장음표시 사용
11쪽
rectius bonus & elegans Horatius, qui Vac Loventriculo nil nisi lene committendum dicit . et Infebribus etiam ardentibus, optimum Ce lsi medicamentum est Cibus opportune datUs. Contra hOC, intes mittentes inedia Se fame absoluta per triduum& ulis a Curandae sunt. Talis doctrina nonnullis
ansam pra)buit dicendi illum non fuisse ex professo medicum, nec in praxi versatum, sed philosophandi causa de medicina scripsisse, sicut de re
militati, rhetorica, aliisque. Haec enim videntur ejusmodi praecepta, non in rerum usu causisque tractista, sed opinione seducta, tradita.. Sic docuerunt hi veterum medicortam Corv- P ij sei, qUi Certe rectiora debuerunt, in anatomicis enim satis superque exercitati esse videntur, &non soIum animalia, sed etiam homines, nefarios quidem, atroci & Carnificia Callositate vivos seca
bant. Quod fecerunt Erasistratus, Herophilus, E udemus, aliique ; teste Tertulliano, Herophilus sexcentos sic exsecuit, a Ptolomeo Philadelpho damnatos, & ad hoc traditos. ille enim fabricam Corporis internam Curiosius explorari & sciri ardentissime cupiebat. sed eorum inscitia frustratus, magna de spe decidit. Nihil enim tanto horrore dignum invenerunt; nihil omnino quod mansit & tantam immanitatem quodammodo CX- piaret. Atqui oportuit aliquid proficere, imo ali-
12쪽
quid de sanguinis circuitu subolfacere, si vel paulul Um essent naris acutae. oportuit videre ictus cordis Crebros & validos, cui bono, nisi ut sanguinem propelleret Certe non Ut anima quadrU- pedante succussu perpetuo equitaret. Oportlait Observare Cruorem salientem ex arteriis sectis; unde, nisi Cum impetu ageretur. oportuit animadvertere sanguinem non aerem his vasis Contineri. tam multa sunt quae hian et motum perpetuum dilucide indicant. pulsus scilicet arteriarUm, tUmor venarum sub ligatura, earum valvulae, & tanta alia, Ut mirum admodum videatur rem tam ob
viam tam diu latuisse. De his praecipuis medicinae partibus cum talis
esset veterum doctrina, de Caeteris eorum erroribus non opus est verbis. Si enim in iis recensendis diutius haererem, dies deficeret, vestra quoque patientia. Pauca haec exempla eorum inscitiae &errationis vobis praeponere, veritatis studio amore coactus, necessariUm duxi, ne judicio corrupto hos tantos principes de solio diu occupato temere deturbare ausum esse viderer. At non e tali doctrina, non ex his fontibus haurienda scientia. caveant juniores ne in his vetustis perlegendis vetusti fiant animi. caveant ne males undata autoritate seducti in perniciosos errores &seria mala trahantUr. Mirum
13쪽
Mirum sane non est talem fuisse medicinam, cum talis esset tota antiquorum philosophia. non enim experimentis naturae arcana inVes igare quaerebant, sed conjectura & praesensione quadam Omnia a priori captare & scire voluerunt. Hinc quot philosophi, tot sententiae, tot errores tantaeqUO ineptiae. Hinc erat quod unusquisque alteri adversaretur & Contradiceret, & omnes aetatem in litibus tererent. Error enim infinitiis, veritas unum est . quae quandocunque sese terris os endit, ut cum Newtone & Harvaeo, seriUs ocius Uno Ore Consentitant omnes. cxlm Cicerone dicamus, nihil
tam absurde dici posse quod non dicatur ab aliquo philosophorum. Quisque suo more modoqiae
somnians & delirans mundum fabricavit, Se omnes longe lateque a nat ira & veritate palantes aberrabant. Non abs re erit documenta quaedam exhibere, atque e placitis philosophiae principum ex
Anaxagoras omnia explicat homoeomeria sua, quae est quaedam partium similitudo, ut omnia magna e similibus minimis cons arent. sic montes e collibus, saxa e saxulis, aquae ex aquillis, ossa ex ossiculis, venae ex venulis, & sic porro. Secundum Anaxagoram nix nigra est, de s ellae candentes lapides, rapiditate primi mobilis calefacti, quandoque cadentes, & ille unum calarum praedixit,
14쪽
dixit, viditque dilapsum in Thracia Chersoneso prope flumen AEgon, suisque discipulis ostendit.
