Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & romani, sed etiam juris francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1685년

분량: 850페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

CANONICI

THEORIA ET PRAXIS,

AD FORUM TAM SACRAMENTALE

quam contentiosum , tum Ecclesiasticum, tum Seculare.

OPUS EXACTUM NON soLUM

ad normam Iuris Communis & Romani, sed, etiam Iuris Francici:

Congreg. Oratorii Domini IEsu Presbytero.

Ed o t tua ab ipse Authore recreuita, ε aucta.

LUGDUNI,

CIM PRIVILEGIO REGIS.

4쪽

EMINENTISSIMO DOMINO

HIERONYMO

S. R E CARDINALI,

Aquarum-Sextiarum Archiepiscopo: io ANNES CABAS SUTIUS Aquisextiensis

Oratorii Domini JEsu Presbyter S.D

TSI commune omnium Christi nam Religionem profitentium ossiccium in imitatione Christi consistat, cujus Apostolus nos adhortatur ut simus imitatores sicut filii charis sinu; Sanctusque Ecclesiae Doctor Gregorius Nyssenus toto suo ad Harmonium libro explorans quidnam rei stir Christianismus, nihil aliud esse comtaonstret quam imitationem Christi Domini: hoc tamen officio arctitis prae caeteris astringuntur illi

a a. quos

5쪽

quos ut divinae Scripturae verbis utar , posuit Spiritus sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam a quisivit sanguine sito. Horum quippe vitam necesse. est specimen esse Christianae perfectionis , & lucernae instar caeteris omnibus qui in domo Dei sunt praefulgere , ut subditi horum Fideles eorum imitatione mores suos ad exemplum Christi sanctis lime ex gant , sitque spectabilis inter eos Praesul, tanquam supremi Pastorum Principis, nostraeque omnium salutis Authoris spirans ac vivens effigies. Hoc ipsum non

inanis jactantiae, sed divini Spiritus impulsiu de se praedicat Gentium Apostolus: Imitatores mei estote, sicuts ego Christi. Hanc Tibi mentem insidere, hoc Teduci proposito imitandi Iesu Christi norunt quotquot

vitae tuae rationem perspectam habent ; hoc mores, hoc actus tui, hoc instituta tua palam faciunt. Hoc

solo spiritu ductiis Ecclesiae cultui dc obsequiis vitam

omnem & labores tuos consecrasti, pro qua tuenda & ornanda perillustres diversis temporibus tum Legationes, tum Praefecturas magna solicitudinis, religionis & prudentiae laude obivisti. Summos etiam Pontifices indefessa opera , sapientissimis consiliis Zc laboriosis officiis demeruisti, tum ante, tum post delatam Tibi ob insignia merita Cardinalis Purpuram.

In istis quidem omnibus a Te gestis solam Dei gloriam expetivisti ; humanae vero gloriae nulla Tibi cupiditas incessit. Exploratum tamen est, quod Veteres Sapientes prodidere , gloriam esse umbrae persimilem, quae insequitur fugientes, cum tamen fugiat insequentes. Ita enim tactum est , ut tua inter homines

6쪽

homines laus 3c perhonorifica fama quam despexusti, virtutis tuae comes dc assecla fuerit, atque etiam invitus stabile fundamentum ad gloriam dignitatem Nominis tui latius propagandam dc altius exstruendam subjeceris. Attamen in tanta negotiorum Tibi incumbentium mole mens tua stablimis ad unicum propositum sibi finem Deum incessanter as. pirabat , dc ardenti affectu illas mysticae Columbae pennas cum Regio Psalte desiderabat, quibus sub levata , ab omnium aspectabilium rerum solicitudine libera , convolans ad Deum et seli tandem vac rct , in eoque deinceps conquiesceret. Atque hoc beneficium propitio votis tuis Numine conliquutus es amplissimum, ex quo nostrae hujus Provinciae, quae prima Galliarum Christianae Fidei documenta a primis ipsis Domini nostri distipulis excepit , creatus es Archiepiscopus. Itaque huic stationi illigatus, justamque obtendens residendi necessitatem , tumultuosis Aulae tum Romani Pontificis, tum Christia

