Philosophiae naturalis disputationes quatuor, ubi post disputata, quae disputari solent ex libris de ortu, & interitu, seu de generatione, & corruptione ... authore Joanne de Ulloa Madritano Societatis Jesu theologo

발행: 1712년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

eeum eorripiunt magna flumina, quae terra sngulIs sareulis, annis, mensibus. diebus, horis, S momentis accretione aliarum creo cens assurrexerit tandem in dignitatem Insularem ; verumtamen ab initio mundi, quando dixit Deus: Cmvregentur aquae in Deum usum , ct appareat arida, multas portionis reliquIt terrae , ac praesertim ruptam in medio mari, quae sunt illae, quas insulas vocamus. Ratio coalescit exsequentibus octo congruentiis. Primb tui marinus impetus haberet in medio ipso mari inimieos multos. nempe tot, ct tantas insulas, quibus colluctaretur, de furorem suum s angeret, ne totum dirigeret contra continentem , ct sie tota

Orientalis Asia munita est contra Oeeanum vastissimum in illam irruentem, S America tot validis aggeribus, quot sunt insulae se rae innumerae illae quibus constat Archipelagus Sancti Lazari. ita vocatum, quia primae naves Europeae ingressae sunt illud seria sexta, ante Dominicam Passionis, quam Hispani, vocant Sancti Maari . Ne etiam Attica orientalis defensa est insulis indieis. Sic America insulis , quas legunt classes solventes Gadibus. Sic demum Grae. eiam desendunt a redeunte Mediterraneo plurimae illae insolet Arehi. pelagi. Secundb : ut humanum commercium, quod per viam navigationis futurn m praevidebat Deus, haberet quasi publiea hospitia in medio mali, ubi homines contra insurgentes procellas

maris se se defenderent, ubi quoad cibum reficerentur, lignata , aquas dulces . fructus terrestres , terrestria animalia , ct volatilia a invenirent. Terti b: ut innumerae piscium similiae quae vastissimum mare non possunt pati, haberent asylum contra surias sui Elementi. & invenirent clypeum contra decumanos fluctus, quos non semper superare possunt, item aquas dulces, quarum multi pisces etiam marini avidi sunt: item haberent securum . R firmum lo. cum, ubi deponerent sua ova, ne eundiae species pistium cogerentur ob hunc finem longissimum illud conficere iter, quod tynni conficiunt ad securitatem prolis, ab Oceano nimirum qd mare

usque nigrum . tot insidiis obnoxii, quot ipsis tenduntur in via , Scquibus capiuntur. Quarth: Ue ig s submarini . quorum testes sunt Insulae Molucae . Iaponicae. Sicilia cum suis appendicibus &e. haberent editos illos caminos terrestres, per quos spirarent. Quin- ibi Ut Insulae qum prosectb sunt quasi vastissimi montes supra maris superficiem elevati. inducerent in illud easdem respective uti. litates. quas montes inducunt in nostras terras. Sextb : Ut mari. exhalationes, atque vapores intra se ipsos haberent contrarios

322쪽

αρε III. Cap. II.

in potes. & exhallationes tet resties V qis id π hae cSntrarIorum eo .-lisione resultat hujus mundi harmonia , sicut in musica. Et sic inistraere in omnis vera ulti i , dicit Ecclesiastieus, ' Duo, G fimo, Φ

i 4s. Septim Λ : Quia si cui integritas. vel saltem decor, seul

G a. r. 'etiam attendisse Deum docet Moyses, inquiens , ω omnis ornatui eorum hujos terr uel globi postulat. quod sint freta . nempe angiistiae maris , ni sudae terrae separantur ab aliis , Ar unum mare tam in unicat eum alio .i h sostulat, quod sint isthm . nem. pe lingustiae terrae , quibus una 'terra commirtatur cum altera , de unum mare ab altero dividatur e ct sic ementur inniti sulae. Talis est tota Afri ea per Isthmiim inter ma re rubrum , ct mediterraneum unita eum Asia . ct duo illa maria disiungens. Talis America meis ridionalis per isthmum Intεr Portu Belium . Sc Panama unita cum. Imperio Mexicano , vi Oceanum Atlanticum secernens a Ρaes ficα.

