Acta philosophica societatis regiae in Anglia, anni 1669. Auctore Henrico Oldenburgio, soc. reg. secr. Anglicè conscripta, & in Latinum versa interprete C.S

발행: 1676년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

262쪽

Mensis Septembr. I 669. 1s;

oblitus sum, aut siquid obscure tradidi, poteris me istius rei admonere, & sic prox, me id addam & elucidabo

Mare est.

II. Orificium est, per quod aqua marina, fluit in BB. BB. Primum Reeeptaculum ; in quo aqua ad 23. digitorum profunditatem

detinetur. cce. Secundum Receptaculum, in quo a. qua tres conficit gyros, estque IO. digitos profunda. 22. Orificium, per quod primum Receptaculum communicat cum secui

EEF. Tertium Receptaculum, quod proprie vocatur Salina.dudia. est alveus angustissimus per quem aquam oportet fluere, priusquam perveniat ex secundo Receptaculo in

tertium.

3 3. Est Apertura, per quam aqua fluidi ex secundo Receptaculo in tertium. Puncta, quae vides in aqua per totum sch ma denotant meatus & gyros, per quos aqua cogitur fluere , antequam pertingat in hbbbb, quae sunt loca, ubi Sal conficitur.

bbhbb. Sunt strata salinae, ubi Sal consi-citur , di in iis aquam non oportet effe

263쪽

Acta Philosophica

esse profundiorem sesquidigito. Horum stratorum singula sunt I s. pedea longa, di I . pedes lata. 99999. Sunt exigui alvei inter strata:

88888. Sunt aperturae , per quas strata recipiunt aquam marinam post multos maeandros & gyros. Quando pluit, aperturae 22, 33. obtu rantur, ne aqua fluat in Salinam EEF. Nisi admodum pluit, pluvia parum noxia est salinae; ia licet pluat totam diem, noctemque, aquam tamen quae in Salina est, non sinimus emuere, cum calor Solis suseficiens sit ad evaporationem istius aquae

pluvialis, si exempli gratia non fuerit supra digitum alta. Si vero pluerit admodum abundanter isto die, saltem nihil salis tribus, quatuorve diebus proxime sequentibus eximunt. At si pluerit quinque , sexve dies, operarii tenentur evacuare omnem aquam ex stratis per peculiarem alveum K qua derivatur in mare qui alveus non potest aperiri nisi aqua

humili. Raro tamen accidit ut tantum pluat, ut operarii cogantur evacuare haec strata. Compertum est calidiores annos maiorem Salis proventum causari s ubi tamen notandum est , praeter calorem Solis ventos eo multum conferre . quoniam minor Salia quautitas conficitur tempestate

264쪽

Mensis Septembris. 1669. ΣΠ

tranquilla, quam procellosi. Ad hanc rem optimi sunt Zephyri & Aquilones. Nostri ruris coloni duobus quibusqu diebus Salem exprimunt, & singulis vicibus ex istis stratis hbb eximunt plus quam

ioo. libras ponderis Salis.. Calidissima aestatis tempore conficitur Sal ipsa nocte durante. Instrumenta, quorum usus est in exsemendo Sale, plurimis tenuibus foraminiabus praedita sunt, qua aqua effluat, dc ut sic nihil praeter Salem remaneat. Secundum qualisatem Soli Salinae. Salmagis, minuique albus conficitur. Terra rubicunda reddit Salem obscurioris coloris ; coerulea albiorem : Praeterea, si adfluere permittis . paulo amplius aquae,. quam convenit, Sal quidem albior ussicitur , sed minor ejus quantitas. Omnes si-linae generaliter requirunt solum pingue, neque spongiosum, neque arenosum. Quod vero in specie attinet ad albedi- .nem Salis, tria veniunt consideranda Prim. , ut terra sodinae sit idonea. Secunis d. , ut Sal conficiatur ex magna quantitate aquae. Tertiis, ut operarius sit artis suae bene peritus. In hac Insula Rhe sunt qui eximunt Salem obscurissimum , cum alii eum eximant instar nivis album ; idem evenit apud Santones. In primis cura est