Proculdubio oculatis his testibus Credendum est. Ejusdem prosapiae videtur Aristotelis Entelechia; verbum quod nec ipse, nec discipulorum quisquam intellexit, utcunque in ejus Verba juraret. Sed omnia fiunt per Entelechiam. Sic hi veteres philosophi pro scientia verba dabant & voces, Scpraeterea nihil . De coelo scripsit, & toto coelo erravit. In historia su a naturali quot superstitiosa& anilia Credulitate vulgari rata tradidit lApud doctum divinumque Platonem quid habemus 3 Subtilitates, obscuritates, trinitate S. elegantiae satis, scienti te parUm. Sedulus ille vulgarium errorum Collector, Plinius, Aristotelem, Theophrastum, aliosque naturalis his
toriae scriptores fideliter secutUs, eorUm errorUS AC cumulavit, & cum sui temporis vulgaribus auxit, neque emendavit, neqUe natUram ipsam Consuluit. quod si fecisset necesse viderat falsa esse plurima quae scripsit. Tali philosophia nata me dicina, nec matre pulchra filia pulchrior . Sat vituperationi datum est ; quandoquidem hic dies festus, solennis, nobisque semper celebrandus
laudibus sacer est. Detur venia antiqUiS, COTUmque errores & ignorantia tenebris istorum temporUm imputentur. Laudentur antiqui, & in iisl omnibus
15쪽
omnibus quibus laudem mer Uertant, palma Conoe datur. In poetsi utpote in vacua Veniente S primos& pulcherrimos flores Carpserunt, nitentes Ue rerum formas se imagines complexi, sua scripta expolite ornaverunt. In eloqUentia, lave in senatu, sive ad populum loquentes, sive in CaUsis Orandis;& elegantia in historia scribenda excellere Cos depraestare confitendum est ; in architectura & sculpiat Ura praeclara adhuc manent eorum ingenii & pe
Hac distinctione facta, forsan lis illa magna &Vehemens de veterum & recentiorum doctrina,
quae sub initio hujus saeculi inter doctos orta est, multa bile, acrimonia, jocisque mordacibus agitata, Componi potui sie videtur. In omni enim imaginationis opere, & Cerebri figmentis, antiquos praestare fateamur ; atqui in Veritate exploranda, & rerum naturae Cognitione, feliciores hodierni, si quid valeat sensus communis, longo intervallo praei CPUnt. Vereor ne nimius in hoc genere videar; atqui Uam maxime vellem ut in nostris laudibus nihil falsi, nihil fucati cerneretur. mihique visum est: antiquos pro more potiUs quam pro meritis laudari.
Ab his ad nostros praetereundum est spatium temporis immensum annorum mille & quingen
16쪽
tortam, qUando militare Romanorum imperium sub jugo alieneo tenuit gentes; quod excepit Barbarorum omne genus. horrida bella longe lateque flagrabant & barbaries triumphans terrariam Orbem occupavit. Religio depravata mentes hominum obcaecaVit, duramque Confirmavit servitutem; pereunt artes; silent leges; incubuerunt ignorantia, stultitia, credulitas, scelera, miseria
Tandem, aliquando ad laetiora & feliciora tempora pervenimus, quando philosophia, medicina, artes & scientiae, cum Linacro fundatore nostro &Caio natae sunt. sed adhuc in cunabulis jacebant; nondum enim orta est lux Harueiana; & ante Harvaeum nulla erat, nec esse potuit, physiologia rationalis . neque sanguinis confectio, corporis calor, incrementum, nutritio, refectio, &: Conservatio, Cognosci potuerunt. neque secretiones variae& insanitae ad vitam & valetudinem & morborum cognitionem apprime necessariae. horum omnium ignorantia crassa incubuit; nox erat densaeque tenebrae. LinaCrus & Caius hanc laudem habent, quod primi inter nuperos verum studiose quaerebant, & animi cultura felices portam ad meliora
dissipantur, veluti ad solis ortum nocturnae fugantur
17쪽
gantur nebulae . Ille eorum eruditas ineptias doctrinasque nihil aut falsa docentes non tulit; sed oculatae mentis acie naturam ipsam exploravit, ejusque occultum agendi modum primus omni iam vidit & penetravit. Primus ille & solus, totius physiologiae vitae & sanitatis principium & fontem, Circumeuntis sanguinis motum dilucide monstravit. nec quod divisam cum aliis gloriam adeptus sit, hinc patet evidentissime, quod plurimi, nee tunc temporis indocti medici, rem non solum pertinaciter negabant, sed irridebant. sic sunt homines interdum nova placent & avide Captantur, interdum displicent & repudiantur. sed Cum ita demonstrata fuit, oculisque fidelibus subjecta, Ut amplius nullo modo negari posset, invidia accensi, partem aliquam inventi nobilissimi, ad alios
