Nicolao Bedinio pontifici tarracinen. privernat. setinor. auspicatissimo die 5 id. ian. 1856 quo die sacratum caput pontificali infula. decoratur sem. rom. moderator. et alumni amplissimo honore magnis virtutibus reddito decessori suavissimo parenti

발행: 1855년

분량: 12페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

2쪽

FELIX PROFILIUS

Cuius est, Antistes amplissime , nisi mei die hoc

bono, ac auSpicato, quo Sacra insula decoraris, nonnulla Tibi adolescentium sacri huius ephebei carmina offerre 7 Mei, inquam , est, cum iam tricesimus sit annus, ex quo uti unum eumdemque locum tenuimus, sic unum eumdemque animum habuimus. Pene sub idem tempus ad regendam ornatissimam iuventutem, quae in Ecclesiae Romanae spem succrescit, ambo vocati, ita in hoc munere sumus versati, ut Iabores ot gaudia communia semper suerint : et Deo uni, qui hominum animoS movet ac moderatur, laus est tribuenda , quod nos inter nunquam concordia et pax fuerit imminuta, nec grave unquam mihi sit visum tuis dictis, tuisque nutibus parere. Nunc autem ita iubentellio, qui Dei vices in terris gerit alter ab altero divellimur, Tibique iam alii pascendo gregi designato inoo munere Succedo, cuius partes te rectore Sapientissimo nec dissiciles nec molestae erant, modo autem meis mihi viribus maiores videntur. Sed haec quasi Supervacanea in praesens duco : illud certum est Te quamprimum a tuorum latere esse seiungendum. Quare ante tuum discessum accipe primum suavissimae huius iuventutis gratulationes et plausus ob munus quod Tibi

3쪽

a Pontifico Maximo PIO IX. pro meritis delatum est; et item gratiarum actiones pro beneficiis plane maximis , et benevolentia paterna , qua singulos ipsorum ut universum hoc Seminarium es complexus. Dolorem autem et animi aegritudinem, qua Τui desiderio nunc anguntur, ea cogitatio minuit. Τe licet absentem

eumdem erga ipsos amorem Servaturum. ΤeStes autem tum gratulationum tum animi memoris sint hi versus, quos ii per me Tibi dicant, plures quidem suturos, Si per tempuS, vel per Scholasticos labores licuisset. Habebis etiam aliud munusculum, veluti mnemosynon, quod iidem alumni dant, virique ecclesiastici, qui cum in Seminario degant, plurimis annis tecum in pulcritudine pacis vixerunt, illudque ante oculos positum te quotidio admonebit, quam dulco et iucundum Τibi fuerit tempus illud, quo nos filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae simul concordes sedebamus. De me autem, quid amplius dicam, neScio; et cum nihil possim, dies nocteSque Deo preces humiles, ac servidas admoveam, ut Valeas ac vigeaS animo, atque inde gregi tuo aeternae inprimis faustitatis fructus as

seratur.

Etiam atque etiam vale. V. Id. Ian. Λ. MDCCCLIV.

4쪽

Romano olivo Vestris Pastor finibus

Sacratus adorit, digna et sulgens insula. Gaudete o cives, quotquot Ufens alluit Opimis labens arvis Pontina in vada. Novis, Sic Vivam, veStra Sors augens bonis Crescet, sutura haud impar saeclis aureis, Iam satis, ut nil sit reliqui ad laudem maximam. Viro quae pietas, qui virtutis haereat Amor, quae mens adversis nescia concuti, Sensit nos juvenum sacram ad umbram conSitUS,Allapsa unde alis iamdiu pernicibus Late promendas fama res Vulgaverit. Fide, o dilecta caelo gens, selicibus Auspiciis dexter nam paratur exitus: Fide agedum: tanto cum videbis Praeside Iniecta vitiis haena, cultu splendidam

Novo virtutem, tuta urbana et olla, Dies nitero candidos, mores bonOS, Una erit haec mens, una omnibus vox excidet: Nae nobis toto Praeses Orbe maximus, Sacrorum, Patre, Pius, consuluit optimo.

L. L. olim P. S. R. Alumnus.

5쪽

------ο--------- Ingredere, o felix, ne cesses, templa Sacerdos, Iam propiore Dei numine sancta domus Contremuit: Superum cantu fremit aura : morari Anxuris ille potens Angelus atque Vetat. Perge age, concordes stabili iam foedere tandem Oscula miscuerunt Lia, Raclietque simul. Illa tibi populos credit NICOLAE regendos; Provehit haec mentem ad gaudia caelituum. Perge age; sancta Fides ramum felicis olivao Iam parat et vittas, sceptraque dius Amor.

B. G. olim P. S. R. Alumnus.

7쪽

kmo Pastor, quelronorata Verga Chyoggi Τ'aisda ii Successor di Piero, Novo Τi solitudo di virtu sentiero, Onde chiaro it Tuo nonae at Ciel s'aderga. Quanto nul cor Senno e Pleiade alberga Poni ora a schermo det Τuo mite imperoia per Τὰ fia che il lupo ingordo e sero Nulla dei caro Ovil parte disperga. Bello it mirarii, fulminato e domeL 'iro d'inserno, e di sue spoglie careo Dei lauro trionsale ornar te chiome :lndi a la greggia glorioso Duce Mostrarii, ed additar securo ii varco Cho a'dolei paschi o pure linso adduce. ASSUNTO AL VESCO VADO

9쪽

VERSIO EIUSDEM

Quam virgam Petri regno, sceptrisque potitus, Alme, tibi, Pastor, desert Pius, illa recludit

Virtutum callem, quo se tua tollat ad astra Fama volans certis innixa per ardua pennis. Quod siqua e caecis, ubi nunc latet, excita silvis In tua sceptra surens ruat unquam obscena luporum Turba, haec virga alios valido deleverit ictu, Disiectos alios nota exturbarit ad antra. Quod decus oh l quae pulchra tuis aut gratia robus Λccedet, cum, detrusis sub tartara monstris, Raptisque exuviis, veles tua tempora lauro linde ubi te gregibus dux parto insignis honor Restituas, tutum doceasque per invia callem lQua laetos iter ad campos, undasque nitentes.

SEARCH

MENU NAVIGATION