Facultatis medicae in Academia Lipsiensi ... D. Aug. Fridericus Walther ... de Silphio in Veterum Nummis ac diversis plantae speciebus disserit et panegyrin medicam indicit.

발행: 1746년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 약학

21쪽

gis alterno ordine haec a scapo secedunt. Quo exem plo, et rationibus supra allatis, patet, sicut a Ferulis v. c. galbaniseris, quae obuiae in Asia et Africa sunt, deinde, sicut ab Angelica, Imperat0ria, Oreoselino, Thystelino, et vinbelliseris reliquis, diuersum silphium fuerit. Fo lium leuistici, quod etiam KAEMPFERVS cum asiae foetidae planta comparauit, ad colorem silphii accedit, quem auri colorem, sine dubio paullo abundantius, τ' HEOPHRASTus nominauit; cum sussiciat, nonnihil splendentis subflaui, glaucique nomen coloris. In leuistico, medius scapus ita haud striis asper est, ut de diuersis pedunculis foliorum, et aliis conditionibus, inprimis de semine, quod haud foliacea cingitur ala, nil modo dicamus. Itaque veterum silphium, qua modum

crescendi, cum pastinaca plurimum conuenire in nummis video, cuius similem etiam KAEMPFERus asae

foetidae plantam dixit. Addi posset sphondilium, inprimis illud, quod est solio angusto, apud Riv IN v M in

pentapetalis, et florem rubentem habet, praesertim, cum quorundam foliorum incisiones et laciniae quodamm0do illis poeoniae foliorum similes sint, cum quibus vltimis asae foetidae plantae folii diuisiones KAΕΜ PFERVs quoqUe comparauit J etsi male apud hunc pingi solia videantur. Huius asiae semen φυλλώδω est, et ma' gis cum pastinacae, quam cum sphonditii, aut ferulae, aut alius plantae, semine conuenit. Quod si iam radicem cubitalem nigro cortice Vestitam, e terris nonnihil capite

22쪽

XXIII

capite hirto prominentem, deinde albam ipsius medullam, porro facile spissescentem lacteum succum, eiusque indolem, praeterea radicis caesuriam, de qua supra egi-mUS, qUin mortem Plantae, quae post caesuram radicis silphii sine dubio sicut mors Asiae foetidae, caesa radice, secuta est, ac reliqua, ad ea, quae modo diximus, addiderimus, pluraque, quae apud RAEΜΡFERvM de asa foetida relata leguntur, comparauerimus; tum patebit: silphium veterum proprii, et ab aliis umbelliferis, quae nobis innotuerunt, distincti generis plantam fuisse, et in his omnibus cum asia foetida ipsum conuenire. Tandem per plura, post natum Seruatorem secula, huius Haltilit, siue foetentis laseris, usus culinaris, Vna cUmmedico, delatus videtur, donec detestari gustum fere Omnes coepissent, et Haltilit e culinis proscripsissent. Academiam nuper reliquit, qui in virtutiS suae testimonium summos in arte salutari honores modeste a nobis petiit, NOBILISSIMUS EI' DOCTISSIMUS

LIPSI ENSIS

MEDICINAE BACCA LAUREUS.

Ρatrem habuit dexterrimum Chirurgum MIC FIAE-

bonis literis continuo instruendum curauit, et artem chirur

23쪽

XXIV

chirurgicam docuit, et noster ea se esse naturae bonita te ostendit, ut suopte ingenio faciat officium, nihilque intermittat, quo doctrinam augere possit. Itaque per sex annos publicis, priuatisque, lectionibus assiduum et docilem ego et alii Doctores eum habuerunt auditorem, et in pluribus eXercitiis frequenter interimit, partibus que sitis defunctus egregie est. NeFς vero inanem se praeceptoribus dedisse operam, iam pridem examine theoretico, etiam lectionibus, quaS eX more publice habuit, nouissime autem eXamine practico pulchre docuit, et partes dignioris Candidati expleuit. Inter consueta tentamina reliquum est, ut Dissertationem de Fibra se nili Die XVI. Septembr. h. l. q. c. publicae erudit0rum censurae submittat, et in conflictu cum dissentienatibus superior discedat. Quo facto, bene ubiuis merenti Licentiam assumendi Doctoris gradum honoris, in virtutis suae praemium solemni i ritu consequetur, piaque vota pro perpetua ipsius felicitate, praevio sermoni academico iungentur. Hunc, quaesiumUS,REcTOR ACADEMIAE MAGNIFICE, COMITES ILLUSTRISSIMI, PROCERES UTRIUSQUE REI-PvBLICAE GRAVISSIΜI, ATQUE CIUES GENEROSISSIMI ET NOBILISSIMI, nobis fauorem exhibete, et Panegyri frequentes adeste. Quo, sicut nihil magis optabile et honorificum nobis erit, ita, occasione data, quibus poterimus officiis, studiisque, animum testari gratum, haud intermittemus. Dab. D. D. XIV.

post Fest. Trin. A. MDCCXLVI.

SEARCH

MENU NAVIGATION