Talis Hispania per quasi uramum' inter Catalaunos . & Cantabros unita Gallia . & separatis meditetraneum ab Oeeano. Talis Peloponesus per lithinum hi maris Corinthi unita eum reliqua craeeia δ& duas illas mediterranei partes AEgeum . & Jonium secernens. Rursiis sieue poscit . quod sint quasi brachia mari . seu manus, prout loquitur David : Mare munum , ω spatiosum manibus. qui. - 'i' emaee seindit tetras . ct quasi violat illarum jurisdictionem . Ita

poscit, quod sint brachia terrae , quae scindant mare S ipsi reo pendant vices. Talis est Italia a Septemtrione excurrens in meri.

diem inter Adriam, & Ligusti cum . Talis utraque Orientalis India Citerior . & Ulterior smiliter porrecta ita meridiem. Talis Dania a meridie rumpens mare in Septemtrionem . Talis Jueat an in Me-xico ab occasu uiolans maris jurisdictionem in Orientem Re.i46. Denique sicut illa integritas , vel otnamentum requirit, quod in media terra sint multae quas Insulae Aquae , idest lacus parvi , mediocres , magni , maximi . v. g. . Mare Caspiam in Asia . mare Tiberiadis in Palestina . lacus ille ingens Titieaca In Peruvia Provincia vulgo Te et Collao, cujus ambitus occupat octoginta hispanas leucas: qui laeus suscipientes assidue magnas aqua rum copias, s ut hic, in quem fluunt decem magni fluvii ut testa. γ AZbstis Acosta . S non semper emittentes externe tantumdem aqua

lib. r.e.6. rum . habent sine dubio occultos canales, per quos se exonerent,

aliis mare Calpium v. g. in quod superba flumina irruunt, put Mo

323쪽

ct hoc ira factnm est, ut in media tetra seuerentur homines , ct d minarentur animalibus aquatilibus t item ut volucres palustres haberent cibum . Ita integritas, ct decor huius globi poscebat , quod in medio mari essent insulae vere tales , idest terrestres, nunc parun,

nunc mediocres , nunc magnae, nunc maximae , ut in medio marilauerentur homines , ac dominarentur animalibus terrae , atque

aeris , quae sine Insulis nequitent ibi subsistere et item ut amphibia animalia vescerentur. Ex quibus omnibus congruentiis satis pro habiliter colligitur . quod liehi multae Insulae fabricatae sint tempore diluvii, & post diluvium. multa freta, isthmi multi, multi sinus, seu brachia maris: Verumtamen quia sex illis primis diebus mundi, Gefecti sunt Caeli, O Terra , c, omnis ornatus eorum, complevitque Deus die septimo Opusfusu, quodfecerat , requievis dieseptimo ab universo opere , quod patrarat. Cumque Insulae saltem in genere , ae quo ad substantiam spectent saltem ad ornatum hujus lobi terraquei sicuti isthmi, porthmi, seu freta , peninsulae . sinus, ct brachia misis et hac de causa singula lige respecti vh sacta suerunt ab initio mundi, scut montes. & quando die tertia mundi exca-ὐavit Deus vastissimam illam voraginem, quam occupat mare inquiens, Congretentur aquae quae sub Caelo sunt in locum unum , O

appareat arida , oeci ex illa eadem terra, cujus ablatione vorago suit firmata, compegisse, ac sparsisse per mare ipsum multos subismas , editissimos montes . partim terreos , partim saxeos , partim mixtes, qui montes marini sunt, quos vocamus Insulas maris.

