장음표시 사용
7쪽
9쪽
AEpENvMERO animaduerti complures aduenas, prudente homineS, nec bonarum artium ignaros, quum primum Venetias venissent, atq; amplitudinem eius urbis cotemplati essent, tanta esse adimi ratione teluti stupore quodam perculio sit nihil mirandum magis, aut illustrius se unquam vidisse praeseserrent, ac totius oris lignificatione ostenderent. Non tamen Omnes eiusdem rei capiebat admiratio nam quibusdam mira quaedam res, ac prorsus incredibilis esse videbatur, tam magna mercium omnium copiam ex omnibus terrarum Oris ac regionibus, perpetuo quodam ac constanti tenore, in hanc unam ciuitatem inuehi, indeq; in longe diuersissimas gentes terra mariq; deduci. At alios detinebatur bis frequentia,&omnium propemodum gentium con- uentuS
10쪽
uentus, veluti commune orbis emporium, una Veneta cI-uitas esset. Nonnulli mirabantur magnitudinem imperii, latamq; terravi mari ditionem at pleriq; omnes politioris&acrioris ingenii homines, hanc nouam situs urbis rationem adeo ad omnia opportunam, ut deorum immortalium potius, quam hominum opus atq; inuentum fuisse arbitrarciatur, ob hanc potissimum causim Venetam urbem omnibus aliis praestare, quae aut hoc tempore usquam gentiu sint, aut unquam fuerint. Ac nimirum, si superiora perspexeris, etiam hac tempestate nonnullas urbes inuenire facile poteris, quas cum hac nostra conseras; non paucas vero seculis retroactis, quae imperii magnitudine, frequentia populi, rerumq; omnium copia magnificetia urbi Venetae longe, rq stitere vel una post
hominum memoriam, nulla usquam gentium ciuitas extitit, quae tam opportuno, ta tuto situ, atq; adeo superante
omnium fidem condita suerit Pleriq; in condenda urbe satis sesecisse arbitrati sunt, si locum delegissent, ad quem dissicilis &incommodus hostibus accessus esset ad eam inuadendam atque obsidendam inde euenit; ut complures ciuitates condits sint, aut in editioribus&prs ruptis, aspero dissicilique accessu, aut palustribus demissisq; locis diuersa quadam ratione nonnulli nihil praeserendum ccnsuere commodo, oportunoque situ ad importanda cxplorandaq omnia, sine quibus sussicere ciuitas sibi ne queat, tum ad necessitatem , tum ad molliorem atque elegantiorem quendam vitae cultum. Qui vero utrique rei studuerint, paucos admodum inuenias, pauciores veris
qui id pr stiterint, nullos autem quos sciam, qui omni ex parte id suerint assequuti. At Venetiarum situs diuino potius