Iatrologismorum, seu medicinalium obseruationum Pentecostae quinque vtilibus praeceptis, ... quibus diuersa, eaque curiosa prout aduersa pagina indicabit in calce adduntur opuscula. Opus certe, non tantum physicis dogmatibus redundans, sed multiplici

발행: 1652년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

Sed ad eoncipsendum, & retinendum foetum inepti sesimae simouillare, istae, mobilitas enim illa, ut i

saltatricibus,aut agoniam iacit,au fabortum procreat,

aut Detus infirmos, & debiles reddit. Qua de causa

Avicenna ad conceptionem prohibendam in muliere,

quae in praegnantia periclitari possit , iubet illam sal-

.,Textrix quaedam peperit filiam tam male affectam, ut per triduum vivere non a firmasses, portentoso enim, & undequaque Periculosissimo morbo vexaba-etur , in regione enim umbili ci pars cutis, & pars m seulorum deficiebat, ita ut amplissimum hiatum rotundum aspiceremus, ex quΘ i ntestina profluebast, solum peritoneum ne penitus laberentur prohibebat. Nos igitur. voeati i ntestina extra prolapsa manu leuiter intro repellere conantes frustra fecimus, sincope enim correpta statim fuit, quapropter pro certo habebamus ipiam breui morituram ob ampli stimum ori sicium , & peritonii facilem corruptionem. Sed ne quid intentatum relinqueremus ne Peritonqu ab ambiente extrinseco laederetur, omentum castrati calidum enteroceli huic imposuimus Miradum dictu paucis post diebus peritonium corruptum unguis-- me, quoad duritiem decidit, sub quo orta caro cutiathstar conspiciebatur, & nunc ista puella recte vivit,i coptima sanitate omni metu libera i ruit . R

112쪽

Renum ealculo Remedium optimum . '

nio ) sunt exempla, quam verba,& plenius Ope

re docetur, quam voce, Multas enim res dum sunt in Potentia recte eae aminamus , cum vero reducuntur adactum, Opus frustratur.

In vesicae calculo nullus adest remedio locus AExcepta sectione, dicant quidquid velint Medici, nugae,sunt errores , di figmenta. Nos inter tantas remediorum farragines nullum inuenimus aptum,quod huic mor b. opituletur. Poterit vero si arena friabilis fuerit aliquo modo in unum compacta, ut non sit lapis, disesolui, de hinc oritur, quod lapides vesicae attritos vi alicuius medicamenti Medici decantent. Sed cunia iam lapis sormatus stabulatur in Vesica, desperatus morbus est, nisi ad sectionem venias. Renum vero calculo adest remedium ad comminuendum, & frangendum illum. Nos oleum petroleum naturaIe, non artificiale externe supra renes unctum summopere laudamus. Experiantur Medici maximum enim rem

113쪽

Vomitus subitaneus criticus segregativus.

O B S R. R V A T I O LII. NVlla res ex Aristotele Primo de partibus animest in natura, quod non habeat in se aliquod admirabile. Cum quidam in fi rmus tertiana duplici

continua torqueretur non sine aliqua stomachi laneinatione ob refluxionem biliosi humoris stomachi os laedentis , accidit die critica, dum nos tum ad virium robur , tum ad refrigerandum bilis mordacis aestum earnem optimh contusam cum Ptisana hordeacea ipsi administraremus , statim propinato simili potu vo muit bilem puram, luteam , lucidam, non in Pauca quantitate , absque nulla supradicti potus mixtione, di hoc fuit celerrimo; aeger vero in hoc vomitu iudicatus optime conualuit. In quo duo occurrunt enucleanda. Primo impr

uisa salus; secundo motus ille emeticus segregativus. ruoad primum magna non oritur admiratio, quan-oquide septima die vere critica bile os stomachi laedente euacuata per vomitum, aeger liberatus est, quoniam ablata causa aufertur effectus. Sed quoad secundum aliqua oritur difficultas, quomodo enim ista segregatio instantaneas vulgariter loquendo) celebrata ruerit non leuis est momenti, An propter Naturae benignitatem, quae ad individuum conseruandum iuuantia admittendo noxia fugat, an vero propter humoris biliosi leuitatem signem enim aemulatur ita ut tanquam oleum aquae supernatans facith a stomacho bilis illa vomitu expulsa suerit. Non

114쪽

6s Non ab hoe nam etiamsi bilis supra pisanar

ascenderet, tamen vomitu aliqua etiam pars illius excreta esset. Non a robusta Naturae vi benigna , attrahentis, & noxia fugientis , nam viro, & eodem tempore non possunt fieri duo motus Contrari , attractio, & expulsio , sed aliquo processu temporis. Dicimus igitur ab utroque ; adeo ut &a leuitate bilis , & a Naturae benignitate vomitus iste ortus sit.