transferre qUserebant. Servetum, Vestalium, aliosoque . sed frustra. sanguinis Circuitus partim videri aut Concipi non potes . nam Ut in Una parte, DCC per totiam Corpus sanguis moveret, impossibile est. Cedant invidi, cedant malevoli. donec enim sanguis per Venas fluet, semper nomen laudesque Harvaei permanebiant. Vera Harupri gloria nullis indiga preconiis, radices egit, & per totum orbem propagata, ment CS hominum irradiavit; accensa sunt in cnia, immutata industria; & statim noVUS Ordo rerum
18쪽
sequitur, ec ad ulteriores progressus fructusque novos patuit via. Perquisita sunt omnia Corporis Viscera, partes praecipuae penitius perspectae, structura Ususque partium perfecte cognita, de quod
gaudeamus 8c exultemus, magna pars in his perficiendis nostrates fuerunt. Inter hos memorandum Loweri nomen occurrit, qui primus cordis fabricam illustravit, animae castrum transtulit, docuitque Cor esie machinam operi magno vitali alimentarium sanguinem per totum corpus dispertiendi perfecte adaptatam. Dolendum est quod inexperimento suo transfundendi sanguinis infelix fuerit; sed primis coeptis debetur indulgentia. Pari passu in famae via sequitur Willisius, qui cerebri obscuram formam & substantiam indagavit,. ostenditque non esse mappam sordidam, sed primum movenS, sensus motusque omnis in corpore
principium & fontem. Glissonis ingenio & industria docemur hepar non esse ossicinam sanguinis, sed singularis struct Urse organum, secernendae bili aptissimum. Glandularum notitia Whartoni debetur, suum cuique ossicium tribuit, non ut humiditatem superfluam absorberent, sed ut salutarem suum humorem in Varios usus corporis singulae conferrent. Inter majores nostros, qui de nobis bene meruerunt, nunquam obliviscendus est Hamaeus. Illes fundator
19쪽
fundator alter nos praedio amplo locupletavit, &haeredes ex asse Constituit. Vir doctus, qui medicinam perite & feliciter exercuit, Ut annotationes ejus in bibliotheca nostra servatae testantur, quamvis nomen ejUS non longe lateque reso
Non nostris solum, sed exteris quoque liberalis fiat justitia; iis praecipue quorum praeclara &utilissima inventa rem medicam maXim C promoverunt. Iter chyli liquidique omnis in sanguinem, adhuc in occulto latuit, Sc ad physiologiae perfectionem defuit. Hoc a Caspare Asellio Cre monensi per vasa lactea, & PeCqueto Montepessu tensi per ductum thoracicum felicissime de tectum est. Eustachius quidem, semiseculum antea, ductum thoracicum vidit, sed quid esset nescivit. ta
bulae ejus anatomicae diu delituerant, nec ante Pecqueti inventum in lucem productae. Ille ergo verus inventor habendus est. Quod mirum in hac re videtur, neque Vasa lactea neC reCeptaculum chyli Eustachio innotuisse, nec ductum thoracicum Asellio. Totus ergo transitus ab intestinis in sanguinem, ut salvus cuique sit honos, Pecqueto soli debetUr. Ex his medicis celeberrimis discimus quo modo fiunt incrementum, nutritio & refectio
corporis, & humectatio & sanguinis adusti refri-C a geratio
20쪽
geratio in febribus, quae omnia medicis apprime pernoscenda . Inter exteros laude dignissimos, liceat mihi honoratum semperqtae honorandum nomen magistri mei Boerhavit grato animo proponere. Ille an teces oris sui Sylvii errores alexi pharmaCOs refutavit, Correxit, & aptiorem studendi & medendi methodum instituit; & disciplinam medicam primis ab elementis ad ac men scientiae summa benevolentia&suavitate studiosis tradidit; nova quaedam de calore luce docuit, & validis argumentis probavit. Chemiam auxit & promovit, & omne quod in illa arte aut utilis aut saltataris erat, pro duxit; utcunque hodierni sua jactent inventa; quos certe debito honore prosequemur simul ac adversari & sibi mutuo Contradicere cessaverint &inter se Certius Convenerint. Boerhavius semper Syden hamum nostrum magni aestimavit, & merito, quippe in medicina excolenda praecipue sa- ax, & in exercenda bonus & fidelis fuit. in describendis symptomatis accuratus, in mediCatione sua narranda fidelis, & in tractandis febribus insignite felix. felicior certe si seipsum ab arthritide, calculo, & hydrope premunire novi flet, aut
correptum liberare. Toto animo memorare Vellem Virum amabilem, ingenio & doctrina clarum, musarum amicum &comitem,