장음표시 사용
2쪽
Pater species infiδ 'Rdmirabilis hie
3쪽
non raptat in admirationem sui portentosa haee . & naturae
plane incognita tempestas irasci nos coelum dicimus si se te frequenti nube contracta remurmurare primo, micare post paulo, iaculari demum conspicemur . Iure sane, nam & Uiaritas coeli quaedam , est ipsa eius serenitas, quae nubilo tollitur , ct iurgium irati hominis tonitru imitatur, quod ne vanum putetur, di inerme horrendi post sonum ignes telis armati exitialibus esciunt. Nunc autem qualis est coeli, tonantis illius quidem, fulminanti'. cum fulgetro,sed minime irati facies,immo nunc maxime benefici λ inae enim beneficentia maior, quam eum nobis Spiritum submittere, quem diuinarum omnium opum largitorem,ille nobis tandem eis dit Deus, qui nunquam se, nisi bene faciendo Deum esse existimauitὸ Vertim singula,si placet,beneficae huius tempestatis indicia contemplemur. Primum e coelo senus;quod meo quidem iudicio non frustra fit. Nam quorsum attinet coelum illud quo per tacitissimas vertigines labente innumerabilia ad nos beneficia defluunt, nunc tandem nescio qua ratione contactum, yelle suae beneficentiae praeconem habere nouum hunc, qui exauditur e coelo sonum, hoc est plane se ipsum Z vi mihi quidem suspicionem faciat, sonum hunc fragorem esse reserati eas ad opes mortalibus prosundedas coeli, quibus quoniam suas non habent, ut minores aliae, per quas emittantur, seres, noua aperienda suerint, non sine inusitato codili plangore aeraris coelestis claustra. Nisi sorte illud satius fuerit opinari, coeli tum hunc esse plausum, qui peracto iam ex tremo nostrae reparationis actu , auctori Deo, actori Dei filio, a magnis coeli ciuibus, frequentissimo beatorum theatro congeminetur in coelo. Quod ut quale sit appareat Pater Beatissime. Sic ego existimo, ut omnium fabularum, quam uis multiplici persenarum, actuumq. varietate distinctarum,
eo articuli omnes, & quidam quasi gradus diriguntur, quo
eius spectare exitum auctor voluit; ita reparationis nostrae
admirabile illud plane spectaculum, quod ipsa coeli lumina tirnidum ederetur, insolita admiratione suspendit is hunc spectasse
4쪽
semper finem: ecelas Is flammae la hominum animis, vel ex tinctae iam, vel sopitae accensionem, quam hodierna luce persectam esse , cum ignis hic declaret; mirum non est si qua-ῖ postremo actu concluso , plausum fi equenter de coelo sit. Neque vero dubito, quin gratissimus hic magno actori Dei filio plausus acciderit , qui enim accendi ignem hunc tantis
studi)s concupiuit, tant . Iabore olim contendit, inflammatum eum iam sceliciter adeo vi,quia eius vim humani pectoris angustiae non capiunt; erumpat foras, non potest non
summa cum voluptate spectare. chamquam mihi quidem coelestis hic sonus si quid ex veterum sapientium licet placiistis decerpere diuinarum cantus, ct admodulatio renum videri consueuit, ita enim mecum ratiocinari soleo , si nauigationis instar turbulenta haec habet vita, quam degimus , portus certe aliquis, ne ad infinitum periculum procreati, via deamur , fessis, ut ille ait, maris, & viarum aperiendus est . . Nunc vero quia portum non nisi coeleste domicilium aperire potest animis coelesti origine propagatis ,1 faciendum fuit, ut si festo cum sonitu, laetis'. vocibus, ac symphoniacorum
cantu invehentes ex alto, naues recipiuntur, singularis alia quis paratus esset in coelo concentus ijs qui se in sinum scelia. citatis ex hac periculosa nauigatione recipiunt ,' quod quidequia hodierna primum luce, afflante, nunc tandem secunda diuini spiritus aura, assequi licet; inusitato cantu quasi nouo in uitamento beatitatis littora sonuerunt. Sed nos nimis . diu coelestis hic tenuit concentus, quem urinam qualis in illa beatae vitae ora editur, percipere mortalibus liceret, nulla profecto nos pericula, nulli scopuli, nullae fluctuum immanitates, quin eo, unde erumpit, velis, remis'. contenderemus retinere possent. Nunc vel fractas eius emoriemis in tanta spatiorum longinquitate reliquias & in soni murmur vehementioris deformatas hac ipsa sensus hebetudine collugere nequaquam piguit. Hactenus ergo de sono, nam si eo unde exorsi sumus redeundum est, quaenam est obsecro, ut
. initio dicebam, coeli haec non tonantis modo, sed fulgentis,
5쪽
silminantisq. secies λ tonantis auclluimus , sulgentis, silmbnantisq. paucis , si placet, videamus. Fulgurat illud quidem : ignes e coelo frequentes emicant; sed sine noxa , indices sunt insequentis non teli,sed medicinae, neque noxae prae- Iucent, sed beneficio. Et vero decuit tantum bonum non Gne noua coelestium ignium pompa mortalibus deferri. Faces olim dum nouae conciliarentur nuptiae alte praelatas in veterum monumentis memini me olim legere. O incredibilem siue humanae dignitatis,siue demissionis diuinae modum. Au- sim quouis pignore contendere, Pater Beatissime, flammas hasce comparatas esse diuinitus, quibus inter Deum , sponsamq. eius Ecclesiam conciliatae sunt nuptiae, quas equi dem in humanae linguae modum amq. emicuisse non miror; quae enim his nuptijs propagatur soboles ex auditu fidei procreanda erat, quod quia inania, & emortua verba nunquam efficient, ignea actuosa, medullas, seniusq. int, mos penetrantia, hoc est plane diuina diuinitus e&rmantur. Et haec ipsa tela sunt, haec fulmina, ut plane amore fulminare hodierna luce coelum videatur. Etenim si imperiosus est amor, si suavi quadam tyrannide violentus,si sentiuntur eius' vulnera, & placent tamen , non video quibus artibus, quave pompa sulgere ac fulminare aptius hodierna luce potuerit, quam & igne, & eo igne, qui lucere primum posset, urere nesciret, vulnus deinde, vel nullum infligeret, vel certe salutare. Argumento sit quod clausa olim ora, atque praemor tua adeo vitaliter animauit,ut alijs etiam salutari voce,quasi vitae afflatu vitam, atque animam restituerint. Quae si ita sunt, ut dixi, Pater Beatissime, facile illud colligam, nouum tandem quod ab antiquissimis proditum oraculis olim scimus nouum inquam tandem coelum hodierna luce persectum esse diuinitus. Cur enim nouum coelum illud esse ne gem , quod 'neque si vehementius insonuerit, iratum, ne
rue si fulguret minax, neque demum hostile si Liminet, pos-s iure dicereὸ Vtinam vero id quod altera eiusdem oraculi vox praenunciauit in nos usquequaque conueniat, ut ad noui huius