Theses iuris naturae quas in Collegio lyciensi Soc. Iesu propugnandas suscipiunt D. Ioannes D'Ameli baro Melenduni D. Donatus Micali 14 kalendas septembris anno 1844

발행: 1844년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류:

2쪽

Hominis persectam selicitatem in nullo creato objecto quantieumque tandem illud existimetur, sed in summo infinitoque bono Deo constituendam esse ; ex iacultatibus quibus hominis ipsius natura est praedita facile dseducimus. Quam undequaque completam felicitatem, cum homo nisi vita hac peritura sit functus assequi non possit; beatitudinis specie aliqua dum vivit potietur , si ad summi Boni adeptionem operationibus ad ordinis

normas Exactis contendat. II.

Sensus moralis quae facultas realiter ab intellectu nequaquam dividitur , ea definit per quae, homo ossicia quibus obstringitur cognoscens , fi-

3쪽

nem suum et adamet et prosequatur. Dum vero intellectus nuturali lumine praelucente ea dictat quae facienda sunt prolitheique contraria; illi semper principio , omnium moralium primo , inullitur ci Bonum agito D

tu. Libortatem hominis ejusque finitam naturam qui constituit, et naturalis alicujus legis qua re gatur et obligetur existentiam inficiatur ; malo profecto de Divina Natura ac Provideotia meretur. Noe his absimiles censemus qui naturalis legis rectitudinem, universalitatem, vel quoad prima saltem principia maximam perspicuitatem in

dubium revocant. -

. . . . ν

- Voluntas tamen hominis libertate physica sub hac lege pollens , adeo ut ad eliciendos actus ab extrinseca vel intrinseca necessitato adigi nequeat, naturali legi potest vel obsequi vel refragari. Humani autem actus cum ex respectu ad finem bonitatis vel malitiae speciem sortiantur ; facile eonstat ex iis aliquos esse. Datura sua omnique positiva lege praecisa bonos vel malos, alios con-

4쪽

tra si tantum obiectum ipsorum respiciatur nec bonis nec malis posse adnumerari.

Ossicia Deo per hominem persolvenda, ex naturali dependentia qua Deo ipsi subjicimur de

ducta, haec adsignamus : 4.' Adorationem, cujus partes per cultum cum internum tum externum sunt implendae : quicquid indisserentistae et externi cultus osores in contrarium blateront 2.'Fidem , quae Deo veritates naturales vel supernaturales revelanti humanum intellectum facilem praestat : 3.' Amorem , hominem Deo coniungentem , ejusquo dilectionem bovis omnibus creatis antep

His ea , quae hominem ad seipsum dirigunt, connectuntur. Conservationi ergo et persectioni eum animi et corporis , tum illorum quibus haec comparantur homo studere compellitur. Hinc naturam omnem exuisse illi dicendi sunt qui vel violentam sibi mortem consciscunt, vel privatum bellum ex condicto inire non Verentur . . . Diqitirso by Cooste

5쪽

In societatem homines non humana prorsus a. libera institutione seu pactiono aliqua colvere. quemadmodum primo Hobbes dein Rousseau eorumque sectatores commenti sunt. Neque in societatibus homines constituti auctoritatem si quae si absili init a quacumque regiminis forma , et subjecto immediata a Deo est creavere. Sed omnis societas peculiaris ex universali socialitatis principio omnibus hominibus indito , et sacto aliquo particu- Iari est derivanda.

Socii juribus ex recto Ordine enascentibus , ei ossiciis quae illis respondent adstringuntur. Iura quaecumque, dummodo iustis titulis innitantur nec a validioribus juribus collidantur irrefragabilia sunt. Quapropter .' nemini umquam liuet aliis mentiri, vel prohibere quominus per veri et boni adeptionem persciantur: 2. ' Omnes suae vitae Ca-

6쪽

veant; inlata etiam, si aliud desit effugium, inju

Saepe sit , ut societates majores protarchiae minores sibi adsciscant societates deuiarchias ).

Jure vero cautum ne deuiarchiae ex hac union Suum esse peculiare amittant; vicissimque ut dum hae ad finem generalem Protarchiae propositum conspirant per protarcti iam conserventur ae tueantur.

