De musices in organismum humanum virtute dissertatio inauguralis quam pro doctoris medicinæ laurea rite obtinenda Æneas Loschi tarvisinus edidit

발행: 1844년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

Cum actum sit de hac varia cum quibusdam organis sympathia, agemus nunc de sonitus natura, deque ejus actione in nostrum organismum. In soni gravis, vel acuti, exilis, vel perstrepen-lia natura est immediata hujusce artis sublimis origo, quae nobis voluptates melodiae impertitur, et medicinae adjumenta, usque dum neglecta heu nimis praebet. Quicumque soni naturam indagat aliquam inter illum et lueem similitudinem haud disseniter dignoscet. Etenim sonus proinde ac lux per aerem dis-

funditur agit uterque dynamico modo in sublimiora SenSuum organa et quemadmodum radii lucis septem praecipuis staminibus constant, ita quoque sonus a septem sit praecipue tonia insimul junctis. Eadem comparatio viget si lucis et soni essectus in pictura et musica consideremus. Idem enim illis conis venit scopus, et dum una coloribus, altera tonis animum excitat et solatur Ob hanc nimirum convenientiam artium ingenuarum Cicero dixit has simia junctas sibi vicissim succurrerE. Non solum aer, sed etiam aqua sonitus propagare valet Bemiges enim inter se colloquuntur, quamvis multum distent. Reflexioni autem radii sonori ab aere ad aquam transmissi tribuitur musicalis concentus super hoc fluidum adaucta oblectatio. Sic nil suavior, quam concentus editus super aequora placida silentio noctis stellata. Testes hujus

12쪽

illae divitum societates vernales, quae Zephyria e .speri vix exorientibus, super cymbam flosculis et redolentibus herbis ornatam, lacus prope ripas, pluri

tuo instrumentorum musicali apparatu, grata sol alia carpunt.

Et quoniam nune de sonorum natura et indole disseritur, nihil aptios dicimns ad exprimendos animi assectus ipsa voce humana. Nostrae enim vocis modulatione morbis aliquibus mederi et nonnullos praeverti OS se putatur Celsus autumat in stomachi

debilitate declamationem prodesse Varia quin etiam hominum ingenia a vocis qualitate discerni posse aliqui dixerunt Hippocrates e solis vocis mutationibus crises sensias alicujus morbi, vel mortem qua umdoque praedixit.

Quaevis animi cupido sua vocis mutatione ex pri. mitur sub timore demissa est sub admiratione protracta trunca sit in subito quovis animi motu soristior in gaudio. Mirabilem etiam consensum advertimus inter organo vocis et genitalia. Exinde sub pubertate vox immutatur in puero et adolescente; subtilior est in spadonibus mollitus est cantus avium ea anni parte, qua amorum cupiditate coas agrant Medicis observationibus constat, homines nimis lascivos angina frequentius corripi. Λ grotus olim aphonia laboravit ob syphiliti cum in testiculis insarctum vox autem redibat, insarctu decedente. Suavis in statu persecta valetudinis nobis est

13쪽

musices impressio, eo etiam quia laciles secretionea reddit, et ephidrosim excitat Hilaritas et facilitas motuum, lenis faciei rubor, dulcis per totum corpus caloris dissusio satis isthoc testantur. Omnis iunctio organismi suum praebet rhythmum,

suam temporis mensuram, sicuti musica. Functiones revera cordis atque pulmonum duobus temporibus absolvuntur, ut notum est. Potest igitur humanum corpus musicale instrumentum considerari, quod suos praebet tonos, uosque concentus. Haec similitudo antiquorum mentes non effugiebat, quoniam in eorum allegoriis musices Numen idem erat cum Numine medicinae.

aegrotus, in quo sunctionis rhrthmus fractus est, ideam imperfecti aut dissoni musices instrumenti

prae se fert. Complures morbi varia harmoniae coniscentibus leniuolur Hypochondriasis maximum praebet exemplum; et forsan hypochondriasi laborabat Saul, cum sub dulci Davidicae lime concentu et vires recipiebat et amissam animi tranquillitatem.