14 . 'Ico secundo: Primi habitatores Insularum maris Medἰ- do tetranei. t de his loquitur scriptura juxta Pererium , quando inquit ab his dioisae sunt Insulae Genti- ,3 ct consequenter caeterarum occidentalium Europae suerunt nepotes illoriim .

quatuor hominum , Elisa scuius nomen dicitur inditum Insulis Canariis, quae olim vocabantur Elisti Campi. sedesque Beatorum Tharsis , Cerbian , Nodanim, qui erant silii Iavani. qui suit qua ius filius Japheti filii Noemi: Iaphetam dico . non illum sceleratum , de quo fabulantur Graeci more solito stium fuisse Caeli, Se Terrae , ad quem alludit Ovidius, inquiens, quam Salus Iapeto t. tam In talibus axiii: Finxit in effigiem moderantum cuncta De

Ne irius

324쪽

rum: Sed illum, eui Noemus henedixit. Quocirca primi Insulam Europaei descenderunt ex Noemo per Japhe tum , & hujus quartum filium yaban . & aliquem ex illis quatuor . Constat ex initio capitis decimi Genesis . Quinam fuerint illi primi , qui ex conti

nente transierunt per mare in insulas . ignoratur. Licht enim

Graeci hane primam animositatem tribuant litani cum suis quinquaginta Heroibus vectis Argo illa adusque Colehos , ct ex illis dis isse. ιὴ dicerint latini, quorum egregius Tragicus ait: Aufus T bis pandere Med. . vasto Carbasa Ponto legesque novas scribere Centis. Sed in hoc fabu- bori. loso itinere sibi contradicunt, quia jam ante illam naviga tionem habitata erat Insula Lemnos , a cujus Hypsipite hospitio. & thalamo susceptus dicitur . Alii ergo ante lasonem , & Argonautas

transierunt per mare a continente in insulam . Praeterea , cum magis notae fuerint Graecis res Euro prae, quam trans Asiaticae , trans-

FII, . i. r. Africanae, & Americanae locuti, sunt de ptima navigatione celebri Europae, sicut etiam Plinius , sed scire non poterant qui fuerint primi nautae in tribus aliis partibus mundi. I 8. Igitur sicut primi,qui navigarunt in Europae Insulas,quae sunt Oecidentales respectu Haebteolum . suerunt nepotes Japheti,

qui post habitatam continentem, & hominibus refertam transi runt in Insulas, quas temporum decursu inveniebant. Ita primi qui navigarunt in Orientales Insulas Asae fuisse videntur nepotes Sem alterius filii Noemi, qui similiter post habitatam . & hominibus repletam Asiam, transierunt prius in Insulas vicinas . postea in alias, postea in alias, donec occuparunt Iaponias . Philippinas, Molu cas, Marianas, ct immensam illam tu ibam Insularum Orienta. lium. Similiter prinii, qui navigarunt in Meridionales, Astieanas Insulas videntur fuisse nepotes Cham Junioris filii Noemi. qui post habitatam Asticam transierunt in Madagascar, novam Guin eam , ct c. & primi qui transierunt in Septemtrionales Insulas . si ultra Istandiam . & Gruntiandiam sunt aliae habitatae, nepotes Semex parte Orientali , ct Japheti ex occidentali.

' i 49. Occurrunt tamen duae disse ultates. Ptimo : Quomodo ex continente transierunt animalia non quidem utilia, s quia haee vehi potuerunt in navibus eisdem . quibus homines vehebantur.

seut de facto transportarunt Hispani in Americam duas species . . animali tam ibi ignotorum, nimirum , ct bovinais :) Sed prorsus inutilia , imb S perniciosa , ut vulpes, ct lupi imb ct tru- lenta, di serocia, ut tigi ides, &leonesi quam etiam dii scul

a talem

325쪽

tatem tractat sanctus Airgustinus . si quidem illa descendunt quoque ex illis, quae servavit Noe jussus per Deum . Secunda : Quomodo Americani in novum illum Orbem divulsum a caeteris tribus partibus navigarunt 8 Utramque satis doctὶ solvit P. Accsta . Di.co ergo tertib . quod attinet ad Animalia, quae ex putredine nascuntur, non est necessarium, quod aliunde suerint ad Insulas trans. portata . quia ibi potest esse putredo,eN qua de novo generata sint; quin per generationum successionem descendant ex Arca Noe . . Quamvis enim hic jussus fuerit servare animalia quoque immunda, Lye animantibus Cerὸ immundis no , ct duo Ge. At suerunt specierum illarum , ,quae immundae declarantur th eodem Moyse, quando discernit inter nuinda , ct immunda animalia cap. Iq. Deutemronomii, quae omnia generatione nascuntur, non Verd putredine . Altera vero immunda, seu immundissima, quae eX corruptione fiunt, non est jussus servare, ut eX illis otirentur alia . Unde mirum non est, quod in Insulis long dissitis a continente invenianis tur mures , mustellae , cuniculi, colubri immanes, lacerti, Drais cones, & similia . Quoniam lichi haec fieri soleant generatione , fiunt etiam corruptione , ex medulla enim spinae eadaveris humani

