De animalium invertebratorum distributione commentatio ... : pro summis in philosophia honoribus iam impetratis et pro docendi venia die [...] April

발행: 1829년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

Blain ville animalia invertebrata, externam eorum formam secutus, in 21 classes distribuit.

Ex hac complurium classificationum recensione satis superque apparet, invertebratorum animalium distributionem adhuc valde incertam et fluxam e8se. Nam cum omnes historiae naturalis periti in servandis quatuor vertebratorum animalium classibus consentiant, in invertebratorum animalium distributione adeo inter se dissentiunt, ut e. g. Brachiops da, quae

12쪽

Lamarchius in unam tantummodo familiam coniecit, apud Cuverium classem propriam essiciant. Quae describendi rationis varietas inde potissimum oritur, quod singularia justo plus respexerunt et classes non ubique ad Organisationis statum, sed etiam ad originis modum conεtituerunt. Infusoria in omnibus his divisionibus peculiarem aut classem aut Ordinem constituunt, neque tamen omnes Zoologi Organisationis rationem adeo habuerunt, quantum id a Lamarchio et Schweiggero fac-

tum esse videmus; ceteri auctores animalia structura

diversissima, non nisi corporum parvitate et originis modo inter se convenientia, in hanc cla88em relegarunt. Sed Cercariae seminis non in aqua vivunt, et vere Entogoa sunt 3 plura Insu8Oria, uti Proteus,

Volvox, Vorticellae etc., nudis etiam Oculis conspicua, hac ex parte Lynceum, Cephaloculum et alia Branchiopuda aequiparant, qu3e cum Praeter Parvam corporis amplitudinem etiam domicilio cum Infusoriis consentiant, nemo tamen his adscribet. Eodem modo Ent Eoa apud omnes peculiarem ordinem aut classem formant, quorum charactereSaut ab originis ratione, aut a domicilio, quod in i aliis animalibus posuerunt, deducunt Zoologi, aut saltem, ut characteres his rationibus convenientes invenirent, Operam dederunt. Itaque factum est, ut

13쪽

animalia structura et compositione diversissima, qualia sunt Cystica et Ascarides, una in classe collocarentur, animalia autem iis simillima, quod libere in squa vivunt, Separarentur. Exempla sunt FiIariae /et Gordii, quorum disserentia ea est, quod illae in aliis animalibus, hi autem in aqua vivunt, quam ob causam Filariae inter Eulogoa, Gordii autem inter Annulata numerantur. Et cl. Baerius ') in egregiis disquisitionibus suis de animalibus inferioribus, Planarias in aqua habitantes vere Tremato da es Se, O Stendit. Praeterea ab Helminthologis ipsis, qui classem hanc adumbraverunt, illa animalia, quae partim piscium branchiis adhaerent, partim externo cuidam corpori assixa sunt, Ento Eois adnumerantur. Huc referenda sunt illa animalia parasitica, uti e. g. Polystoma Thynni, Distoma Coryphaenae et omnia Tristomata, quorum una species Diodontis corpori assixa est Vertumnus in I ethyos et Cyclocotyla in Esocis superficie habitat. Itaque haec EntOZOOrum classis mutanda eSt. Μοllusca quoque diversissimo modo in classes et ordines divisa sunt. Plerique e. g. Larnarchius,

Schweiggerus et Mechelius ex Cirrhipodis classem

14쪽

peculiarem et a Molluscis separatam conficiunt, quio tentacula articulata, medulla nervosa nodosa et OS ad Crustaceorum modum maxillis transversariis instructum est. Contra Omni alia ex parte cum Mol

luscis acephalis consentiunt: Cirrhipoda enim sunt assixa, mollia, acephala, pallio tecta, testa inclusa corpore inarticulato. In his igitur animalibus Molluscorum typus Cum norma articulata conjuncta est