In nerveum systema sonus quam maxime suos exerit essectus, ut supra notavimus. Sed ab ejus actione etiam sanguis majori saepe celeritate in circulum agitur et febrili quasi aestu corripitur. Sed non fluida solum, verum et solidas corporis fibras concutere et perturbaro valet musice. Ubi igitur fracta suerit solidorum vis, et tardior humornm cursus bene musice conducit. Facilis inde elucet

14쪽

explanatio, quemadmodum egregium praebeas ess erum ita affectionibus humoralibus gastricis putridi que, siquidem copiosas admodum secretiones et exis

cretiones promoveat,

Dum fluidum nerveum, quod inter imponderabilia aliqua eum probabilitate est recensendum, in proprio cursu et distributione super catenam nervorum, ob repagulum aliquod impeditur, ut juxta normam hine inde a peripheria ad centrum, atque a Centro ad periphericam superficiem aequabiliter excurrere nequeat profecto jam sensibilitas in nonnullis organicis partibus, jamque mentis ipsius unctiones perturbantur: sicuti tu maniacis saepe in hysteri- eis, et in illis aegrotantibus, quibus veneni alicujus causa subest. Musice igitur, motus organicos ubique ciens, non raro in hujusmodi adsectionibus id praestat, ut obstacula vincat, et proinde aequilibrium imponderabilium distributioni restit nat unde emolumentum exoriatur aegrotis, qui musicae praestigiis solent esse sensibiles. Hac theoria videtur quantumhene haec ars conducere debeat in asseclionibus amorsu vipereo et scorpionis quibus tu aegritudinibus eoisastus sonitu lirae utebatur Teste Nearco, qui Alexandrum sequebatur in bellicis facinoribus, Indi nihil aliud quam sono utebantur in serpentinis

morsibus. Dessauit narrat, Bordeaux praecepisse hominibus canum rabidorum morsu correptis, ut publico adstarent concentui ex quo certum dixere Digilias by Orale

15쪽

Oinnes se tulisse solamen Docet Baglivius adolescentulum et senem a scorpionis morsu deprehensos, i nimen sibi comparasse ex choreae tripudio, dulcemque musicem audientes. Ia mentis alienatione quam maxime salutares musica praebet essectus. Quidam celeber medicus testatur, artis hujus ope matronam anaSSe, quam amatoris inconstantia dementem essecerat. Idem essectus comparatus sui in musico quodam viro furore perculso In altero statim devicia urens febris est, se-bris a violentis convulsionibus comitata. Ad maniacos sanandos varia debet esse barmonia,

juxta deliri naturam. Ita in delirio laeto opus erit concentu flebili et tristi dum hilares vividique debent esse ita delirio tetro, ubi natura stimuli eget

periucundi. Xenocrates, sicuti alii complures, carmina cauere imperabat an iacis et Asclepiades inquit nil aptius esse cantu ad deliros sanandos. Nullus adest sorsitan morbus, in quo minus valeant subsidia pharmacentica, et magis praestet O lati ars musicalis, quam in melancholia Fgroti summopere ipsa delectantur eapropter videmus populos

temperamento melancholico propter caeli naturam detentos, quam maxime colere cantum Soni graves

in hoc morbo, qui substratum in abdomine agno scunt, magis quam acuti bene conducunt; nam impressiones serunt isti ad abdominalia viscera. Quemdam Persia regem sanatu in suisse a melancholia

16쪽

te terriina, iam iam mortem minante ope concentus,

narrat Framery.

Musico juvat aeque summopere tu aegrotis mortis timore percussis, delectando distrahendoque animum. In nonnullis epidem iis videntur saepe saepius mulli morte perempti ob timorem magis quam morbi saevitiem inuod sors non accideret si concentus harmonicus animos delectaret. Nemo ignorat quantum animi status ad contrahenda contagia conserat. Si musice igitur ad concitandos animos quam maxime valet, clare elucet ejus efficacia in illis praecavendis. Musica collaudata etiam sui in ea veneris impotentia quae timorem pro causa agnoscit. Nil revera aptius ad animos amore inflammandos, divina hac arte Nerveum enim fluidum altius in cerebro in ludum compulsum, ad omnes corporis se dirigit

nervos, ubicumque serens sensum et motum. Descit illud in nervis sensibilitate destitutis et in illis contrario modo abundat, qui vividas sustinent impressiones. Quoties igitur improbo modo in aliquae v lvitur parte, plusquam par est, copiosum, buniversalem illam a sono succussionem nervorumiselle ab illo superiori centro inferiora versu per nervorum catenam proserpens, victis repagulis, supra nervos derelictos incidem appellit, eosque fovetet animat, participans sensibilitatem et motum, et redit ita ad aequabilem distributionem Multa porro hoc comprobau Visae reapse suere odon lalgiae su-

17쪽

7gari et singultus silere acri deprehensione. Sed similis no est musices agendi modus Quidam Αul rivali quodam ulcere ad crus laborans dire eum angente, a quo nullo remedio liberari poterat, musicali sorte concentu suaviter obdormiebat. Intolerandos dolores, jam jam ad tumulum eum perducturos cum lenire conaretur, unebre sacrificium prope cubile celebrari jussit ast inter sanebres concentus non dolorosa morte periit. Quidam ad extremum damnatus supplicium rotae, sic dictum, inter tormenta atrocissima jam versabatur nullis tamen sacerdotum cohortationibus effici potuit, ne in blasphemias infandas irrumperet Ast ecce quibusdam musicis casu illuc transeuntibus, populi deprecatio acta est, ut paullulum sisterent gressus, ad poenas extremas miseri saltem concentibus sublevandas. Revera, notas vix primum musicales audivit, paullisper concesso dolore, tum ipsemet precibus sacerdotes quaerere, crimina dolens, et religionis osculum summo cum desiderio exorare. Quo facto, ingemens periit. Haec pauca in promptu erant, quae dicerem de origi ue et natura artis musicalis, deque influxu iuorganismum humanum, pluraque animantia, tam in statu physiologico, tam pathologico, sive relate ad

sphaeram somalicam seu psvchicam considerata. Iu-terim doleo, quia vel ingenii propter tenuitatem,

vel temporis ob exiguitatem, dissertatiunculam hanc,

18쪽

3 qualute cumque sit, excuderim de arte tam nobili ae paene divina, cui par erat eloquentiae floscula osserre, et cui primam aetatem atque adolescentiam meam suavi captus amore naviter consecravi. Id vero ausus non sorem, lateor lectores, nisi cum vestra

humanitas erga adolescentulum nuper medicinae lauream consequutum, tum antistitum jussus mihi aemper verendus veniae nonnullae certiorem me reddidissent. Quot enim dicta suerint de te, caelestis ars, quae minus apta aestimabuntur quot non suis. sentis contra dicenda, quae inter exiguos diatribes limites minime sum complexus Sat esto, precor, in meam excusationem, o ars divorum i noscere ab alto tuam originem eo, ubi stellarum sphaerae perenni obedientes eirculo, atque inter se se variis reluctantes legibus aeternum creant concentum, cujus ars nostra non est nisi imago paupercula. Tu planetarum omnium, tu caelorum, ut aiebat Cicero, vita et ludus tu nodus omnium rerum apud terrigenas quoque caelestem particulam mittis, ut ulvae cantu Volucrum resonent, atque humani generis calamitates aliqua saltem dulcedine mitescaui.

19쪽

ΤΗΕRES DEFENDENDAE

I. Prae ceteris potentiis, psychico infirmitalea aegrae humanitatis levantibus, musice principem lo-

Cum tenet.

I. pistaxis a naribus posticis cum haemoploenon est confundenda. 3. Iuxta opiniones sere omnium medicorum, tartarus emeticus in cura deliri trementis potatorum

validissimum remedium evadit. . Amor moralis ad melanclioliam, amor physicus ad maniam disponit. 5. IIvdrophobia in canibus utplurimum ab impedita copula oritur. 6. Continua medicamentorum variatio vacillan-lem vel potius ignarum medicum designat. . Mollitie cum humana societate increscente, medicinae necessitas aeque adaugetur.3 Sterilitas cum impotentia haud confundenda.

SEARCH

MENU NAVIGATION