Dissertatio medica inauguralis, de haemorrhoide ...

발행: 1780년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

3쪽

DISSERTATIO MEDICA,

INAUGURALIS,

Q U A Μ, ANNUENTE SUMMO NUMINE, Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

D. GULI ELΜI ROBERT SON, S. S. T. P.

ACADEΜIAE ED IN BURGENAE Praefecti; Amplissimi SENATUS ACADEΜICI consensu. Et nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE decreto,

Eruditorum examini subjicitHENRICUS B L A K E,

Regiae Societatis Medicae Edinensis Sodalis. Ad diem et . Junii, hora locoque solitis.

Academiae Typograph OS. MiDCC. LXXX.

5쪽

Uiro vitae integerrimo,

Qui hominibus, Morbis duraque pauperie laborantibus, Auxilio nunquam defuit, Et inter assiduas artis salutaris occupationes, Literas humaniores semper feliciterque coluit, Hasce studiorum primitias, In grati animi testimonium, Utut exiguum, D. D. D. C. Q.

AUCTOR.

7쪽

INAUGURALIS,D E

HEMORRHOIDE.

EX variis morbosis assectionibus, quibus patet genus humanum, vix ullae dantur febres si exceperis) quae homines frequentius in-Vadunt, quam spontaneae sanguinis effusiones. Nulli aetati, nulli sexui parcunt, et forsan in his, quam in aliis regionibus, et frequentiores et notabiliores sunt, ob lautiorem diaetam, Ct t CXturam corporis magis raram atque spongiosam, quibus praediti sunt incolae. De universis autem haemorrhagiis fusius tractare non in animo est; vetat enim virium nostra ruin exiguitas nC-que id sinunt speciminis inauguralis limites arctiores. Hujusce autem Academiae legibus morem gerentes,

8쪽

u DE HAEMORRHOIDE.

gerentes, pauca de Hae inorrhoide, corporisque conditionibus quae ad illam disponunt, in medium proferemu8.

MORBI DEF NITIO.

Capitis gravitas vel dolor, vertigo, lumborum dolor, dolor ani, circa anum tubercula livida dolentia, e quibus plerumque profluit sanguis, qui aliquando etiam, nullo tumore apparente, eS ano stillat η.

Quando tubercula seu mariscae, intestini recti finem obsidentes, externe se produnt, hunc morbum ab omnibus aliis evidentissime discriminant. Si vero sanguis ex ramis haemorrhoidalibus venae portarum effundatur, simulque urgeant tenesinus, muci excretio, atque tormina ventris, licet leviora sint quam in dysenteria , non adeo' Cullen. synop. nosologiae, G. qO.

9쪽

Σdeo evidens diagnosis. Tunc quidem historia morbi, atque praevalentis epide inici cognitio, ad idoneam stabiliendam distinctionem quam maXime necessariae sunt. Dysenteria enim tantum non semper ex contagione Oritur, et pyreXiam plus minusve notabilem comitem semper habet. Haemorrhois vero post intervalla, nunc breviora nunc protractiora revertens, dolores gravativos in hypogastrio tantum, atque in viris stranguriam, gignit. Febris autem rarius, saltem non necessario illam comitatur. In dysenteria quoquC mucus vel faeces sanguine imbutae, non absque atrocibus aegri torminibus, dejiciuntur ; in hae morrhoide, post alvi dejectionem, fere semper pleno rivo effunditur sanguis, absque magno aegri in

commodo.

HISTORIA MORBI.

Haemorrhoidum fluxum plerumque antecedunt ventriculi imbecillitas atque inflatio, dolor capitis, sensationes molestae, tensivae, atque gravantes in hypochondriis, alvi tarditas nimia, ructus, atque multa alia vitiatae coctionis syinpto Nata ; dolor obtusus, atque ponderis sensus in perinaeo,

10쪽

DE HAEMORRHOID E.

perinaeo, ad podicem, circa Os sacrum atque luna. bos. Quando autem dissicilius erumpunt haemorrho: des, sanguisque ingenti copia evacuari debet, tunc acerbiora sunt haec sympto muta, atque alia adhuc graviora illis accedunt. 'Verti. go, nempe, capitis dolor lancinans, tinnitus aurium, horripilatio, vasorum eX tremorum Constrictio, pulsus durus, validus, atque frequens, dolose sacerbissimi versus pubem, atque in C rvice vesicae in viris, unde stranguria atque dysuria oriuntur. Frequens ad dejiciendum stimulus, cum muci exclusione ; pruritus quoque, ardor, atque

congestionis sensus, circa ultimi intestini sinem percipiuntur. Animus mirum in modum dejicitur ; in somnum proclives sunt aegri, sed male inde reficiuntur, atque spirandi difficultate quandoque etiam laborant. Postquam haec symptomata, nunc graViora nunc mitiora, atque plus minusve complicata. per duos tresve dies perduraverunt, sanguis plerumque inter dejiciendum extillat, quandoque vero pleno rivo effunditur. Alvi enim siccitas, hoc morbo laborantibus familiaris, facit, ut non nisi maximis conatibus faeces induratae, atque in scybala coactae, Climinentur ; harum vero pression , atque durantibus illis egerendi conatibus, vasa

SEARCH

MENU NAVIGATION