O

cnino,Caelio,& aliis plerisq; usus intercesserit,frequentes ad eum plurimorum epistolae testantur, quorum au tographa magno numero ad nos pervenerunt. Non ille horum amicitia frui maluit ad fortunae suae persu i-um; quam uti ad Ecclesiae emolumentum. Itaque ipsiues illos i metuendos florentis tunc Theologiae antistites quaestionibus suis multum ursit atque exercuit. Habeo literas Calvini manu scriptas, quibus motam sibi ab cobilem non dissimulat, & pro responsione objur aliQ-

nem ac minas reponit. Non est,in i liquod expectes, di m ladilla,quae objicis,qui estioni portenta reston eam. Si tibi

per a reas illasdeculatio res volitare liberone nie,qt..e o,him 'milem Chri lii impulum ea meditari, quae ad dei neae aedifcatione acrunt. Ac ego quidem flentio meo id quod cligio consequar, ne tu mihisosthac sis molestus. Liberale Pero ingenium,quod tibi Dominus contulit, non modo in rebim niti

si rostra.

6쪽

stilitari nequeunt. Lailius certe inter capitales senten- hostes mansiit integer&inviolatus. Nec tamen commisit, ut judicii sui sensus periret intra conscientiae suae secretum. Itaq; quibus visum est, concredere non est veritus quae sibi divinitus patefacta censebat. Suos praecipue Italos erudiit, quos pium ac voluntarium exilium per multas Germaniae atq; Poloniae regiones sparserat. Reperio in Polonicarum Ecclesiarum commentariis geminum ejus in patriam nostram adventum. Primum circa annum i 1i. aetatis vero Qus sextum&Vlcesimum; quo tempore cum plerisq; e nobilitate Polonica non sine maximo fructu convertatus dicitur. Is quo*tunc Francisco Lismanino Corcyraeo, Bonae Ssortiae Reginae Consessario qui tunc, nisi fallor, fratrum minorum provincialis, mox deficiendi a Pontifice in hoc Regno primus signum sustulit) abjiciendae cucullae acerrimus auctor extitisse perhibetur. Sed tunc quidem intra paucissimos menses discedens in Moraviam,&inde ad Hel vetios se recepit. Alterum eius in Poloniam adventum deprehendo post mortem Mariani patris, qui Bononiae obiit anno i116. Non multo post enim, circa annum a118. & l139. literis Poloniae atq; Bo- hemiae Regum muniri voluit,ut securius in urbe Venexa cum amicis de patrimonio agere posset. Tunc prosecto patuit apud plerosq; Germaniae atii; Poloniae proceres, ipsosq; adeo Reges, quantum is gratia potuerit. Summis enim studiis in ejus causa apud Ludovicum Privium Venetiarum, atq; Cosmum Hetruriae Duces B certatum

7쪽

Io . . .

certatum est. Eodem sere tempore atrox ob suspici nem haereseos coorta tempestas, universam Socinorum domum periculoso turbine concussit. Post obitum

Alexandri tres germani fratres Laesio supererant: e quibus Celsus Bononiae, Cornelius & Camillus una cum Fausto fratris Alexandri filio Senis agebant. Hos inter quoq;, suggerendae veritatis mirus artifex Laesius, ejus semina sparserat, eaq; longis licet terrrarum spatiis divisus, tam efficaci studio fovebat, ut nonnullorum uxores ignotus adhuc & absens in partes traxerit. Nec deerant ex aliis quoq; familiaribus&amicis ejusdem instituti partim consortes, partim conscii. Sed istius messis tam blanda spes in ipsa herba extincta est, capto Cornelio, caeteris perculsis aut fugatis. Hic metus Faustum quoqtis admodum tunc juvenem, non urbe tantum patria, sed Italia ipsa exegerat. Qui cum aliquamdiu Lugduni in Gallia viveret, Lanius interim TLguri praematura morte extinctus est. Hus de obitu literis Marii Besorri certior factus Faustus, structas lucubrationibus ejus insidias aegre antevertens, earum haereditatem crevit;jam ante quoq; plurimarum ab eo rerum notitia imbutus, quas ipse longo postea intervallo, acri ingenio& studio indefesso excoluit. Incidit mors Laelii in diem perendinum id. M i, anni i362. aetatis

vero ejus septimi supra trigesimum. Tantam indolemi longaevam aut vitalem non fuisse, minus mirabitur, quisnuis expenderit,quam praecox extitit. Vixdum ex

ephebis egressus Italiam reliquit. Intra sextum & vice

8쪽

simum aetatis annum, univerlis pene occidentis pro vinciis peragratis, plurimis passim e praecipua nobilitate, omnibuS autem fortasse ubi per uditis viris, eximiae laudis nomine innotuit. Quindecim propemodum annoS numeres quibus a patria abfuit. Ex tantillo aevi