Moralis societatis operatio , quae in auctoritate residet, ad externos actus moderandos definitur. Si tamen noxius societati animus per Verita vel facta e conscientiao penetralibus erumpat, te- netur auctoritas delicta coercere sontesque Punire. Quod si ordo instaurandus paenas supremas et capitales do reis sumi exigat, has posse per aucto ritatem infligi sidenter propugnamus. Verumta-:men poenis quibusquumque poterit societatis moderator ruos subtrahere; dummodo id prudens consilium et potius commune honum suturum censetur

7쪽

xI. Huc revocandi sunt qui vel Iuxus patrocinium suscepere , vel saltem illum non posse per auctoritatem omni ope a sociis propulsari assirmarunt. Nec multum humanitatis dictamina illos sentire arbitramur qui vere egenos omni sociorum auxilio viduatos volunt. x II. Unitatis persectionem numquam societas adsequetur nisi communi Religionis vinculo cives omnes colligentur. At pessimae causae patrocinium susciperet, quisquis inde politicae auctoritati jusvindicaret vel determinatum cultum subditis indicendi, vel vi ad certam Religionem adigendi. Satipsi erit in eos, ut in sociotatis hostes animadvertere, qui vel primas naturales veritates vel veram socialemque Religionem dictis factisve oppugnant.

In supremo etiam sociorum moderatore jura

polytica potestas scilicet constituens, deliberativa , legislativa , et executiva cum potestate judiciariabat vi publica quas haec postrema desiderat

8쪽

i sinu Eniuntur. Quae omnia eo perseelius ad societatis bonum corri visunt, quo magis conjuncta ab eodem subiecto physico aut moraliter uno exer

centur.

Potestatis constituuntis partes sunt socialem unitatem procurare ; idque praestabit si propositis sibi iustitiae normis mentes per verum, volu tates per bonum, personas per rectam Potestatum distributionem, et opportunam in terris legi lime possessis cohabitationem, adunabit. Deliberativae Porro cognoscere quae societali necessaria sunt ;quapropter tum capacitatem intelligentiae, tum voluntatis rectitudinem in iis . qui publicis consiliis adsident , cordi sibi esse debere intelligat.' . XV . . Leges quae a potestatu legislativa seruntur justae , utiles, convenientes, clarae , publicae, essicaces , . Condantur oportet. Ex ipsarum vero convenientia sit ut neque omnes aequὐ genti hiis omnibus congruant, et possint per publicam potestatem vel immulari vel abrogari vel etiam derogari.

9쪽

Potestatis exocutivpe est populi numerum ipsiusque commoda et divitias curare. Nemo tamen dicat, ipsi licere socios ad matrimonium adigere. Ad societatem enim domesticam ineundam quae licet caelibatu longe inferior sit , tamen naturae non opponitur ut quidam somniati sunt homines individui liberi omnino sunt , et ratione non Viad ipsam inducantur necesse est. Praesertim cum matrimonium legitime contractum jure naturae sit omnino indissolubile.

Juris dicendi potestas huc demum spectet , ut postrata injuria omni ius et verum triumphent. Ad quae explenda , si summus imperans Per Se insuffciens videatur , potestatis hujus suae participes reddere poterit quotquot societatis bonum desiderabit.

10쪽

XVIII

Iustitiae et bene olentiae leges inter societates mutuo independentes vigens, hoc primo jubet: ne ipsae ad invicem aliquid n liantur vel in . tendant , quo jura aliarum laedantur. Dein , ut quantum in ipsarum facultate est, per tutelam polyticae existentiae , per publicae selicitatis incrementum , per veri cognitionem ac boni amorem , aliarum gentium Persectioni adnitantur. xIX. Hinc sequitur , commercium non sOVere Publieae gentium felicitati non parum ossicere, et naturali legi adversari. Commercium enim medium aptissimum est ad bona sensibilia intellectualia et moralia adaugenda, et ad homines omnes ad uni-Versalem quamdam societatem adducendos. Poterit tamen quandoque a publica auctoritate commercium vel definiri vel omnino inhiberi ; si Ox illo societatis suae detrimentum sentiat obvenire.

SEARCH

MENU NAVIGATION