adhibenda, ne solum in fundo stratorum

265쪽

Acta Philosophica

commisceatur Sali. Sal, quo utimur in nostris mensis, perfecte albus est; quod inde fit, quia quatuor, quinqueve horis antequam Sal eximitur, eximimus Cremorem , vel Salem illum, qui formatur in superficie aquae. Grana ejus minora sunt, quam alterius Salis grana. Ut plurimum Sal Santonum nostro paulo albior est. Non fatis perspectam habeo quantitatem Salis marini confecti ope ignis, sed nostrum Sal magnitudine aequat granum piperis, estque figurae Cubicae.

Salinae praeservantur ab uno anno in alium perinundationem, ita ut aqua ferme pedem alta sit supra Salinas. sunt & Salinae, quae non sunt separatae amari nisi aggere 2o. vel 3 o. pedes lato: aliae remotiores sunt, recipientes aquam per alveos, qui elaborati sunt secundum. tum salinarum. Hi aggeres ut pra8se ventur, corroborantur lapidibus a radice ad verticem, prout solemus pavire pla

Lignum Salinarum , si fuerit sectum ex bonis quercubus. durat ferme 3 o. an nos ; sed parum saltem ligni eo adhibetur, cum aperturae omnes atque is ex lapidibus sint compositae. . Re

266쪽

Mensis Septembris. 1669. Μ7

II. Responsio ad quasdam quaestiones circa Eruptio

nes Montis Aetnae, An. 366s communicata a quibusdam curiosis Anglicanis mercatoribus, nunc ha

bitantibus in Sicilia. O Uod eo ernit praesagia huius ignia,

utique fuit spatio 18. dierum ante ejus eruptionem densissimus Zc obscurus aer in illis partibus, cum tonitru dc fulmine, frequentibusque concussionibus seu motibus terrae, de quibus incolae terribilia reserunt, quanquam ego nunquam vidi, nec audivi ulla aedificia per eos esse diruta. excepta parva civitate vel pago, dicto NAcoloue, dimidio circiter milliari distante a Novo orificio, & ejusmodi alia vilia aedificia inter istas urbes , quae postea fuere

occupatae igni. Praeterea observatum fuit, veterem verticem seu vetus orificium AEthiae continue spacio duorum, triumve mensium furere solito magis idem accudit in Vulcano & Strombilo, duabus ignivomis Insulis Oecidentem versus. Et verticem montis AEthia necesse est eodem

tempore delapsum in .ejus antiquam δε-

267쪽

raginem, cum omnes, qui antehac momtem illum viderant , consentiant , eum

plurimum lin miliorem factum. Alia praeludia hujus ignis nec percepi , nec ossendi. Primo erumpebat Iri Martii 1669. dua

bus circiter horis ante noctem, idque ex plaga Vulturni, vel declivitate montis, 2 o. circiter milliaribus infra antiquum orificium ; dc Io. milliaribus a Catania. Primo

dicebatur progredi 3. milliaria spacto 24. horarum ; sed quando nos ibi eramus, scit. Apriis. dc progressi fueramus usque ad parvi milliaris distantiam a Catania, vix se mistadii spatium movebatur spacio unius diei ; di hoc gradu progressus pergebat moveri is vel χo diebus sequentibus, tran siens sub Caianiae moenibus satis procul in mare, sed sub finem hujus mensis, & initium Maii sive quia mare non potuit satis cito hanc materiam recipere, sive potius quia Oribcium superius majorem quantitatem evomebat omnes suas vires exserebat contra civitatem; dc ubi se ad summitatem moenium erexerat, mox per varia loca se diffudit , sed praecipuus ejus furor invadebat magnificentissimum monasterium , nempe Benedictinorum, inter quod & moenia ampli erant horti, aliique campi: quibus