spatio magnam sibi partem longinqua itinera vendiacant, quibus per varias Europae oras fructuosum multis exilium circumtulit. Adde perpetuam cum tot tantisq; viris consuetudinem: adde continua literarum com

mercia: quibus deductis, quota quaeso pars temporis studiis ejus relicta estὸ Quaerendum jam stupentibus superest, quod nam illud tam prostandum otiumὸ quae tam acris industriaὸ quae tam versatilis indolesὸ quod tam vastum ingenium fuerit, quod tot linguis, tot scitientiis hauriendis, simul altius revocandae in seipsam menti, simul maximis rebus gerendis suffeceritὸ Haec de Laelio praemittere, nisi ultro libuisset, ipsa postulabat necessitas. Quippe is ipsi Fausto atq; aliis ingrediendae, quam postea secuti sunt, viae dux & auctor extulit. Nunc ad Faustum redeo: cujus primum vitae seriem ac praecipuos casus com pendio retexam; deinde r erum

gestarum capita complectari postremo quae de animi ει corporis habitu cursim inquirenti comperta habere licuit, paucis adjiciam. Natus est duabus horis & tribus sere quadrantiabus ante solem Nonis Decembris oriturum, in calce anni is39. annis sere quatuordecim Laelio patruo natinor. Mortuus est anno i6oq. paulo ante ineuntis veris

9쪽

initium, annum ingressus quintum ultra sexagesimum. Rus artatis viῆinti primum, & paulo post duodecim annos in patria: triennium circiter in secessit L gdunensi, reliquos triginta annos continuos egit in voluntatio exilio. orbata parentibus fuisse videtur aetas

illa, quae capiendo literarum& ingenii cultui maximEdocilis est. Levissime enim, & omni praeceptore destitutum bonarum artium studiis sese operam impendissequeritur. Et alibi, Se philosophiam non didicisse; nec Scholasticam Theologiam unquam attigisse; & ipsius Logicae artis nihil nisi rudimenta quaedam, idq; valde sero degustasse fatetur. Superbientis haec suit seculi contumelia, quod tam

insigni documento compertum est, etiam sine istis quae merito quidem, sed tamen saepe intemperantius suspicimus praesidiis esse i , Magnos posse viros, o maDa exempla daturos. Forsitan & expediebat, natum ut de dogmatibus orbis cognosceret ingenium, nullis delibari praejudiciis; ne quam errorum fibram admitteret, quibus e tirpandis adolescebat. Etenim faeta errorum Theologia ipsam quo si philosophiam ac prope omnes bonas

artes infecit. Itaq;non in cunis tantum,sed in ipsis quoq; primae doctrinae rudimentis jam olim pueritia orbis decipitur, & opiniones tanquam veras imbibit, priu quas. judicare possit,an falsae sint.Ita fit,uti e praestet nullis. quam perversis documentis imbui: nec mirumst interati turpilis eruditos desipere,&rude vulgus judicare incorruptius. Quod no ita accipi velim, ut er

10쪽

ditionem, sed ut abusum ejus damnare existimen neestaenum ipsi, sed cautionem optare. Istiusmodi levi liis Ararum tinctura, simulq; Iurisprudentiae ut arbitror)studio prima Socini aetas occupata fuit, ad annum usq; tertium & vicesimum. Hauserat tamen jam ante diutinae veritatis principia, partim acri ingenio, partim Laelii patrui monitu, praecipue cum subito ingruente discrimine, quod antea quoq; monuimus, in Gallia concessisset.Tametsi Laelius,ingenio nepotis cosissis, plura divinanti innueret,quam traderet discenti; nonulla etiam in experimentum judicii adolescentem celaret; non dissimulato inter amicos praesagio, plenius haec atq; selicius a Fausto orbi prodenda. Sed cum post obitum

Laelii revertisset in Italiam,in illo arvi fluxu, aetas adolescentis veluti navis sine rectore fluctuans, nescio quibus ventis abrepta, pene ad aulicas Sirenes consenuit. Etenim in Regiam Francisci Magni Ducis Hetruriae ascitus,eiq; honoratis ministeriis plurim tim conciliatus, cum isthic fagrantissima gratia & dignitate floreret, totos duodecim annos in aula Florentina consumpsita

Periit ipsi tunc ut ipse perpetuis gemitibus dequestus est) florentissima pars aevi; si modo periisse censenda

est,in qua non.umbraticis doctrinae praeceptis, sed solidis vitae experimentis sormatum est sublime judicium;

in qua & ille juvlenilis aestus deferbuit, qui plerumq; magna in magnos lapsus praecipitat ingenia. Et profecto nisi id quoq; aliunde nobis constaret, vel ex ipsa ingenii vi conjectura duci posset, quam vehementibus

B a olim

SEARCH

MENU NAVIGATION