De musices in organismum humanum virtute dissertatio inauguralis quam pro doctoris medicinæ laurea rite obtinenda Æneas Loschi tarvisinus edidit

발행: 1844년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

1쪽

PRO DOCTORIS NE DICI 2 LAUREA

RITE OBTINENDA

AENEAS OSCII I

5쪽

MISICES IN ORGANlSMUM HUMANUM VIRTUTE

JUu, te eum ea sit ars, quae nostrarum lanetio

num inter se liarmoniam diversimode temperare valeat, et quum nou raro efficax praebeat remedium ad valetudinem revocandam mihi haud indecorum dissertationis inauguralis thema visa est, in quo recenseatur admirabilis ejus efficacia in nostrum organismum, vel si de servanda, vel de restituenda valetudine agatur. Profecto ad cor facile excitandum, ad mentem quodam paene divino amat assiciendam, nil aptius musice. Revera quis suaviter non allicitura concentu harmonico quis voluptatem non excipita sonitus varietate quis non pietatem, amorem, a gnanimitatem gloriaeque cupidinem non experitur Quid, quod etiam natura universa instrumeulorum sono commoveri videtur. Si autem musice est homini sons tam suavium mo-inum, et in quibusdam morbis salutare quoque remedium, cur homo tam nobilis et paene divinae artis amore nou delectabitur

6쪽

Originem musices ad primam mundi aetatem referre debemus Hebraei dicuntur, prae caeleris sentius quantum ad excitandas animi facultates haec ars apla sit testantibus id sacris libris Apricam eo. Ientes mundi plagam, et pastoralem ducentes vitam, moribus adhuc integris, et contemplationi dicati, tanto musices amore trahebantur, ut prineeps cupido

hujus populi musices amor dici possi Haec teste

Μontesquieu, inter animi solatia est, quae magis animo blandiri valeant. Shahespeare profitetur hominem,

qui ab harmonia suavis concentus non moveatur, eSSE

proditioni et injustitiae dispositum, animique ejus

motus desides esse et tetros uti nox Musice ad imaginationem excitandam ita aptissima est, ut si quis prima adolescentia dissimilium vocum audiat conco diam, etiam imaginationis alacritate gaudeat. Hac de caussa si igitur ars musicalia, primis coaeva pare utibus, omnibusque gratissima, tam molliter animum, tam sortiter imaginationem exercet, quid eliam super organismum, quid in tuenda eius sanitate, aut revocanda non praestabit PVeteres musica complures ad scopos utebantur; videlicet ad compescendam ebrietatem, ad animos hello incitandos, seu ad pacem conciliandam Aptissima praeterea putabatur ab iis ad cupidines coercendas, ad mores molliendos, ad populos, natura suros et barbaros, humanis moribus imbuendos Poli-bius historicus eximius musicae tribuit discrimen

7쪽

maximum, quod esset inter Arcadiae populos; nam qui eam colebant magui habebantur, et amabantur

morum suavitate, et erga hospites comitate; sperne te eam e contra omnibus pertaesi serocia et impietate merito erant.

Veteres simplici quam maxime et mellita mustea motus et agitationes animi exprimi, et alio in pectore suscitari aut contineri curabant. Musicis nostrae aetatis contra haud alia aliquando est cura, nisi aures in admirationem rapiendi exquisito et peregrino sonitu Ita musice plurimum exornata, enervata et fracta evasit. Musicem, Platonis sententia, minominibus impertiti sunt, non ut solummodo oblectermirum ac dulce titillentiar, sed etiam ut animi agitationes sedari ossint. Damon quidam, tibicen eximius, o summo surore vino inducto tranquillitati Persectae quosdam adolescentulos tibias canens re-

donavit.

Cum musica saepenumero ad aliquam cupidinem liouunis fovendam contendat, artificium muste eritia componendis notis musicalibus, ut concentus 1 sciatur ad animi motus hos vel illos excitandos idoneus. Opus est igitur hisce notis, ut nobis quodammodo pingantur assectus, qui concitandi sunt. Ex quo peritus musicus qui rite utitur arte, praestigio quodam adeo suaviter cor quatit, mentemque lascinat, ut nos nobismet ipse eripere valeat.1 oti homo animalium uuus, qui musicis volupta-

