Aphorismi Hippocratis Graecé et Latine. Vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno interprete. Quibus vltra castigationem, quam nuper accuratam non paucis in locis adhibuimus, accesserunt adnotamenta marginalia, indexque in alphabeticam seriem non

발행: 1581년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

271쪽

a nidet ei: γ ῆι rasertim pueris qui cras- Issimi sun , s aluor habent. 1 Prurigines quidem gingiuaru fieri cum

dentes nasci incipiunt puerulorum, nihil mirum .Prurigo enim pruritus quidam est cum pauco dolore. Febres vero & conuul- sones atque alui profluuia accidunt pueris qui iam dentire incipiunt, & no adhuc moratur, quemadmodum M ipse ostendit inquiens: Et maximό cum caninos aedum dentes. Consentaneum autem rationi est perforatis gingiuis a dentibus prodeunti- bus,haec symptomata euenire:quemadmodum xbi stimulus infigitur carni: & sane plus dentes affligunt quam stimuli. Hi siquidem semel firmati,in mebro quiescunt cui ab initio infixi sunt: dentes vero semper procedunt tantum, quantu augentur. Febiicitant porro hac aetate puerili pro- pter dolores, A vigilias, & inflamationes. Conuulsiones aute eis accidunt tum propter haec, tum propter crudum alimetum, it quia neruosae partes nondum satis va- lidae sunt. Ad haec omnia etiam eT ne cessitate ventris profluuia consequuntur, 'uoniam alimentum non bene coquitur nequet

272쪽

neque distribuitur. Quod autem dicitur, Pueris qui crassissimi sunt,&aluos duras

habent ad conuulsiones refertur: cum his maxime pueris dicat eonuulsiones fieri,1 qui crassissimi sunt,& aluos duras habent. Tales enim plenu corpus habent,& abundans superfluitatibus,& ideo conuulsionibus facilὰ capiuntur, maximE vero naturas huiusmodi conuulsiones offendundIo

Primum quidem scripsi de recens natis puerulis, deinde de illis qui dentes aedunt: nunc vero de iis qui mediam habent aeta

273쪽

re ens. Corporis siquidem ad profunda

traductio, siue ex anterioribus, siue eX posterioribus fiat partibus, per virum Verbum, scilicet intra, monstratur. Quid est 3 igitur quod Hippocrates in nouiter natis puerulis,neque de tonsillis, neque ae vertebrae quae est in occipitio luxatione aliquid dixit,cum tamen illi quoque nihiIominus cerebrum humidum, & plenumio habeat superfluitatibus , adeo ut subiectis partibus demittat fluxiones 3 An quia hae aetate prius moriuntur quam subiecti sau cibus musculi una cum neruis sortem subeant inflammationem Z Adde quod hiis partes illas habet mollissimas : atque ideo

non possunt vehemetem sustinere tensionem, ita ut vertebra intus ad ipsas attrahatur Quinetiam asthma sic autem Graeci

vocat crebrum anhelitum . qualis curreneto tibus accidit,aut quouis alio modo ad vehemetem actis motionem j in his quidem fit ob exercitium quod multaindiget animal spiratione : ubi autem non adest exercitium,ob angustiam earum quae sunt in pulmone cauitatum, haec vero angustia fit repleto viscern ab iis quae desuper veniunt Auxionibus: hae autem fluxiones plures quidem in recens natis puerulis sunt. Cno autem ipsos inteficiunx: quo .

