De absorptione molecularum solidarum nonnulla : dissertatio inauguralis ...

발행: 1848년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

41쪽

EX PER I uΕ TORUM DIIUDICATIO.

axperi inputa, quae in Capite Praecocleuti sunt a 'latii, particulas solidas Vasa intrare non tantum ab Omni parte confirmaverunt, sed et extra dubium, Si superesse videbatur, posueruiit. Contigit enim partieulas solidus in ipsis vasis motas et in parenChymate pulmonum siccato del)ositas conspicere, nedum in sanguine e vasis miSSO.

Ratis experimenta ab Oesterten et aliis institutar petere nihil sa ilius nobis videbatur, quam brevi rem certo certius dijudicare. Ε magno autem experimentorum numero jam satis patet, in hisce quoque, ut saepe sit, dissicultates ossendi, quas vix quisquam noverit, quin ipse experimenta repetierit.

42쪽

Exemplum insecuti O est e rien primo loco unguentum hydrargyri adhibuimus, quod ad rem dijudicandam nequaquam Valere, uli jam a priori suspicati suimus, factum experimentum comprobavit. Si enim infricato illo unguento, globuli, qualeS in unguento exstant, in Sanguine et Orgariorum ParenChymate reperirentur , tamen temere foret Concludere , hosce globulos, qua tales vasorum parietes transiisse.

Primo loco, ut supra spag. jam memoraVimus, suspicari sortasse liceret globulos metalli liquidi, divisione, ut ita dicam, inlinita, Doros invisibiles transgredi et post transgressum ad majores iterum globulos

confluere. Accedit, quod nequaquam absurdum foret admittere hydrargyrum statu non metallico in organismum transiisse. Licet enim in cortjore animali conditiones, quibus Oxygenio Conjunguntur Corpora, sere ubique o Currere Videsiuitur, et revera mutatio materiei magna pro parte ex oxydatione pendeat, tamen conditiones ad desoxydationem nequaquam etiam deesse, Plures Processus organo-ehemici abunde probant. Speciatim enirn e salibus protoxydi hydrargyri hydrargJTum metallicum in organismo reduci posse, tali jam e bene multis observationibus, in quibus mercurius vivus in cadavere Ossendebatur, probabile erat redditum, experimentis comprobavit

43쪽

33 Orsila Τ). Sic salis e protoxydo hydrargyri Quiriacido margarico seu elaico Compositi, quorum inunguento hydrargyri praesentia a Donavan ') ad mittitur, transitu in organismum non solum intoxicationis signa, quae unguenti hydrargyri infrictionem Sequuntur, Sed et globulorum hydrargyri praesentia explicari possunt. Si itaque jam temerum laret transitum globulorum hydrargyri, quales in unguento hydrargyri occurrunt, admittere, si illorum praesentia in sanguine Certo est demonstrata; quid si haec etiam dubio plena videtur 3 Refert quidem Oesterten, se tum in sanguine tum in Ρluribus organis globulos metallicos post adhibitum unguentum hydrargyri invenisse; nobis autem non contigit in tribus a nobis

institutis experimentis I, II et IIIὶ hanc penitus Confirmare Observationem. In experimentis II et III) quidem υidebantur nonnulli tales globuli in Ρulmonibus, imprimis autem in heΡate versari, sed quin et persectissimi microscopii ope ab Amici

nuperrime consecti, qua tales certo dignoscere, Ob exiguum numerum reactivorum adhibitione vix uo

44쪽

Quam ob rem alias substantias ad experimenta ud- hibere , quam instituta cum unguento hydrargyriSaepius repetere, maluimUS. Melius quaestionem soluturi nobis videbantur cari Ovegetabilis in pulverem subtilissimum redactus et flores ulphuris ab Oesterten et Ebor hard jam adhibiti. Floribus sulphuris in duobus experimentis IV et Viniasi fuimus. In priori sanguis e vena missus ostendebatuliquot globulos, ad adspectum globulis sulphurissimiles; in altero autem, in tribus ranis institulo, penitus desiderabantur. Dum autem probabile esset, Sulpitur, utpote in alcatibus solubile, sanguine quoque alcatino citius tardiusve solutum iri, non licere videbatur e deficientibus globulis in Sanguine Certo Con-Cludere transitum non obtinuisse. Quare Carbonis egetabilis particulae, quas, quippe acidis neque alcalibus assectas, multo magis ad haec Ce experimenta idoneas censuimus, in majori dein experimentorum numero adhibitae suere. Docuerunt illa experimentas VI, VII, IX etc. in in quavis sanguinis guttula e vasis

missa et inter laminas vitreas sub microscopio indagata, sere semper unam ad quinque 13articulas, ad adspeeium carboni similes inveniri, si pulvis carbonis vel Mutrimentis admixtus vel arte in ventriculum inductus