fiunt interdum colubri in sepulchris et ex indigesta. & putri eoli vie spermatis atque excrementorum vespertilionum solent fieri pestiferi dracones. ut supra dicebamus ; Alias quis deportavit in Insu. lam Rodum simo sum illum Draconem, de quo Kircherius, aut parentes bestiae illius Ziso. Dico qua tibi Feroces bestiae, ut leones, tigrides, Pantherae . Item nocivae vulpes . lupi . ct similes pestes potuerunt ex Armeniae montibus trans re in Insulas valde dissitas modba terraia.& ex illis in Americam . Primb: quia licet sabulosa sit Insula illa Atlantica, de qua Plato in Tim o , quae Europam dicebatur connectere eum America , ct cuius reliquiae dicuntur Insulae, quae per vastum illud Peligus inveniuntur v. e. Canarie, Cuba, Tertiae, Capitis Viridis &e. Verumtamen, si verum est, quod vulgb jactatur de multis Urbibus. & terrae portionibus absorptis ii mari ob vali. dos terrae motus ς praesertim vero de prisca Grunt landia, quae submersa dicitur , ct iam non amplius comparere , tam eis multuties

quaesita ; non est in verisimile, quod Pelagus dictum , & quod istirans Americam ct Cantabricum . & Britannicum distincta latent etiam post diluvium mulio pluribus Insulis. t se ut in Mediterraneo est resertum mare , quod vocatur Achi pelagus, & ih Orienta

P p a mare

c. I.

incola I. Inst. Ind.

326쪽

cap. 2I.

mare illud Phili pinarum , cui impositum est nomen Archipelagus Sancti Laaari, ut nuper dixi. ebqubd suerit per Hispanos detectum seria sexta praecedente Dominieae in Passione: Sc in multis aliis aequoribus inveniuntur acervi Insularum; in Hoe autem posito natantes potueru ut transire illae bestiae ex unis in alias insulas viciniores. & ex his in alias attractae odore , aut predar, aut alio, ct ii mi iter potuerunt transire homines. ut modb Mariani transcurrunt subtilibus Cymbis oblongam illam catenam Insularum, qaae trans. versa oecurrit Septemtrione in meridiem permulta centena militarium. Secundb potuerunt invehi pestes illae animalium in eas Insulas v. g. in Britaniam per hostes. E tne inaudita pessima ars nocendi alicui populo per immissionem malarum bestia ruin PCerte supremus criminum ultor hanc pquam minitatus suit Palesti. nis Crasrones mittet Dominus. Et executus est. Misique autevor Crabrones. Imo & H breis ipsis minatus est idem. Deutes besiarum immittam in eos cum furore trabentium super terram. Quod ex J ostitia sesit Deus, cur ex nequitia non potuerunt sacere in hac materia uni hostes cum aliis Iasulanis vehentes in suis navibus . aut phaselis hestias illas, ut depopularentur greges suorum hostium,& nocivam suam speciem ibi propagitenti Terti, e Cum homi. num cerebra sint adeli di versa , & multa adeb extra vagantia sint. potuerunt aliqui ad jocum , ad delicias, ad pompam, vehere secum bestias illas i sicut modb ad Principum Aulas solent vehi: nanciseentes autem illae libertatem propagarunt suam specie iri s. Quar id i Potuerunt etiam vehi per homines ob al; quam utilitate nivei pellium , vel medicinae conficiendae ex oleo. ex spiritibus , ex sale illarum bestiarum. Nescimus nos virtutes Omnes medicinales horum animalium , ergo. isi. Dico quintb: volucres paue transierunt in Insulas valis distantes a continente . sin transitu ad propinquas nulla est dis. ficultas, quia ut testatur Acosta rarissimae aves deteguntur in eis settilissimis Insulis Cubae Sancti Domini ei, & vicinis pretier Domesticas . & Psittaeos, qui tamen cum fruantur longissimo volatu , ct gregatim volent, transire potuerunt reciprocδ adjutae ex continente, quae per aeris viam non ita distat ab Insulis , si eut pet viam maris, maximὰ cum volucres possint sacere arcum illum , quem globus bombardae sormat, sinentes se rapi gravitate propria in angultim oppositum ei, unde. exierunt. Aviculς aliq stequenter videntur in medio oceano quiescore tantisper supra vertices nam