8쪽

tihus persundatur et gaudeat sunt enim et alia an iis malia, quorum aures Concentibus mirifice oblectanis tur Αvium quamplurimas non solum intentas praestare auriculas sonitus harmoniae, sed etiam discere et imitari adeo notum est, ut nemo hoc admiretur. Non omnium animalium species vero ab iisdem soni qualitatibus permulcentur ast singulae diversimo- de Venatores dicuntur cervos allicere, et luporum seroeliatem sedare tibia fistulis vero ursos coercere:

sic hominis cantu elephas mansuescit, et pulsatione cymbali, aut tinnientis aeris apes fugientes retinentur. Quaedam animantium autem saltibus et choreis voluptatem, qua gaudent, nobis manifestant. Pater colli testatur se ipsum vidisse delphinorum agmen ad superficiem aequoris concentu harmonico illico invitari, qui circum navem natantes, in qua musici vehebantur, insequebantur eam donec sinis imponeretur sonitui Arabi putant magis suavitatem cantici pastoralis quam pascua conferre ad pecudes saginandas. Si tibiis canitur improbum sustinet iter camaelus, quamvis sessus onerisque labore fractus animis viribusque solutus non amplius iter prosequi valet, si vero sonitus cesse Non alio modo

quam melodia alliciendo in Africa domantur equi;

quibus classicum si canas, ita concitantur ad praelium, ut mori libentius, quam se in fugam convertere malint. Cum vero auditus organum naturaliter apta constructione non sit praeditum, sonituum Seu

9쪽

satio ingrata dolorosaque evadit Fertur Canem, quum graves alicujus instrumenti sonos audiret, intoleranda anxietate perculsum fuisse, et di .u illis durantibus, inter violentas convulsiones periisse Prosecto naturales quaedam exstant idios,ncrasiae, vel repugnantiae in brulis et hominibus quoad quosdam a nitus Leo revera qui compescitur sonitu lum pani, terretur galli cantu si contra tympanum pulsetur, tigrides se invicem laniant surore correptae. Ita quidain scepticus philosophus tremebat audiens quemcumque concentum, et quam maxime oblectabatur

tonitru et tempestatis fragore. Qui vero isthoe sat diversum pro diversis hominibus, explanari per conjecturam mihi posse videtur, vel ob variam saepe fabricam ipsius organi audientis anatomicam pro variis individuis, unde etiam innumerae idiosyncrasiae; vel ob habitudines ipsorum hominum peculiares; vel, juxta Bichati sententiam, quia per causas morbificas, notas aut inconspicuas tollitur illa relatio ha monica inter dextrum organo auditus et laevum, quae necessaria est ut soni grati evadant unde claudicante illa lanctionis harmonia, concentus Saepenumero, qui nunc idem individuum oblectant, mox ollendunt, absque sensibili structurae organicae mutatione et discrimine.

Nunc liceat mihi quasdam organi auditus eum

aliis organis sympathicam relationem et catenam paucis verbis attingere.

10쪽

Tympani membrana, aumma praedita sensibili tale mirum in modum cum aliquibus nostri corporis partihus consensum fovet Avicenna refert iussim excitari statim ac haec membrana pungitur. Si morbo quamvis levi prehendatur, vertigiues, acce83us epile .ptici, dolores ad renes, dementia etiam aliquando gub.

sequuntur.

Quin etiam maximam cum stomacho relationem habet auditus Besert Hyldanus iuvenem expergesa -ctum fragore tormenti bellici tantum exstupuisse, ut atrocissimo cum dolore alimenta vomeret Tissotius de quodam iuvene narrat vomitu pertinaci correpto,

cujus causa erat sonitus Quum in auribus formantur abscessus, nausea saepe et vomitus oriuntur. Improvisus pilae ignitae rumor stomachum perturbare valet. Quum autem prospera valetudine gaudent aures, harmoniae qua suaviter titillantur, aliquando ad organa digerentia grata sensatio manat; hac do caussa musice tonica veluti actione pollet super hoc viscus Volinire dixit ad musicos in theatra audiendos multos pergere ut bene digerere possint. Non melior itaque uti possunt consilio homines litteris eruditi, ut facile digerant, quam musices oblectamento. Quem dam ex celeberrimis nostri medicis cutharam pulsare, donec ciborum coetio stomachalis impleatur, sama est. Videtur itaque auditus organo cum thoracis visceribus, cumque apparat universo reproductionis organicae procul dnbio consentire.

SEARCH

MENU NAVIGATION