장음표시 사용
1쪽
Apure, de Alites nostrae provinciae Sancti Antonini ejusdem Novi Regni commissa est : considerate quod, & si non sine laboribus, periculis, inaediis, aliisque defatigationibus Religiosorum praefatae Provinciae, ultra undecim millia ex illis Idolorum cultoribus, Deo adjuvante ad fidem Iesu Christi pervenerunt, & ex lupis ferocissimis facti sunt agni mansue ii, reductis jam , & vitam Christianam , & humanam duaςentibus in quindecim Populis adunatis ad Valles vulgo de Barinas , adhuc remanent quasi infiniti parvuli petentes
Sancti Evangelii spiritualem panem, & propter penuriam Religiosorum , non satis sunt Ministri ad frangendum eis, qui alias, vi si feroces Idolatrae., faciliter amplectuntur jugum suave Christianae Religionis, 1 Religiosis Ordinis no stri illis praedicatum. Eja ergo Filii charissimi monstrate vos genuinam Sanctissimi Patri nostri Dominici non degenerem sobolem , certatim nomina vestra in tam gloriosam eXpeditionem conferte: attendite ad petram de qua excisi estis et attendite ad
attendite inquam Sanctissimum Patriarcham vestrum salutis Animarum sitientissimum, & ad Religionem nostram omnium communem Matrem , cujus Instituti scopus est praedicare , & docere : induimini virtutem ex alto , & accingite lumbos vestros in praeparationem praedicationem Evangelii pacis. AEquum tamen est, ut huic Christianae Militiae
nomina dare volentium , Antesignanum Ducem , ac Vica -τium cum necessariis potestate , authoritate , jurisdictioneque praeficiamus. Quare harum serie nostrique authoritate ossicii te R. A. P. Magistrum Fr. Antonium Aurtein echea , Procurat rem praefatae nostrae Provinciae Sancti Antonini Novi Regni Grana tensis damus , instituimus, praeficimus, datum , institutum, ac praefectum declaramus Vicarium nostrum, Caput, ac legitimum Ductorem omnium, & singulorum nostrorum Fr truum , quotquot ex universis Hispaniarum Provinciis,
te pro Iesu-Christi amore , & Sancti Evangelii praedicatio-
2쪽
ne fideliter , ac religiose comitari , & sequi voluerint, ut illis nomine, & authoritate, ac vice nostra velut propriis subditis tuis, tibique subjectis praesideas , & cum immediata a Nobis solis dependentia plenissimo jure praesis usquedum eos, & eorum singulos intra limites praediste nostrae Provinciae Sancti Antonini Novi Regni Granatensiis realiter, dc personaliter per te, vel per alium a te cum necessaria jurisdictione substituendum, sistas, tamquam pariter a te eidem
Provinciae assignatos, assiliatos, ac simpliciter translatos. Interea ad hunc effectum presentium tenore delegamus tibi, veluti Vicario nostro in praedictos Fratres omnem illam facultatem, jus, regimen, dc pro utroque foro amplissimam potestatem, qua tibi opus esse cognoveris ad eos , authoritate congregandos , mittendos, deducendos , advocandos, gubernandos, corrigendos, licentiandos, ac si singulorum,& omnium fores Ordinarius, & proprius Praelatus; atquz circa illos, ac ii Iorum quemlibet valeas exercere ea omnia, quae ipsemet P. Provincialis Sancti Antonini Novi Regni Grana tensis intra suam Provinciam circa eosdem , aliosquet subditos suos pollet, Vei p. viri a x. sive ex approbata consuetudine, aut privilegio , quae Omnia tibi compe.
Porro ne sin hoc gravissimo negotio aliunde tibi possint impedimenta interisci, universis Praelatis, & aliis nostrae cuia se subjectis praecipimus in virtute Spiritus Sancti, sancti obeadientiae sub formali praecepto, nec non sub pinna excommuis nionis latae sententiae, Nobis reservatae, quod in tuis , vel tuorum memoratorum subdit rum causis nullo praetextu, colore, vel arbitrio se intromittant, neque ex illis Fratribus, vel Patribus, quos per supradictas Provincias ad hanc Sanctam Missionem collegeris , ac tuae: Provinciae Sancti Antonini voce, vel scripto assilia veris ullum a sancto itineris proposito revocare, detinere consilio, promissione, metu, aut
alio quocumque imaginabili modo directe, vel indirecte per se, vel alios fetiam praetextu Inelioris boni divertere te nistent, aut praesumant I & si aliquis ex illis absque tua lice tia in scriptis in aliqua alia Provincia detineri ausus fuerit,
3쪽
ipso facto sit privatus utraque voce inhabilisque ad gradus,
S ossicia, nec possit assignatus in ea Provincia commorari. Si tamen forsitan aliquem , vel aliquos inveneris minus aptos ad finem Missionis possis illorum assignationes , & assiliationes revocare , ipsosque suis Provinciis, & Conventibus,
Q iod si autem ex quocumque improviso eventu contingat, te per viam sive aegritudine, sive alio possibili casu ab harum Patentium , & commissi muneriS integra consummatione ullatenus impediri , concedimus tibi , quod aliquem ex praememoratis subditis tuis Virum gravem , & Zeloium possis in parte, vel in toto subdelegare, & si tibi expediri visum fuerit, iterum revocare , & alium nominare, ita ut exinde litterat hae nostrae sic de illo per te nominato intelligantur, prout nunc de te intelliguntur. Ac denique, ut hoc dissicillimo Vicariatus nostri ossi cio ad adcumulanda meritorum s nora utiliter perfungaris,
praecipimus tibi in virtute Spiritus Sancti, sanctae obedientiae sub formali praecepto, ut intra viginti quatuor horas ab
cutionem sedulo te accingas. Omnibusque, ac singulis Pa tribus, ac Fratribus nostrae curae iubjectis, ptiecipue tamen illis a te , ut supra assignatis , & assiliatis sub eodem praecepto mandamus, ut te, seu verum, & legitimum suum Praelatum, & Pastorem suscipiant habeant, & venerentur. Inno mine Patris, & Filii, & Spiritus Sancti. Amen. Quibuscum que, &c. In quorum fidem,&c. Datum Romae in Conventu nostro Sanctae Mariae super Minervam die Aprilis 17 31. Fr. ANTONINUS BREMON D, Magister ordinis. Registrata sol. I.