274쪽

, niam alioqui etiam male se habent. Nam ex utero ad aerem ambientem tranti rus,&alimenti mutatio,&inflammatica,primum quidem locorum ad umbilicum attinentium , deinde etiam ob dentium genera, Itionem,omnia huiusmodi imbecilles reddunt :& vix ea quae dixi, tolerant mala: tantum abest ut ad haec etiam fluctiones possint sustinere, ubi ad pulmonem decubuerint. Calculus autem proprius est mor Iobus puerorum:qui ob edacitatem no paucos crudos humores coaceruant: ex quiabus pars crassior una cum urinis ad veta cam perueniens sit lapidum generationis materia. Accedit altera causa, vehementia r scaliditatis. Aceruant enim & senes hum rem crudum non paucum, non propter edacitatem ut pueri, sed propter potentiae concoquentis imbecillitatem: non tamen calorem sortem habent qui ex materia Iocrassa vaporem resoluens lapidem generet. Lumbrici vero atque ascartiles videntur aliis animalibus proportionaliter gi- ni, quae non ex seminibus, sed ex putredine nabent generationem. Sola enim pu- 2Itredo no est ad haec generanda sussiciens, sed & calore plurimo indiget. Cibus autem puerilis plaerunque eorrumpitur in ventre, dc praecipue in inferiore: verum ca

liditas

275쪽

ltditas in valde tenellis nondum materia obtinet, in aἐultioribus autem materia idonea est ad animalium talium generationem,& praeterea caliditas accestit. Ase

s rides igitur sunt tenues quidam lumbrici qui in parte maximὶ inferiore crassi inte. stini gignuntur, & plurimi manifesia apparent,m iumentis male cibum coquentis bus: quorum malam coctionem foetor ima o dicat excrementorum. Aliud vero genus lumbricorum est rotundorum, qui in superioribus magis intestinis generantur, adeo quod ad ipsum quandoque ventriculum ascendunt. Multd vero plures hii. quim ascarides gignuntur in pueris. Ra- tior autem est lumbrici lati generario, qui& lonsissimus est, A saepe per tota extenditur intestina. Verum de hoc nullam se-

eit Hippocrates mentionem,quoniam neque eius erat proposeu de omnibus agere passionibus quae mortalibus aecidunt, sed de illis tantum quae singulis aetatibus ac- cidunt. Ob hanc igitur causam ipse enumeratis iam dictis, deinceps verrucarum 1 s genus,quod Graeci acrochordonas vocat, dc strumas adiecit:qui morbi sunt soboles vitiosi sicci multi ad exteriora & cutem epentis Omne autem ipsorum genus tu

bercula nominat, ita deinceps scribens

. Acro

276쪽

Acrochordones,strumae ,& alia tubercula .Quaedam autem ex his praecipue tuber- cula nominantur: utpote quaedam sponte nascentes, & subito inflammationes, quae egerrimὰ in altum attollutur, & aeumen, s& celerrimὸ etiam suppuratur. & plurima est horum in inguinibus & alis generatio: quoniam & in his partibus plures sunt adenes qui apti natura sunt ad superfluitates promptό excipiendas. Horum mor- Iobus struma quoque est,non ex calida materia, neque ad suppurationem properante, sed pituitosiore, &frigidiore praecipue consistens. . . XXVII. II

Grandisribus autem iam accedentibus a pubertate plurima ex his febres δαμνna magis, ta ex seri pro uia sanguinis. Incipiunt quidem pueri pubescere post α sannum quartudecimum. Qui autem prope ad hac aetatem accedut,illi dici pollunt qui aut duodecimii , aut tertiti lecimui , aut quartumdecimum agut annum. Neq;

- - enim

277쪽

enim est unus omnium certissimus termi- nus pubertatis,propter caliditatern citius, frigidi vero tardius pubescunt. Laborant autem pueri hi p urimis quidem ex mor- . bis antea dictis propter similitudine temperaturae, & praeterea febribus diuturnioribus, quam erant priores: non tamen aliis

quid dixit de his quae illa aetate se ibus

superabundant: verum ex eo quod nuncro dicitur, manifestὰ ostendit ipsas acutas esse. Alteratur enim puerorum dispositiones citissime propter corporis humiditatem, & natuxis potentiae imbecillitatem Sanguinis verbprofluuia ex naribus fiunt IF in tali aetate. constitutis, quoniam hic humor in ea incipit superabundaremon quia plus de eo generetux quani prius,sed quia nunc minus absumitur ex ipso, propterea γ quod argumentum minus est hac aetatea Q quam priore, Vt ad corporis proportione

XXVIII.