ita tamen ut ille praevaleat ideoque locum in systemate naturali constituat. Brachi poda Cuv. ab Acephalis, a quibus tantum in articulatis brachiis disserunt, Deutiquam sunt discernenda ideoque non nisi familiam Acephalorum conficiunt. Contra Acephala nuda cum Acephalis testaceis non debent conjungi, testae enim defectu, tunicarum duplicatione et singulari respirationis organorum habitu valde ab Conchiseris disserunt; quin Ascidiae compositae non multo plus Alcyoniis perfectae sunt, ad quae proxime accedunt, et a quibus hoc tantum nomine, quod cum Ascidiis interna propinquitate cohaerent, sejunguntur. Pleropodorum Cuv. peculiaris aut classis aut Ordo non retinendus est, cum Hyaleae Acephalis adscribi possint, cetera Pteropo da non nisi, quod disco centrali carent, a Gasteropodis disserant.

15쪽

Insectorum Lin. ZOOlogi plerique e. g. Cuverius, Schweiggerus, Lam archius tres classes: Crustaceorum, Arachnoideorum et Insectorum proprie sic dictorum instituerunt. Goldfussius, Carus et Ohenius Crustacea cum Arachnoideis conjungunt; Latreille 'b vero quatuor classes: Μyriapodorum, Arachnoideorum, Crustaceorum et Insectorum confecit. Lam archius ipse non plane cum Cuverio consentiens, Aptera, excepto Pulice, inter Arachnoidea

locavit. Ex hac tanta descriptionis varietate manifestum erit neutiquam has classes tam accurate distinc tas es8e, uti in vertebratis animalibus, ubi nemo certe avibus inter mammalia locum dare poterit. Accuratius autem illa animalia consideranti, haud di scite opparebit, illas classes valde ambiguas incer

Characteres ad distinguendas Insectorum classes di respirationis organis, sanguinis circulatione, antennis, Pedum numero et metamorphosi sumuntur, quae jam omnia accuratius perpendenda Sunt.

Crustacea et Araneas sanguinis circulationem habere , Insecta autem et Arachnoideorum msgnam Partem ea carere, Olim vulgo assirmatum est. Observa-'J Familles naturelles du regne animal. Paris 1825. P. 248.

16쪽

tiones autem recentiores hanc disserentiam non ita magnam esse, O Stenderunt. Crustacea quidem sanguinis circulationem habent; cor in Decapodis ovatum , in Squillis vero et Isopodis, aeque ac Insectis propriis longum est et venarum canales veriu8 viae nominandi sunt, quam vasa membrana Propria vestita. Arteriae, id quod Audouin et Edwards D ex

Ligia Ostenderunt, cum venis conjunctae sunt, ita ut hae ex corde facile impleri possint. In Argulo Iu-xine 'φJ monstravit, sanguinem quaque Cordis Contractione diffusum, cursu continuo per corpus facto, fursus ad cor reverti, eumque Sanguinem non Peculiaribus vasis inclusum esse, sed per organorum Paxenchyma viam sibi aperire. Eundem autem circu- Iationis modum Carus '' b in Neuropterorum larvis, nominatim Ephemerae vulgatae detexit, in quibus et ipsis continuus Sanguinis cur8us cordis sgitatione concitatus, et pari modo non propriis vasis, sed per parenchyma dissusus comprehenditur. Is vero circu-

17쪽

Iationis modus in persectis Insectis deficit, in quibus vas dorsale elongatum invenitur. Frustra autem cl. viri hujus vasis, quod pro cordis analogo quodam semper habitum est, conjunctionem cum ceteris organis reperire studebant, donec Muellerus in Phasmate, Aeschna, Μelolontha, Scarabaeo, BOm-bO etc. vas dorsale silis cum o variis connexum e8Sedocuit, et vix dubitandum est, quin etiam coniunctiones cum aliis organis exstent. Itaque sanguinis motum varium quidem, sed Insectis hexapodis neutiquam plane denegatum esse, ConStat. Respirationis organorum magna quidem e8t varietas, ita tamen comparata sunt, ut aliud ad aliud quasi transitum praebere videatur. Diversissimas formas Crustacea et Insecta hexapoda habent, quorum: illa branchiis externis, haec tracheis internis spiritumi ducunt. Sed jam Arachnoidea intermedia sunt, par-

