Monita Isocratea Jacobi Facciolati studio collecta et explicata

발행: 1749년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

ISOCRATE AIACOBI FACCIOLATI

STUDIO

COLLECTA ET EXPLICATA PATAVII, MDCCXLIX.

Apud Ioannem Manli .

SUPERIORUM PERMISS .

4쪽

ANDREAM PISANUM

onita Isocratea , quae in no stro hoc domestico ludo Latine reddidisti , ac memoriae mandasti, NOBILIssIME ADo-LESCENS , typis edita exstare volui ; ut si forte exciderint , rursus oculis animoque subiicere possctis.

Adscripsi porro singulis , ubi stilum subiere, similia quaedam , ex omni antiquitate petita, non solum ut pondus & auctoritatem illis adjicerem , sed multo magis ut ingenium tuum , natura velox & morae impatiens , collatione ista detinerem . Valet enim plurimum praecepti brevitas ad arripiendum , quod praecipitur ; sed meditatione aliqua opus est ad retinendum, qu sique concoquendum, quod arripueris. Ceterum numquam eso tibi , aut cuiquam ex iis , qui se mihi in disciplinam dederunt , ingentia volumina ad Armandos m res apponam. Siquidem, ut scribit Seneca Epist. 94. Omnium honestarum rerum semiua A et an

5쪽

animi serunt , qua admonitione exeitantur , non aliter quam scintilla , flatu levi adjuta, .gnem suum explicat. Exigua haec sunt , sed mysteriis similia, ut Plutarchus ait de antiquis proverbiis , in quibus maximae res minutis signis expressae continentur . A prioris quidem orationis Monita ad privatae vitae institutionem pertinent; reliqua eum spectant , qui in spem crescit rei p. administrandae. Ubi cum imperio & potestate eris , non facile tibi accedent , qui libere loquantur; ideoque artas ista tua mature instituenda & formanda est ad illam fortunae amplitudinem , in qua paucissimi monitorem ferunt. Quamquam domi institutores habes, si uti volueris, ut certe voles pro indole ista naturae atque ingenii tam mirifica . Vidistine unquam , audisti, didicisti aliquid ab optimis PATRUIs , aut a SERENIssIMO Avo tuo , nisi ad persectam prudentiae ac iustitiae normam directum & eompositum Qua in domo sunt

aut religionis in Deum , aut caritatis in Patriam, aut in omne genus hominum comitatis ac benevolentiae documenta plura' Cogita , num possis in luce tanta virtutum . atque exemplorum ignorare, quo sit eundum aut, cum talia videas , ducesque habeas eiusmodi, num liceat aberrare. Attamen ego quoque pro mea virili parte auxilia fero , sapientiam antiquorum , nam

rationes virorum nominatorum , occulta pro

verbiorum , ut sacris verbis utar , ab Ecelesiastico sumtis lege , perlege , animo

6쪽

imbibe . Nam te tacito quodam sensu ita assicient & consormabunt , ut omnia vitae munia sine ullo labore , addo etiam summa cum iucunditate , ad recti honestique xegulam exsequaris. Vale.

7쪽

I. MONITA LXXX.

Ad privatae vitae institutionem ex Oratione Isocratis prima.

De ossicio Principis erga civem ex-Ora tione Isocratis secunda.

. . .

III. MONITA XXXX.

De ossicio civis erga Principem ex Oratio. ne Isocratis tertia.

8쪽

AD LECTOREM.

diu animadverterunt vis. eruditi, Orationem ad Demonia cum non esse magni illius diacratis Atheniensis, Theodori selii, cujus schola eloquentia officina habita es . Harpocrationeam refert ad Isocratem Apolloniatem, Amictae filium , senioris discipulum, cujus fer bantur orationes quinque , ut scribit Suidas, inter quas προτρε- ῶς λογον , fortasse haei a ': qua alio nomine Q ινεως dieitur. V de Monitum XXIX. Dion us Alicarnasseus auctorem ejus facit iuniorem quemdam Isocratem , sodalem suum , in methodo orationum

προσφωνημα n-ν , cujus verba asseram ad Μ

nitum XXI. Neque vero muum es , simili tu dι ne quadam fermonis, qxa plurimis in is eis apparet , inductos fuisse plerosque , quorum princeps Hermogenes , ut hanc ipsam seniori Isocrati tribuerent f praesertim cum ille quoque ad privatae vitae institutionem siripsi rit , ut signifieat idem Dion ius τιοὶ σν --

ejus

9쪽

eius orationes reeensere ad civitates, &principes , & privatos homines scriptas ;quarum primae ad modum & rationem invita servandam populum adhortantur λ secundae ad moderationem, & legitimum imperandi morem principes impellunt; tertiae

modestam & temperatam privatam Vitamessiciunt, quae facere unumquemque deceat, praescribentes . Ex hoc tertio genere Uidetur

illa ipsa, de qua loquimkr o in primo θ aiarem duae illae procul dubio significantur , gus coclis Dratia scriptae sunt o in quibus munia eis eum regis erga populares suos,rum populi erga retem explicantur. Quod ego

iccirco monere volus, quia vir summus Henr. Stephanus negat , aptid veteres Scriptores, qui Isocratis opera recensent , earum mentis

nem ferie viaeturque θ in Diatriba a. rein Praefatisne ad Isocratis Orationes eorum Criticorum sequi suspiciones , qui isas quo- que a seniore Isocrate ab ualeant ad alium

fuemUis traducere conantur . Ac de Oratione quidem ad Demonicum facile inter nos convenis quia multi in ea sunt dicendi modi paullo duriores, o a summa illius Atheniem H Oratoris consuetudine vitae alieni : at in

duabus sis quid es non plana nitidum oe

ustatum , modi ue omnibus θ numeris eripolitum P Mihi hane, mm eas in manus sum- Asem , at civilis doctrinae praecepta quaedam excerperem , non ipse modo verborum toti que Orationis sonus visus es senioris Isocratis silo dignus ; sed multae in per occurrerum sententiae , qua eisem prorsus totidemque ex-

10쪽

prega verbis , in reliquis e us orationibus raperiuntur. Has porro sententias suis locis amscrini, tum ut Monitis ipsis majorem quamdam lucem asserrem, tum etiam ut omnem de Auflore controversiam tollerem . Controυersiam

dico' Si qua es, aut esse potest, eam suisu

lit Isocrates ipse, qui in Orat. περι της αντιδοσεως perspicue declarat , se Orationem de Regno ad Nicoclem scripsisse s ejusque argumentum affert, sententiay quasdam . Nuno quid opus es pluribus 8 Habes duos Isocrate o ab utroque munus egregium , idest sapient-tiam . Ea paucis constat, nisi fallor. Siquid tamen fusus aut ad animi obtestationem, austad vitae usum , aut etiam ad dιcendi artem, quam sententiae animo retenta plurimum juvant , ut scribit Aristoteles in tertio Rhetoriaco s squid, inquam , fusius requires , ex iis locis petere poteris, quae tibi in nostris adnotationibus significantur. Ne illud quidem tacere volo, me in hac interpretatione , non tam saepe singulorum verborum , quam sententiarauionem habuisse; ut o Latina minore cum taedio legerentur, o Graeca ad primas lingua hujus exercitationes in scholis adhibita, negotii aliquid pueris asserrent. Ex multis com modis , quae mihi animo in scribendo proposui, minimum gus ἰυιs pretio suo operam tam levem superabit. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION