장음표시 사용
21쪽
punt. Hoc modo morbus perstat, donec arte sanetur; aut sponte remittat, quod, ingruente hyeme, plerumque fit; ineunte autem Vere, iterum erupturus. Raro hic morbus sine medicamentorum ope sublatus est, nihilo minus per totum fere vitae cu sum durare potest, salva adhuc sanitate.
Mulieres huic morbo sunt maxime ob noxiae, lepra fere sunt immunes. In her pete, maculae sunt Plerumque rubrae et pruriunt, sensibilitate cutis manente. In lepra, maculae subflaVae, scibalbidae, vel subnigrae sunt, cum cutis insensibilitate, vicinis solummodo prurientibus. Herpes in
squamulas furfurosas abit, qua8 alia macularum series exceptura est. Lepra in squamulas admodum latas abit; eas tamen nullae
22쪽
lae maculae excipiunt; sed exudatio fit, et crustae, ut priores, discessurae, gignUntur. Herpes, ingruente hyeme, remittit, lepra nunquam, sed ad alia priora stadia ruit.
Herpes saepe, Veteribus ulceribus sanatis, symptomaticus apparet; lepra nunquam :Herpes rarissime, si unquam, contagiosus est ; lepra semper. Herpes est merUS Cutis morbus, et per totum fere Vitae cumsurn durare potest, sanitate integra manente. Lepra incipiens, cutem, sed progrediens, totum systema afficit, et saepe post quatuor Vel quinque annos est lethalis. Herpes in regionibus frigidis ; lepra autem in calidis grassatur. E Psora distinguitur pustulis exiguis prurientibus, acri sero turgidis, lentis aut grani milii fere magnitudine, manus praecipue infestantibus; a
gutta rosea, per desquamationem hanc nequaquam comitantem.
23쪽
Egri hoc morbo vexati originem ejus praecipue causis debilitantibus tribuunt, imprimis, cibo parum nutrimenti praebenti, exercitationi neglectae, humiditati. Hinc de medicina scribentes haud
sine ratione causam remotam Vasorum eX-
tremorum debilitati assignarunt. Huic opinioni favet remissio, quam, ingruente hyeme, morbus subiit, frigore Vasa extrema corroborante, et medicamenta, quae in hocco morbo maXime prosunt, sunt stimulantia.
Stimulantia praecipue sunt, Ut plane con stat in herpete collari SauVagesii, qui evestimentorum ecclesiasticorum frictione
24쪽
Oritur, et in herpete periscele, qui poplitem, ubi periscelis vinciri solet, infestat.
Duo sunt: Primo, statui cutis morboso
Occurrere. Secundo, ne redeat, CaVere.
Ad quorum prius, medicamenta eXterna; ad posterius, interna, sunt referenda. Quando autem morbus solum in una corporis parte, sub speciem macularum siccarum et parum confluentium apparet, solummodo necesssarium erit mercurii praeparationes vel unguentum vitriolicum adhibere: Ut Axungiae porcin. Sit . merc. Praeci P. TUb. 5ii. m. Pro languento; Vel axungiae Sit. adidi vitriolici 5 ii. m. Quin, cum morbus inveteraverit, et maculae latae inter se confluentes per totum corpus diffusae sint, et ex illis serum acre extillet, medicamenta interna et evacuantia adhiberi debent: Ut
25쪽
al. Glaub. sal. Polychrest. aquae minerales purgantes, ut HarroWgate, Cheltentiam, pil. Plumeri, solutio mercurii sublimati, ut merc. corros. sub gr. ii. sal. ammoniaci gr. xv. solve in aq. font. Jviii. cap. Js8. 4ter in die. Julapium vitriolicum, R. acidi vitriolici 5 i. aq. sent. Sissi. syr. simp. In tali casu, si solum medicamenta topica adhibita forent, in summo periculo Versaretur aegrotus, non acri quodam in systema repulso, sed libramine circuitus mutato. Idem malum saepissime fit, cum Vetera Ulcera sanentur ;vel fonticuli, aut alia solita evacuatio, sista tur. Cum maculae inflammatae sunt, solutio sacch. Saturn. feliciter saepe applicari potest . Alia medicamenta, quae nonnUllis laudantur, sunt Oenanthe crocata, gallium aparine, nitrum, balneum calidum ;hoc praecipue, quod Vi stimulante gaudeat, et cutim e sordibus purget, uti aegrum Oportet.
Amicus ingeniosus me certiorem fecit, se in Noso- contio Dublinensi observasse oleum sinapi in herpete externe feliciter adhibitum.
26쪽
CHARACTER. Pustulae et ulcuscula pruriginosa, conta oriosa. manuS male habens.
Hic morbus in digitis incipit pustulis exiguis, acri sero Plenis, lentis aut grani milii fere magnitudine, quae scalpendo
rumpuntur, et dein crustosae insigniter prurientes evadunt. Hic affectu8 a contagio sui o eneris oritur ; et sordidis et montium incolis maxime familiaris est.
Duo sunt: Materiam inoi bificam evacuare, aut effectibus obviam ire. Medicamenta interna sunt, flor. sulphuris, mistura vitriolica, ut in herpete Praescripta. Medicamenta eXterna, unguentum e sulphure Pharm. Londinens IS, unguenta emercurio et ex acido Vitriolico, ut in hempete ; solutio sacchar. Saturni.