Eruptio sanguis in crure periodica . O B s E R VATIO IU.

V Ilia sunt uobis, quacunque prioribus annis Vidimus, δενδει quidquid spectavimus olim. Vterat tempore Titi Calphurnij, sicut ipse ait Ecloga. r. sic etiam accidit nostris temporibus apud Medicos; quotidie enim ipsi, si quae sunt novet Obseruationes in lucem Proditae auidius interrogant. Nos aliquas rariores communicauimus, inter quas haec una est .

Cementarius quidam statis temporibus fluxum sanguinis periodicum habet in Tibia; vena enim quedam externa Varicosa sponte rumpitur , dc sanguis defluit, & sponte etiam nullo adhibito auxilio recluditur. Si mulier esset lego iam cum omnibus Medicis menses excretos simili modo pronuncio

115쪽

Gallus sine ano, &. pene quotidie citra

salutis noxam stercus euomens.

CVm aliquando de Naturae mirandis obstupescerem in hoc maximum ortum fuit, ut cum D. August. de gen, rite exclamare possim , Naturae OPe ra e siet maxima miracula : Nam cum in hoc Mundo certo digesta sint ordine corpora v bique, aliquando tamen a non ente , &priuatione, ut pluries diximus, oriuntur defectus , ut in homine v g. vel ob imbecillitatem seminis , vel ob aliam causam, cum nascantur quandoque infantes imbecilles , &monstro si , tunc Natura sillud comprobans axioma, quod qui dat esse dat consequentia ad esse mirum in modum huiusipodi infantes conseruat ad futuras artateS , Ut in Enterocele Umbilicati supra diximus . Gallus quidam in utero Marris sine pene, dc an male consormatus in lucem proditus est. Qui ipsum hoc modo natum videbant breui moriturum credebant , nam cum duo potissimum ad vitae conseruationem necessaria sint, nutritio scilicet, & expulsio faecum, neutra poterat celebrari ob desectum instrumentorum, cum enim expulsio faecum fieri non posiset, necesse erat, aut intra corpus corrumpi, aut re meare ad superiora excrementa, ut in volvulis Apius vidimus, unde confiisio , & corruptio nutrimenti fieri etiam debebat. Quod recte consideratum breuissimam illius vitam arguebat ,&ecce praeter Om nium spem Natura mirandum aggreditur nemponutritio-

116쪽

nutritionem telebrando, expellendo taces per os, absque eo, quod confunderetur, aut nutriti O, aut secum expulsio. Hunc ego Romae vidi, de credo ab aliis Medicis magna cum admiratione visum fui me , sine ullo ani foramine, undique enim imperforatus erat:in anteriore vero parte ubi mentula virilis exsurgit caro pauca quaedam rotunda, rubra , plana, dc spongiosa continuo urinam per stillicidium eiiciebat Me presente Optime comedit, dc post debitum tempus taces probe concoctas per os eiecit. Gallus porro iste non solum optima fruitur sanitate, sed athleticum habitum habet, ut ipsum intuentes mirifico obstupescant.

Aquae potus nimius, Sc coitus immoderatus suffusionem pariunt.

Lente eum trabitur vita gementitus . Vt ait Seneca in Hercule Oeteo. Si magnum aIi quod infortunium homines torquet, caecitatem Unuhoc esse crediderim. Malorum enim omnium caeci

tas prima est. Quid e tenim miserius homini accidere potest , quam i emper in tenebris immorari. Sust isionem tape ortam vidimus duabus hi se causis , aliquando coniunctis, aliquando vero separatis,a frequenti scilicet aquae potu. aut coitu immoderato ; ideo ut homines caueant in posterum prε- sentem Obseruationem in lucem edidi.

117쪽

trimestre tempus citra corruptionem

in Larynge detentum,&reiectum.

OBSERVATIO VII. QVς madmodu , ut ait Seneca de ira per frequetia Vrbis loca properanti in multos incursita-cium est, & alicubi labi necesse est, alicubi retineri , alicubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato, & vago multa impedimenta,multae querelae incidunt.Tot ruinae, tot vincula veI a minimis rebus parantur, ut non sine magna ratione idem Seneca de cos ad Mar. diceret, quod nihil est tam fallax , quam vita huma na ; nihil me hercule tam insidiosum, nullus eam ac ei peret, nisi daretur insciis. Itaque faelicissimum est non nasci, si poeticae loqui aliquando fas sit: natrivi dixi ex qualibet re etiam leui mina quandoque grauissima pericula oriuntur, quod optime comprO-hat Seneca in Thebaide. Vbique Mori est, ptime hoe cauit Deus .Eνipere vita nemo non bomini I otes . At nemo mortem, mille ad banc aditus patent. Mille certe aditus patent, nam cum puer quidam trium annorum imprudenter Anguriam, quae vulgo hic Romae, Cocomero, appellatur , comederet, se men aliquod ipsius in illa comestione ita firmiter, Laryngi adhaerebat, ut amoueri nulla arte posset, dum infans inanimi deliquia sutacationis causa incidebat .