327쪽

vium . & sic transire potuerum ad Canarias passeres illi niti si ei insidentes nimirum tantillum alboribus primarum navium . Neque his volatilibus deficit via i eum pro tanto itinere . Cum enim in Pelago illo sint etiam volatiles pisces , ct culicum examina, protinus involant illae volucres . & jucundum praebere solent spectaculum navigantibus, presertim quando pisces volatiles a mari ad aerem sugiunt a marinis inimicis, a pilae videlicet majore , & rursus ab aere ad mare fugiunt alium inimicirin aereum , volucrem videlicet piscatricem . Alia: dhnique Aves, si sortὲ sunt in eis Insulis di. stantibus valde , potuerunt portari ab hominibus. Isa. Quod attinet ad illorum hominum transitum in vastissimam Americam in montibus Armeniae, ubi substitit Arca, oportet meminisse. Antipodes. quales sunt Americani te spective ad varias regiones hujus vcstri Oibis veteris . fabulam fluisse plerisque ex antiquis Authoribus. Nana lanaenus semel, ct iterum pronuntiat nemini nacrialium concessum fuisse ultra Gades progredi .& axioma erat tunc it mror s receptum vox illa Pindari, se licet doctis , ct indι His coni mane se, exorare , quid set ultra GaIer.

Irridebant L: Samius, Aristoteles, S Sanctus Augustinus eis qui ευὶ ι θ

asserebant esse habit: hilis regiones ultra Cancrum ς sed ob diversa Epist. i . motiva: Lactantius ch vulgarim illam imaginationem , quod ho. La . .

mines pedibus sursum , ct capite deorsum penduli, & inverso ordine dehcrent incedere. Aristoteles ob rationem philosophicam su- Mesh I ,

pra scriptam , videlicet, quod Sole sub ardente, atque radios ad Aug. I. 16. perpendiculum vibrante, neque pluviae, neque sontes, neque Ov εο sumina esse poterant , ct conliquenter neque arbores , neque pa- '''scua , ct consequenter ncque animalia , neque homines. San Etus

Augustinus ob rationem theologicam , videlicet, qudd homines illi debebant originem trahere sχ aliquo trium illorum s horum Noe , , quibus es omne genus δοminum super universam Gy. 9. terram. Erat autem impossibile . qucd ulli ex nepotibus horum immensam superassent molem vastissimi illius Oceani statim occurrentis post fretum Gaditanum, sed experientia tam quotidiana, my- sarciriades. & myriades hominum docuit oppositum .&Antes gnanus fuit egregius ille Alphonfus Sanchea , Nauclerus Boeticus, qui primus lustravit illas regiones , quoad oram maritimam, & rediens F. o. Grain Hispaniam , ut majore apparatu navium , ct hominum instrue, lib. t. deretur , morte pr oecupatus tradidit sua scripta Americo Vespuccio,

post quem Colon , Cortes, Magallinea, dc post hca innumeri

alii

328쪽

os Disp. III. Cap. II.