45쪽

In Pulmonum quoque et hepalis parvo frustulo, inter vitreas laminas compresso, plerumque illarum praesentia saltem probabilis videbatur. Ob parcum

autem numerum , neque in Sanguine neque in organis reaClivorum Ope particulae certius dignoscere licebat. Sic in genere confirmatum habuimus, quae ab Oesterten et Ebor hard observata suerunt. Neque tamen convicti fuimus. Numerus enim particularum inventarum rarior erat, quam ut Certo Cer lius Statuere ausi fuissemus, illas non forte sortuna extrinsecus suisse admotas. Accedit, quod in Sanguinis guttula, inter laminas vitreas ConSpeCta , tiam nostri tum animalium victu tantum normali nutritorum , non raro quoque una alterave particula ossenderetur Exp. VIII, a. h. c. i. Nisi de re ageretur gravissima atque theoriae et probabilitati, ut ridebatur, Contraria, equidem Dropter multo majorem copiam PartiCularum nigrarum in experimentis, ubi Pulvis carbonis inductus suerat, transitum in sanguinem et organa admittere las fuisset, eo magis Cum in uno

saltem cuniculo ExΡ. VIII. E), normali victu nutrito et post jejunium 30 horarum mortuo, partiCulae

nigrae penitus desiderarentur. Ubi autem improbabilia et theoriae penitus contraria PX experimentis sequi videntur, vix cautio satis magnλ

46쪽

adhiberi potest. In experimentis ita lue et Obsorvatione Omnis erroris OPPOrtunitas, antequam theoriam rejicias , Ρrorsus sit Sublata oportet. Ut igitur nullum dubium superesse posset, quinet in organorum parenchymate et in sanguine ipso Carbonis Ρarticulae adessent, ut certo certius demonstraretur, hasce Ρarticulas non sorinsecus esse admotas, duplicem ingressi sumus viam. Organa nempe, PUlmones imprimis, antea aere inflatos, et hepar siccavimus, ut lamellae tenuiores facile obtineri possent, de quibus, dum sub microscopio ConsΡioerentur , utrum particulae solidae in ipsa tela inclusae contineant Deo ne, sane dijudicatu non dissicile foret: sic etiam naturam particularum, Si adeSSint, rea C-tivorum ope certius dignoscendam fore, sperare licebat. Altera via haec est, ut sanguinem in ipsis vasis Contentum indagaremus, quod si ex voto succederet, omne dubium de origine particularum admixtarum prorsus tolleretur.

Utraque via spem non sesellit. Et quidem primo loco in pulmonibus num litam desiderari particulas nigras in tela intervesiculari imprimis aulem in tela interlobulari, dum cuniculi per aliquod tempus alimontis pulvere carbonis ConSPerSis

usi suerant, docuit observallo ΕxΡ. VII, IX, X et XI)

47쪽

Jain ad adspectum hae particulae nigrae, trique irae vel oblongae seu irregulares, angulis acutis, dum ab omni parte carbonis particialis similes viderentur, satis a pigmenti cellulis discrepabant. Ut autem dubium

omne tolleretur, eodem modo investigavimus trium hu-niculorum pulmones sΕxp. VIII, a. c. in.), qui Hormali victu tantum erant nutriti, neque in illis ullam invenimus particulam Carboni similem; pigmenti centulae, licet in cuniculorum juniorum pulmonibus

ParCiores, non penitus deerant. In exΡerimento denique ΕxΡ. XI) alterius cuniculi, per quatuorde Cilndies victu usi, pulvere Carbonis ConSper8O , Pulmones adeo particulis nigris scatebant, ut reactivorum Ope illarum naturam accuratius perscrutari facile Possemus, illasque neque solutionis potassae Causticae neque acidorum actione per 24 horas protracta ne minime quidem mutari lacta experimenta docuerunt. Sic abor ii Parte demonstratum erat, re vera esse CarboniSΡarticulas, in tela pulmonum intervesiculari , imprimis et in tela interlobulari depositas. Particulas solidas, quales alimentis mixtae vel primis viis arte introductae erant, in sanguine intra Va Sorum Parietes contento Conspici posse, dum crebro jam irriti suissent conatus, desperandum videbatur. Neque lamen, a pr0posito facile destitimus. Videbantur enim omni i

48쪽

Caetera incertiora, nisi tali modo confirmari possent.