nissimi Regis fluctibus Te subduxisti , ut in isto

tranquillo portu conquiesceres seli Deo vacans, dccommissi Tibi gregis saluti prospiciens. Quanto vero studio ferveat in Te zelus domus Dei, ejusque quam decet sanctitudo in longitudinem dierum , decorem diligas , testatur tuis impensis fundatum illud

celebratissimum Aquense Seminarium , ex quo velut ex Argonautarum navi , aut equo Trojano, tot ut ita dicam Heroes Sacrae Militiae addicti prodeunt. Testantur insuper illae Sacerdotum a Te institutae per universam Dioecesim excursiones , classicum ad- Ver

7쪽

versias omnia peccata proclamantium , quorum in- defesse labore flagitia auaeque stirpitus evelluntur, ignorantia populorum aiscutitur, simultates extin- guuntur, sacrilegae confessiones reparantur, & om- nis plebs ad meliorem frugem revocatur. Testantur etiam eximiae tuae illa: Sanctiones, quibus Ecclesiae sanctae disciplinam undequaque suffulsisti. Testatur oc illa nunquam satis laudata provisio tua per quam videmus tota Dioecesis amplitudine ad singulas metrocomias Clericorum Concursis statis hebdomadae diebus , ex circuriijacentibus vicis &minoribus oppidis ad Ecclesiasticas collationes Mdissertationes, quibus praeficiuntur delecti Presbyteri virtutibus & eruditione insignes. Quam est speciosa Te duce, Te auspice hujusce Dioecesis tua: facies 3 Lubet hoc loco cum Vate illo divinitus in- . spirato sic exclamare : Auam pulchra tabernacula tua iacob, tentoria tua saA l ut mastes nemorosa , ut horti juxta stu sos irrigui, ut taberna-

cula qua fixit Domisus, quasi cedri prope aqua Z

His vero tuis sanctissimis institutis quae Tibi ad perennem felicitatem viam muniunt, Te verum probas imitatorem Iesia Christi, ad hoc unum intenti ut nos sinctificaret, exhiberetque ipse sibi Ecclesiam gloriosam , non habentem maculam, neque

rugam , aut aliud hujusmodi sed ut sit sancta im- maculata. Ad istam gregis tui sub Te optimo dc

amantissimo Praesule cumulandam felicitatem quam-

plurimi Tibi subditi Sacerdotes creditas sibi a Deo animi

8쪽

animi facultates 5c spiritualia dona , Te hortatore

conserunt. In his ego, tametu aliorum meritis impar, sperans Tibi non injucundum fore , quidquid in me studiorum inest , in Tui obsequium dc Cleri utilitatem jampridem impendere institui. Isto ductus affectu ante aliquot annos Notitiam Conciliorum sub Illustris Nominis tui praesidio edidi: deinde tuo jussu brevem de Usuris tractationem; eodemque studio impulsus istam Iuris Canonici Theoriam & Praxim quanta valui diligentia contextam , tutelae tuae Clypeo munitus , tuae benevolentiae dignatione fietus , tuis cohortationibus exci- tatus , publicae tandem luci permitto. Faxit Deus ut iste labor eam quam intendo frugem pariat, tua-

ue Eminentia ad gregis Dominici salutem diu pe

et incolumis.

9쪽

AD LECTOREM

Admonitio Aut horis.