repletis , omnibus viribus invadebat M

nasterium, ubi vi ingenti obstante turgesce bat

268쪽

Mensis Septembris: 1669. 2 9

bat more solito, quando obstructio eierat impedimento in eandem ferme altit dinem , qua a solo distant altiores pergulae in bursa veteri Londinensi ι cum & Monasterium hoc eadem serme cum bursa dicta figura exstructum sit , licet multo maius. Quaedam partes hujus parietis introrsum detruta sunt integrae ad pedis ferme longitudinem , prout videre erat ex elevatione laterum in medio pavi- ento , & curvatione ferreorum ci throrum , superius decussatim collocatorum. Et certum est, hunc torrentem , , si incidisset in aliam partem civitatis, ma gnam stragem editurum fuisse vulgarium aedificiorum; sed hic furor eius substitit 4. Maii 4 inde procurrens in exi guis alveis de canalibus, praecipue se ex nerans in mare. Obruerat in regione superiori Iq. circiter pagos & urbes, quarum nonnullae non erant contemnendae, continentes 3. vel 4. millia Incolarum, sitaeque erant in fertilissima & jucunda r gione , ubi Ignis nullam antehac ediderat stragem : sed nunc nullum est vestigium dictarum civitatum; templum saltem, vel turris unius templi , quod solum situm erat in solo elevatiori; adhuc

Materia ita profluens nil aliud erat, quam varia genera metallorum di min

269쪽

ralium, liquefactorum violentia lanis In visceribus terrae, ebullientium di erum. pentium , instar scaturiginis aquae ia son. tem magni alicujus amnis ; & ubi m teria dicita profluxerat in pleno corpore, usque ad lapidis iactum , vel amplius, extremitates eius incipiebant crusta o duci di congelari, evaduntque, simul ac calorem exuerunt duri illi lapides porosi, quos incolae vocant Sesarros , quamproxime similes ingentibus pastillis An thracum quos vocant Sea eues dc pleni furibundi ignis. Hi instar undarum provolvebantur , ubi vero offendebant obstructionem , turgesce ni & superfluebant, suo pondere demolientes omnervulgares aedes, comburentes, quicquid erat combustibie. Praecipuus motus hujus materiae erat antrorsum, quae etiam dilatabatur, ut diluvium Aquae in planitie , ex pandens diversa brachia, vel linguas, ut

vocant.

Sub horam a. vel 3. noctis ascendimus in altam turrem cataniae, unde pleno aspectu orificii fruebamur, quod erat spectaculum terribile, scii. videre tantam massam seu corpus meri ignis. Proximo mane proposueramus ascendere ad orificium ipsum , sed non audebamus Propius accedere , quam ad semistadii ab eo distantiam: verςbamur enim ne

270쪽

Mensis Septembris. I 669. 26I

obrueremur repentina venti conversione, qui elevabat in aerem vastam illam Cin rum columnam , bis excedentem secundum nostram conjecturam magnitudianem turris templi Paulis Londinensis, dierectam corpore directo in Atitudinem longe majorem , toto aere circumcirca penitus levioribus cineribus contecto , qui vento deturbabantur a cacumine hujus columnae: & a prima eruptione

. hujus lanis usque ad finem furoris ejus scilicet Datio a . dierum in omni ista regione nec Sol nec Stella ulla apparuit. . EX. parte exteriore huius columnae decidebat magna quantitatis lapidum, quorum tamen nullus erat magnus admodum , neque vel minimum ignis .in eis poteramus discernere , nec videre , ubi ignea illa materia erumperet; cum ingens agger seu collis cinerum esse medius inter dictam columnam.& nos. Circa orificium, qua ignis erumpebat, vel cineres, vel utrumque, continuus erat fragor, similis fragori, quo ingentes undae maris volvuntur in rupes, vel in- stir tonitru remoti, quem fragorem nonnunquam hic Mess. 1ie audivi, licet civitas haee sita sit ad radices altorum montium, &ad 6o. milliarium a monte AEt-na distintiam. Fuit quoque auditus in

SEARCH

MENU NAVIGATION