Indigebant illa approbatione, ut nullo amplius

FCepticismo ansa daretur. Non obstabat, neque in Cuniculis neque in ranis, parietum vasoriam meSerai- Corum CraSSitudo seu minor pelluciditas; non obstabat sanguinis copia, quae tam exigua reddi poterat, ut unum tantum stratum occuparent globuli in vase PaulisΡer compresso. Nisi contigisset, quod tandem Contigit, observationes se invicem contradicerentae viderentur omni valore orbulae.

Primo quidem observabatur I/articula nigra carboni Simillima cum sanguine circulans Exp. IX. α. in Non Satis diu autem observari poterat, ut omnia auxilia , ad ejus naturam extra dubium penitus ponendam necesSaria, adhiberentur; neque etiam iacile videbatur Sic rea livorum ope particulae nigrae in ipso vase contentae naturam dignoscere. Hinc aliam Substanti. in , ad hunc imprimis sinem aptam, elegimus et

quidem amylum, quippe cujus globuli facillime et talim jodii ope dignoscantur, ita ut nullis dubiis Premeretur diagnosis, si hujus substantiae globuli vasa

intrassent. Saepius jam lum in cuniculis tum in ranis observatio spem sesellerat; landom in duabus ranis globulos intra vasa meserat a conspicere licuit. N0n est , quod longe rcpelam, quae in experi-

49쪽

mentorum descriptione suerunt relata. Methodi, quibus usi sumus, antequam Certo concludere Voluimus,

omni erroris opportunitale, me quidem judice, vacant. Moventes vidimus globulos amyli una cum sanguinis Corpusculis, nunc his e tectos, nune liberos ad supersiciem ; in margine vasis, Vase Circa axim longituduialem verso, globulum ad internam parietis faciem silum conspeximus. Quid amplius desiderari Posseti Moleculis in sanguine vasis sanguiferis contento Observatis, praejudicata esset opinio haecce tantum Vasamoicculas illas solidas intrare 1 osse. Licet enim Oester leti ductus thoracici contentum indagans docuerit, hic carbonis particulas prorsus desiderari et experimenta a nobis instituta nec Carbonis Particulas nec amyli globulos in vasis chyliseris et parense chymate glandularum meseratCarum Certo ostenderint, saltem improbabilis nobis videtur transitus directus in

vasa sanguifera.

Sane plura et alia instituenda esse experimenta, quaestionem solutura, salemur. LiCeat autem nonnulla in medium proferre, quae probabiliorem reddunt sententiam intrare substantias solidas larma Praeditas vasa chylisera, in quibus, quamvis ossendere nobis non Conligerit, easdem desiderari Ρraematura

50쪽

videtur conclusio. Propter enim majorem, quem praebebat eorum indagatio, dissicultatum, in initio minus ad haec attenti fuimus; ob temporis autem angustiam ulteriorem hujus quaestionis inquisitionem disserre necesse erat, ita ut certiores fieri nobis non contigerit. Quandoquidem observationes, demolecularum solidarum in Vasis sangui seris praesentia, Saepiu8 repetitae suere, raro tamen illas mole-culas ibi ossendimus; ideoque non miratidum, rariorem vasorum lymphatiCorum et glandularum inquisitionem negativos edidisse eventus. Ρraecipue autem carbonis molecularum praesentia in pulmonibus cuniCulorum, hacee substantia nutritorum , hujus quaestionis movendi ansam praebuit. I ali modo enim rem proponamus: hae moleCulae propter vasorum capillarium angustiam in vasis haerere vel vasorum parietes iterum transeuntes in organorum parcnchymate deponi videntur. Si igitur hae particulae vasa sanguifera direCte intrarent, magno numeroeas tu hepate accumulatas, Der vasa meseratea ibi advectas, inveniri oporteret. Observallo autem docuit contraria; in hepate enim desiderantur, scatentibus pulmonibus nigris illis carbonis particulis, quas ibi depositas, Postquam per vasa chylisera directe intrarunt, nequaquam est mirandum. In hocce enim casu sys-

SEARCH

MENU NAVIGATION