118쪽

cidebat. Per i res menses pallidus semper, Mortique

proximus videbatur cum tussi vehementistima; ni nil autem tussiendo excreabat; transacto tertio meias , cum fortiter aliquando tussiendo excrearet semen , illius anguriae nulla parte immutatum, aut alterata eiecit, ut ex recenti fructu extractuin nouiter videretur . MaXime admiratus sum non computruisso .

cum enim pueri maxime humidi sint,&calidi neces.sario semen corrumpi debebat; sed hac ratione noriaeuenisso putarem , quandoquidem aer continuo mo tua pulmonibus tanquam a flabellis euentilatus, de expulsus post ingressu semen, quod respirandi viam obstruebat; refrigerabat, qua de causa cum calor non Posset agere mirum non est, si nulla parte labefactatum, aut mutatum post trium mensium spatium eiectum fuerit.

Colicis doloribus a causa frigida remedia

optim s.

OBSERVATIO VIII.

HVmanae res fluxae ex Salustio in Iugurtha, seis per in aduersia mutantur. Adest sanitas: mox momento temporis morbi apparent inespectati, inter quos colica passio est vehemens adhuc , & intolerabilis, dolore enim maximopere aegri torquentur.Nos ubi hic morbus originem duxit a causa frigida si pius experti sumusoleum baccarum lauri, aut Bleum h. corticibus aurantiorum per expressionem factor uniacum vino, quo facto per breue tempus aegri dolore . seda-

119쪽

7 sedato somnum capientes conualuerunt.

Coma vigili enecatorum sectio.

OBSERUATIO IX.

ANima in corpore secundum Plotini Enne.4 Se

tentiam Omnia mala patitur, miseram vita ducit, doloribus , cupiditatibus, timoribus , caeterisque malis opprimitur, cui corpus vinculum est,ac sepulchrum; cui mundus est spelunca, & antrum . Vere enim est sepulchrum, spelunca, antrum &car cer, in quo anima latitat, ubi aliquando a corporis morbo i inmani barbarie furenti eius functiones maxi.mOpere opprimuntur, Corpus enim ut ait D. Aug de utilitate ieiunii est vinculum nostrum, &carcer no ster . Ob hoc igitur Mercurius Trismegistus in Pim. conquerebatur dum aiebat, quod corpus est indumentum inscitiae, prauitatis fundamentum, corruptionis vinculum , vel amem opacum , viva mors, sensitiuum cadauer , sepulcrum circumvectile, domesticus denique fur , qui dum blanditur odit dum odit Multoties enim,ut dixi animae operationes ita sortiter a corporis morbis laeduntur, ut homo stupidus,& attonitus absq ratione esse videatur,sicuti est morbus ille, qui a Medicis coma vigil. appellatur, in quo homines apertis oculis stupidi sunt. Iuvenem hoc inbrbo interemptum' secui ad inuestigandum , quae nam huius morbi sedes affecta esset. . Reserato capite in Pri tuis ventriculis, ubi suntpleaeu.

120쪽

illi a Gr eis Choroidei dicti in dextera , & sinistra

parte duae paruae quaedam Pilae compactae ita erant, ut non sine magna laceratione separari possent. Pilavero unaquaeque magnitudine ciceris , sed aliquantulum maioris tunicam interne miram habebat, substantia vero erat alba, sed aliquo modo dura externe vero tunica rubra erat. Hoc ut vidi collegi,unde nam Proueniret, quod huic morbo inualida essent medicamenta omnia, quandoquidem nec medicamento, nec ferro, nec igne superari potest .

Mediastini inflammatio lethalis.

OBSERVATIO X. Continuo culpam ferro compesce , prius quam

Dura per incau/um serpat contagio vulnus.

Virgilius lib. a. Georgic. sic loquitur: sed cum morbus internus est , quid est agendum quomodo positamus auxiliari aegrotis ubi necesse sit Certe aliquando difficulter, aliquando nunquam. Inflammationem mediastini vidimus, in qua arger orthopneycorum more cubabat,quoties enim quiescere supinus cupiebat, statim animi deliquio corrifiebatur. Mortuo aegro secto inuente fuerunt membranae illae, quas Graeci Diaphractontes , Latini vero intersipientes vocant maximopere inflammatae . Maximus est morbus, qui prope cor vitae fontem stabulaturis

SEARCH

MENU NAVIGATION