278쪽

nusti m sieptem mensum , nnum Qero in αυ-- si tem, quidam secr. iam ad pubem acce-Antib M. Qu/Qero permanserint, nec mρω- ωιertate finierint. ρMerilis, Mut minis cum menstrua erumpῆt, confinescere consueuerui.

Si verbum diuturni, sermoni adiectum esset,melius foret: unde & nonnulli nomen morbi de diuturnis tantum ipsum arbitratur intelligere. Verum contra hoc sunt sermones tales,quibus ipse utitur in aphorisimis. In acutis morbis raro,& in principiis ti medicationibus. & Tenues victus & in

longis semper passionibus, de in acutis Manifestum itaque ex his est quod non

de diuturnis tantum , sed etiam de acutis proserre'consueuit Hippocrates morbi nomen Videtur tamen hoc in loco,aut de diuturnis morbis proferre, aut imperfectum sermonem protulisse. Nos vero

ipsum supplentes, dicemus ita : Plurimi autem pueris diuturni morbi iudicantur, nonnulli quidem in quadraginta diebus, nonnulli vero in septem mensibus , quidam in septem annis. Ex diebus autem, quadragesimus, primus morboru diuturniorum est iudicatorium, litium vero eorum

279쪽

tum qui ex transitione sitnt aemorum sicuti etiam supra notauimus. Quicunque vero hunc transcendunt numerum, se, cundum septenarii rationem habent ius dictum : non septem iam diebus connumeratis , sed primum quidem mensibus, deinde annis. Et quidem quὁd qui hoc

tempus transcendunt, ad quarti decimum annum perueniunt, est manifestunt.1 Nam secundus septenarius hoc comple- tur tempore: & alias in pubertate magnet fiunt corporis commutationes: in sceminis maxime propter menstruorum eruptionem. Quare si qui morbi ne hae qui-rJ Jem aetate finiuntur, 3sque ad longum te pus perdurare consueueruui. XXIX.

t Iuvenibis autem sangmn . I μες one , ritentabes, Ebres acutae,morbu. comitiali , eς ν, liburiis sed praecipue antedictν. Cum primas aetates ad pubertatem us. quem inutissimE diuiserit,nescio quomodo adolescentu aetatem praetermiserit,quae medium obtinet locum inter puberes,

280쪽

& illos qui consistentis aetatis vigorem ha bent. Verum ex aliis quas tetigit, licet &de ista coniicere: quae in multis quide comunicat cum illis quae ex utraque parte i-pam circunstant, sed habet peculiarem in s maribus, sanguinis ex naribus profusiqne de qua commeminit in illis qui sunt prope pubertatem. Nam hoc symptoma incipit illa aetate apparere , sed maxime viget in adolescentibus, deinde subsistit in viris.Ve iorum hanc aetatem transgressus Hippocra- 'tes,ad illa quae est iuuenta,peruenit & pri- 'mum sanguinis sputum scripsit, ac tabem: deinde febres acutas, & post bas morbum comitiale.deinde post haec ait,Et alij mo

bi, sed praecipue antedicti, recte quide hoc

adiicies.Nam rem ita se habere indicat visus. At vero non sat plene,de morbis acutis dixit. Neque enim dicere simpliciter oportebat acutos, qui &in pueriς nihilominus fieri videtur, sed ex acutis tertianas maΣ1- 2 Ome,& febres ardEtes. He enim prae ceteris

sebrib' sunt biliosissimae,& multis iuuenibus accidui: quonia & flaua bilis hac ipsa superabundat aetate, in qua morbi tales in 'summo vigore coli stetibus accidsit. Tabe in autem, & languinis spuis, non secundum' setatis naturam patiuntur, sed secundum

liquid quod ei accidit quare ante dice

SEARCH

MENU NAVIGATION