alii juerunt in novum euin Orbem . S inodb eunt. & redeunt sngulis seth diebus . Imb nec antiquos latuit prorsus Orbis ille. Vel pue iis enim notum est in suis scholis vaticinium illud Boetici Poe. tae, qui casu, vel ratione naturali. vel divino forsan impulsu ,s Deus enim utpotd Dominus omnium , ct cui omnia fertiunt , sicut olim aperuit os Asima , ct postea locutus est per impurum os scelerati Prophetae illius, potuit etiam Seneca uti in praedixit , quod ei ves sui post tot saecula suceiunt. Veuievi annis saecula seris, quibus Oceanus vincula rerum laxet, ct ingens pateat tellus typhisque noet os detegat orbes , nec sit terris ultima thule. is s. Dico sex tb : tametsi Gentes illae descendant ex aliquo trium eorum filiorum Noe per aliquam ex illis septuaginta duabus familiis, inter quas humanum verbale commercium divisum fuit. si ege tamen Pereritim, in ita ut non unicuique individuo, sed unicuique familiae infunderet Deus habitum ad districta vocabula pros renda , ct intel figenda , ut dixi in Dialectica Disput. i. Nihilominus non est necessarium , quod omnes descendant ex uno eo. demque illorum trium virorum , aut ex una eademque familia illarum. Tum quia nec omnes Europei descendunt ex una eademque familia illarum. Hispani quippe , Sc Itali trahunt originem ex Tubal. Graeci ex Javan, &c. Tum quia longὁ maior varietas linguarum non compositarum , sed simplicium , Si matricum est in America . quam in Europa. At matrices illae linguae non sunt infusae a Deo ab heri, Si nudius tertius, sed ab initio di visionis humani generis: Ergo Gentes illae ab initio utebant ut linguis illis distinctis . Tum quia cum Orbis ille ab ortu habeat Europam , &Asticam , ab occasu Asiam, cur non potuerunt nepotes illarum 72. simili. rum ire ex Bahel uni per Asiam , alii per Europam . alii per Africam Ergo necesse non est, quod omnes instar unius gregis ovium iverint ex una eademque parte mundi, per unam ea inde inque viam. Fateor quod hoc ita contigerit Mcxicanis juxta sua vetusta monimenta . Sed num omnes Americani sunt Mexicani ZNum omnes sunt Chil enses Z Num omnes sunt Brasibani Z Num omnes sunt Pervant 7 Uni ergo i verunt per unam viam . alii per aliam. uni sunt ex unis familiis , nationibus , Si linguis , alii ex aliis. is . Hine dico septimb : quamvis nullam habeat positivam , probabilitatem . Insula illa Atlantica uniens Europam enm Ameri

ca . Nec quod Deus sicut transtulit Henoch , ct non apparuit. Sc

329쪽

transiniit Eliam , ita aliqua sex illis a. familiis transtulerit in no, vum illum Orbem . Verum tamen sine ulla speciali dim cultate potuit contingere , quod multi ex praedictis familiis transierint. Pri-Wη: Quia, ut nuper dicebam, potuit Oceanus ille esse respersus pluribus Insulis , quam modb, sicut Archipelagus Sancti Laetati . &Insularum Marianarum , ct multa alia maria , quae Insulis magnis, parvis , & mediocribus scatent. Hoc posito non est specialis dissi. cultas. quod homines ex montibus Armeniae venientes , post impletas gentibus regiones alias transirent de Insulis in Iusulas, donee diffunderentur hac illac per Americam totam . Secundo: Cum gentes illae non descendant ex una , eademque familia illarum septuaginta duarum , ut supra dicebam , potuerunt uni ex Dania , , Nor vegia, is landia. Grullandia . ct borealibus Europae regioni. hus, quae censentur non multum distare a borealibus regionibus Americae obversae Orienti, in has transire, & ibi multiplicare similias suas . Potuerunt alii ex Tartaria. quae est supra Chinam transire per fretum Anian in eam partem Americae,quae iuxta non spernendas historias non multum distat , & multiplicati progredi ultra supra Mendoginum Promontorium, Cali forniam, Cinaloam , Noxum Mexicum , ct Floridam , posteaque transilire per angustum illud laetum in insulam Cuba, 8d in reliquas , quae vulgd dicuntur Hispaniolae , quam conjecturam iaciunt probabiis Iem , oves esse specialissimae Anaericanae , quae non alibi inveniuntur nisi in Tartaria ea, & portant dimidium ponderis, quod

mulus.