stim tracheis radiorum instar con8tructis, partim Vesiculis branchialibus internis respirantia. Neque ve-iro omnium Crustaceorum branchiae ad Astacorum i modum formatae sunt; inter Isopoda enim magna dissimilitudo invenitur, cum e. c. Oniscorun, et Ar-madillorum organa respiratoria Aranearum similia

18쪽

sint, quoniam vesiculas branchiales, stigmatibus extrinsecus apertas habent. Discrimen unum est, quod illae vesiculae branchiales non internae, sed,extemnae sunt. I ali modo branchiarum formam, qualis in Decapodis invenitur, interpositis Is Opodorum vesiculis branchialibus externis, in Araneorum internos saccos, eos vero in Acarorum tracheas radiatas et in Insectorum tracheas Oblongas pedetentim commutari videmus. Branchias autem non solum ad respirationem aquaticam destinatas esse, ex illis Crustaceis, quae ut Ge carcinus et Ocypus maximam anni partem in solo habitant et aerem respirant, intelligi potest. Ex hac comparatione apparet, mΘgnas quidem in respirationis organorum structura dissimilitudines intercedere, sed tam multas formas intermedias

inveniri, ut Insectorum in plures classes descriptionaturae parum accommodata sit. Ne pedum quidem numerus characterem e8Sentialem praebet. Insecta quidem proprie sic dicta non nisi sex pedes, Crustacea autem et Arachnoidea iplures habere, constat; sed jam ex Crustaceis Cypris, ex Acaris Leptus, Caris et Astoma sex pedes ihabent; quin imo Scolopeiadrae et Iuli, vulgo inter In- sucta propria Posita, multis pedibus instructi sunt. Antennarum desectu Arachnoidea a ceteris Insectis

19쪽

irtis Separata, Ordines autem ceteri illis praediti

sunt.

Metamorphosi quoque haec animalia non omnino distingui possunt; Hexapodum quidem major pars formam commutat, sed jam in Cimicibus et Orthopteris haec metamorphosis minus perfecta est et in Pediculo et Ricino plane deest, qua ex causa Lamarchius, certe non merito, genera illa in Arachnoideis posuit. Contra ex Crustaceis plura BranchiOpoda transfigurantur, quo factum est, ut Μuellerus, Observator diligentissimus, ex Cyclopibus junioribus et senioribus duo genera constituit.

Spero fore, ut disquisitiones hae sufficiant, ut Insectorum classem Linnaeanam injuria in plures divisas esse, nobis concedatur.

20쪽

18 SECTIO I.

Haec 8ectio, cujus character essentialis est indif- serentia, non nisi unam classem constituit. CLASSIS I.

Animalia homogena, gelatino Sa, ore, tubo cibario aliisque Omnibus Organis internis carentia. Infimum omnium animalium locum obtinent: quibus vel os et digestionis organa desint. Nullis formae insignibus distincta sunt: globosa, discoides, elongata, plans. Quaedam, velut Proteus, certa forma plane carent, neque est dubium, quin quaedam species, a viris doctis constitutae, tantummodo mutatae eorundem variabilium animalium formae sint. Huc pertinent, quae Insus oria sppellavit Lamarchius, non quae Μuellerus, quippe qui animalia ore et tubo cibario praedita iis adnumeraverit. Astomata proxime ad Polypos accedunt, Vibriones simplices ad Nemato idea transitum parant, Infusoria lata Τremato dum aemula sunt, Bursariae autem MOl- luscorum formam imitantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION