De epilepsia dissertatio inauguralis quam ad medicinae lauream assequendam in celeberrimo ac pervetusto ... Joannes Martinano

발행: 1841년

분량: 17페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

xis mus gravis sit, an levis, est gemper idem, semperque a gravi alia forma mortasa distinctus. Nee in Titologia quidem epilepsiae minime sufficiunt distinctiones sthenicae, asthenicae, irritiatisae. Quae enim tot Phaenomenorum epilepticorum pars explicari post est per nimium sanguinem et Stimulum, per turgorem vasorum cerebralium, per calorici aut ciborum augmentum; vel secus per stimulorum deficientiam, per vacuum, per sanguinis diminutionem, per frigus, humidum, aut per pathemata deprimentia P Supponendus est in cerebro typus, qui hujusmodi convulsionum formae veluti organon habeatur. Quod ad Epilepsiae organicae aethiologiam attinet, omnes inter se conve aiunt Medici. Habentur tamquam scaturigines, status plethorae vel congestionis vasorum sanguiferorum; habentur extra vasatio sanguiuis ipsius in cerebrum; habentur concretiones calculosae, tumores, langos durae matris, ossificatio vasorum, vel mechanica qualiacumque irritamenta, quae nervos hac de re comprimunt eorumque praepediunt conductionem. Hujusmodi vitia per se insanabilia, morbum insanabilem tenent, ac magis magisque in dies adaugendo morbum vertunt iu inaniam, in lethargum, et apoplexiam.

Est phaenomenon aliis infirmitatibus commune, et aliquo modo explicabile ex aliarum causarum concursu, cur ab hujusmodi alterationibus, atque hisce immutabilibus vitiis morbus gignatur accessibus compositus per i utervalla quietis interruptis. Cur autem evenit, ut instrumentales haec alterationes, haec cerebri et cranii vitia , loco epilepsiae, apo-PleΣiam non gignant, aut cephaleam gravem conti

12쪽

nnam, aut delirium, aut convulsiones protei formes iu determinatas P Prosecto facilius esset concipere, haec vitia hosce

morbos producere ob illam compressionem, quam una vel altera posset actionem sensorii in musculos interrumpere, atque ob velicationes, distensiones, nec non irritamenta, que sussciant ad torquendas cerebri si bras, ad creandos dolores perturbationem motuum sensoria in lium, aut actionum motricum. Oportet suspicari organica vitia, quae in epilepti eorum cranio reperimus, non esse reapse, uti videntur, sorma, gradu, alque intimis ipsorum relationibus, omnino similia iis, quae in maniacorum, cephalicorum, et a poplepticorum cadaveribus invenimus. Et sane ex diversis phaenomenis de causis aliquo modo diversis est argumen laudum. Nec obstat quod saepe saepius ob dicta vitia alter in alterius lo. cum morbus subrogetur; multimodis possunt eadem instrumeti talia vitia mutationibus esse obnoxia; ipsa et immulata partium natura diversas patitur modi licationes; et sicut mutatae relationes contactus cum Cerebrali substantia possunt hysteris trium ita epilepsiam ac

in te lanum commutare, ita compressionis incrementum permanentem efficiendo sensuum abolitionem, atque hoc vitium etiam ad nervos motores serendo, epilepsiam convertere in apoplexiam potest; aut relationem inter sensorium, externam impressionem mulando, harmoniam

perturbare psychico-physiologicam, et maniam gignere. Hisce perpensis, liquido patet, esse vilia texturae internae ex causis diversis moralibus ac psychicis manantia in epilepsiae formatione ; atque haecce animadversiones ad diversam perducunt epilepsiae classificationem juxta sequentes disserentias.

13쪽

i.' Εpilepsia idiopathica ex prava consormatione Cou genita. u.' Εpilepsia idiopathica ex vitiis organicis ici cerebrali systemate, ex morbis praegressis proficiscentibus. 3.' Epilepsia id iopathica ex pathologicis conditionibus in cerebro talibus, et saltem sussiciant leves causae ad perficiendam morbosam conditionem, quae ad epilepsiam extricandam est necessaria.