N tradendis disciplinis,maximδ verὁ illis quae

ad morum institutionem pertinent, multipliciter peccari contingit. Plerique ex quodam animi morbo receptas & probatas viris praestantioribus , qui in disciplinis investigandis indefesso studio miraque ingenii felicitate

versati sunt, sententias amore novitatis fastidientes, doctrinas recentes consectantur. Quibus illud apprimε convenit quod in Atheniensibus divina Scriptura notat Act. i . Athenienses autem omnes, dr advena bos'ites ad nihil aliud vaeabant, nisi aut dicere, aut audire AEliquid noυi. Isti san E quibus aures ad novitates pruriunt, cum non sincero judicio, sed animi levitate ducantur,veram dc solidam rerum cognitionem nullatenus assequi valent; & cum illa rudi materia quae principium generationis corporum a Philosophis censetur, hoc commune habent, ut quemadmodum ista novae , atque etiam saepenumero vilioris sermae appetitu in genito, veterem & nobilissimam sermam animae viventis rojiciendo , quasi nimiae excellentiae pertaesa, sermam

cadaveris cxpetit s sic etiam illi Sapientibus traditam olim dita-plinam hoc solo fastidiunt quia gratia careat novitatis, ut sibi

in absurdis & paradoxis rerum novarum studio complaceant: perinde ac si quis demens admiranda illa mundi luminaria, Solem, Lunam , caeteraque coelis assivi sydera, & in his infimis elementis perfectissmε efformata corpora dedignaretur, & horum vicecometas in coelis , ic corporum monstra in terris substitui averet. Hujusmodi furunt insima circum ranei quidam audaculi,& vix seim erudith de summis & eximiis viris mira ingenii felicitate praeditis, qui multos annos tum Theologiam , tum Juri prudentiam

10쪽

prudentiam Canonicam in primariis totius Elaropae Academiis magna nominis celebritate proscisi stant, perverse judicantes ; ex quibus ob insignia metata nonnulli ad sit premam Petri Sedem , ut duo Innocentii III. IV. de Adrianus V I. alii ingenti numero,

non sorte, non assinitatis respei tu, non gentis nobilitate, non opibus,non ambitu non aulicis artibus, sed solo pr. aecellentium meritorum delectu ad Cardinalium, Archiepiscoporum, Episcoporum di enitatem provecsti sunt; quidam alit,ut sanetus Raymundus qui jussu Gregorii IX. Codicem Decretalium compilavit,& Summam

casuum dictam Raymundinam conscripsit I S. Thomas, S. Bonaventura , S. Antoninus, in Album Sanctorum,qui publico universae Ecclesiae cultu honorantur & invocantur , ascribi meruerunt.

Sancti quidem Antonini Florentinorum Archiepiscopi Summam proponit legendam & addiscendam primum sub sancto Carolo

Dorcomaeo Mediolanense Concilium Provincialo, sub titulo, libri potis in is a Curicis Issendi. Alios Summi Pontifices etiam ex remotis & alienis ditionibus Romam acciverunt, ut eorum scientia & sapientissimis consiliis in arduis negotiis & dissicultatibus decidendis uterentur ; in istis eminet Martinus Navarrus, a quo praeceptore alterum Iuris Canonici decus Didacus Covarruvias Episcopus Segobiensis, dc Supremus Hispaniarum sub Rege Philippo II. Cancellarius , in lib. Decretalium , p. I. cap. 1. num. i . gloriatur se Iuris prudentiam didicisse, cum ille non vulgari honorario Ius in Universitate Salmanticensi praelegeret; quique Romam evocatus ranti habitus est , ut quandoque Viri sapientia re longo usii , studiisque consummatissimi, occurrentibus gravibus quibusdam dissicultatibus Navarrum esse consulendum . ejusque consilio standum communiter delibera-

Verint : de praecellens ille Cardinalis Bella inus suum de Scri

ptoribus Ecclesiastici, librum commemoratione Martini Navar-rae , cujus magnam doctrinam 5c pietatem commendat , quasi

aurea quadam tibula conclusit. O si ad aliquorum male feriatorum libidinem stellae istae quae in firmamento Ecclesiae praefulgent extinguerentur quot ignorantiae tenebrae , quot novarum opinionum monstra, quot animarum laquei rc conscientiarum

tendiculae ad efformandam novam veteri disciplinae oppositam doctrinam in medium proserrentur E Quantae inter novos Doct res exurgerem opinionum concertationes se simultates Quantis c ambiguita

SEARCH

MENU NAVIGATION