is s. Potuerunt alii transire ex Africa in Brasillam , quae est pars propinquior Americae . eo modo, quo Hispanus ille Cabial ex Lusitania invenit cam dem Brasiliam , tempestatis impetu abreptus,& Hispanus alter Boeticus in venit Jucat an , ct littus Veraguas, quae sunt partes Mexici , nempe praeter intentionem, &tempestatum impetu correpti, s ct quidem vetustae illae Pyramides , quae inventae sunt apud Mexicanos, aliquod quamvis non valde grave indi.

eium esse possunt descendentiae ex Egypto) Nescientes quippe

qualitatem supra dictam torridae Zonae , quam postea longa experientia multorum annorum aperuit, nimirum Orientales ventos

ibi assiduh dominantes , potuerunt incauth ingredi sub Cancro, quod Asticanis illis huic Itopico valde propinquis . imb ultra illum degentibus, facilii md potuit evenire,) & ibi rapti mari. &vento incessanter tandentibus in Americam surri potuerunt praeter

330쪽

intentionem in Brasiliam , ut contingit Cabrali . Nequeuntes vorbredire propter eundem impetum maris, ac venti nunquam ibi censantium . suo cursu. & non advertentes, quod Alphonsus ille Boeticus advertit . nimirum esse necessarium deflectere plurimum ad Aquilonem nempe iisque ad 28. saltem gradus pro reditu in Europam , aut Africam, substiterunt ibi. & multiplicati sunt. Non is dico ullum ex his modis determinat). aut omnes illos contigitIede facto, quia nec publice constat, nec mihi privatim , sed omnes illos copulati vh . aut disiuncti vh evenire potuisse , & maxim) qnodox variis mundi partibus , per vias divertas, ct toppositas iverint Americani, sui constare potest ex diversissimis linguis. quibus utuntur, in sicut multae familiae ex Iapheto per vias diversas vene runt in Europam , unaquaeque cum sua lingua , uc quisque se-

eundum linguam suam . di familias fuas innatismbiri fuit . Multae

ex Sem per varias partes perrexerunt in Orientem unaquaeque

cum sua lingva propria . quam insudit illi Deus in Babelica confusione : Ipiflii Sem secundum cognationes . Glicuas . O regionesis gentibus1Dis . Multae dem lim ex Cam declinat uni ad Meridiem , ct Palestinam , unaquaeque clam suo proprio idiomate : Hi sunt fili Clani in cognationibres, ta linguis. generationibus terrisque , gentibus suis. Ita multae ex saepe dictis a. familiis ire potue. runt in Ameri eam jam ex Europa. quae illi est Orientalis, iam ex Asia , quae illi est Oecidentalis, jam ex Africae parte illa. quae illi est Meridionalis, jam ex Septemtrione per Norvegiam , & antiquam

is 6. Quod si regiones Americae , quae sunt obversae Africae , casa , vel speciali quadam animositate infusa per Deum , ne tam felix orbis portio inevita maneret, habitari e pit a familiis Astieanis magis vicinis Brigarum impetu illuc raptis. & postea diffusis permam oram ab Aquilone ad Austium: elim omnes illaesa miliae deis scendat ex eo procace Cham per Phut &Chus filios ipsius,habemus nostro tempore benedictionem illam Japhetit Dilatet Deus Iaphet. ct habitet in Tubernaculis Sem .sitque Chanaan Ser.ur ejus. non sollim Romani olim , qui utique Nepotes erant Japheti, domi. nati sunt Nepotibus Cham in Africa , Sc Palestina , verium etiam modb Hispani, qui etiam per Tubal sunt Nepotes Japheti, partim Castellani, partim Lusitani, dominantur Nepotibus ejusdem Cham sparsis per Brasiliam . Paraquaiam , & Tu cum an iam ad Austrum , Darien , Castellam Auream, S. b artham ctri ad Septemtrionem ,

SEARCH

MENU NAVIGATION