.' Epilepsia idiopathica ex palliologicis conditionibus, tam parvi momenti, ut sortiores causae externae sint necessariae ad producendum aco Sum. Hujusmodi pathologicae conditiones, sortes aut I Ves, quam si ut, posSuut vel in externo cerebralis systematis apparatu existere, atque autopsia cadaverica cognosci; vel tam prolandas esse vel occultas in intima medullaris substantiae textura ut distingui nequeant. Haecce externae causae, ad gradum pathologicae conditionis necessariae persciendum , esse possunt: I.' Ex classe stimulantium; uti ira, electricitas, spirituosa, nimia insolatio, immodicus calor, aliaque huiusmodi, quae turgorem vascularem, ac pressiones aut irritationes idiopathicas cerebri augent. a.' Ex classe δερrimentium; uli quaedam venena contro-stimulantia, et quaedam pathemata deprimentia ac vehementiora, quae ad producendas convulsioues asthenicas apta sint; quae convulsiones non induunt certe formas epilepticas, nisi ob modo dicti upi cerebralis in fluxum. 3.' Ex classe irritantium uti essent laesiones traumaticae, plagae, corpora extranea vel intromissa, vel prope membranas sensibiles retenta; vermes, acida ventriculi, indigestaeque substantiae cujuscumque generis

14쪽

atque convulsiones inde ortae induunt formas epilepticas, data necessaria cerebrali praedispositione. Iuxta hane Ethiologiam et divisionem, sponte liquet, quod in quacumque epilepsia gravis vel levis conditio idiopathica necessaria sit; quod haec conditio inhaereat typo individuali, aut alterationibus in cerebro ex morbo praegresso insitis οῦ vel indolis organicae, quae ideirco vel inemeudabilis est, aut talis ut nullatenus determinari posSit. Cura dirigenda est ad illum stimuli, aut contrasti. muli, vel irritationis statum amovendum, qui epilepsiae formam a typo predictae idiopathicae conditionis

sumit.

Quam plurima recensentur remedia tamquam specisca contra epilepsiam. Haec inter sunt; Oxidum Einci, cuprum ammoniacale, nitras argenti, hydrocyanas ferri, mercurius, china, valeriana, arnica, Camphora, assa phoetida se moseus, Belladona , Ηγosciamus, optum, datura stra monium, electuarium brerae, nux vomica, rux toxico de udron, phosphorus, cauteria, Ve' scicatoria, sonticuli, cucurbitae, moxa, electricitas, pila voltiana, magnetismus et sic porro.

Quod si aliquando haec remedia profuerunt, id suit

tantum, quod cum aliqua eorum actione super incitamentum vel in systemate cerebrali potueri ut illam mobilitatem frenare, illos turgores disperdere, illumque stimulum moderari in vasis cerebralibus, qui forsan

potuit epilepticorum accessuum conditionem occasionalem et externam ess Cere.

Quibus perpensis ae iuxta sanae pathologiae conditiones, oportebit haec specifica sic dicta, ad debitam elassem referre, et casus decidere in quibus, vel de-

15쪽

I6primendo, vel stimulando, 'el evacuando proderae possint, vel saltem nullum inferre damnum. Hisco equidem contra epilepsiam utendum efficaciter ac diutius, usquedum saltem conflictatae fuerint occasiones illae ex quibus propemodum existimantur accessus oriri. Sed medicus nun qnam obliviscatur rationalem illorum usum dumtaxat esse, ubi conditio pathologica, in qua morbus radicatur, sat nota et manifesta sit; selectus enim medicaminis in varia conditionis ipsius, et typi individualis sorma constanter nititur.

I. Εpilepsia interdum morbus haereditarius. u. Εpilepsia in adultis dissicillime sanatur.3. Epilepsia plerumque in apoplexiam desinit. 4. Sexus suas ad morbos dispositiones habet. 5. Variant morales hominum perceptiones ob varia

ipsorum temperamenta. 6. Ferrum inter roborantia recensendum.

16쪽

I6primendo, vel stimulando, 'el evacuando proderae possint, vel saltem nullum inferre damnum. Hisco equidem contra epilepsiam utendum efficaciter ac diutius, usquedum saltem conflictatae fuerint occasiones illae ex quibus propemodum existimantur accessus oriri. Sed medicus nun qnam obliviscatur rationalem illorum usum dumtaxat esse, ubi conditio pathologica, in qua morbus radicatur, sat nota et manifesta sit; selectus enim medicaminis in varia conditionis ipsius, et typi individualis sorma constanter nititur.

I. Εpilepsia interdum morbus haereditarius. u. Εpilepsia in adultis dissicillime sanatur.3. Epilepsia plerumque in apoplexiam desinit. 4. Sexus suas ad morbos dispositiones habet. 5. Variant morales hominum perceptiones ob varia

ipsorum temperamenta. 6. Ferrum inter roborantia recensendum.

SEARCH

MENU NAVIGATION